23 Et ipse nominatus inter tres robustos, qui erant inter triginta nobiliores: verumtamen usque ad tres non pervenerat: fecitque eum sibi David auricularium, a secreto.
2 Samuel 23:23 Cross References - Clementine_Vulgate
1 Samuel 22:14
14 Respondensque Achimelech regi, ait: Et quis in omnibus servis tuis sicut David, fidelis, et gener regis, et pergens ad imperium tuum, et gloriosus in domo tua?
2 Samuel 8:8
8 Et de Bete et de Beroth, civitatibus Adarezer, tulit rex David æs multum nimis.
2 Samuel 20:23
23 Fuit ergo Joab super omnem exercitum Israël: Banaias autem filius Jojadæ super Cerethæos et Phelethæos:
1 Chronicles 27:6
6 Ipse est Banaias fortissimus inter triginta, et super triginta: præerat autem turmæ ipsius Amizabad filius ejus.