Acts 18:26 Cross References - Clementine_Vulgate

26 Hic ergo cœpit fiducialiter agere in synagoga. Quem cum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum, et diligentius exposuerunt ei viam Domini.

Proverbs 1:5

5 Audiens sapiens, sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit.

Proverbs 9:9

9 Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia; doce justum, et festinabit accipere.

Proverbs 22:17-18

17 [Inclina aurem tuam, et audi verba sapientium: appone autem cor ad doctrinam meam, 18 quæ pulchra erit tibi cum servaveris eam in ventre tuo, et redundabit in labiis tuis:

Proverbs 25:12

12 Inauris aurea, et margaritum fulgens, qui arguit sapientem et aurem obedientem.

Isaiah 58:1

1 [Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum.

Matthew 18:3-4

3 { et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælorum.} 4 { Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno cælorum.}

Mark 10:15

15 { Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud.}

Luke 19:26

26 { Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit: ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo.}

Luke 24:27

27 Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis quæ de ipso erant.

John 7:17

17 { Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.}

Acts 8:31

31 Qui ait: Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi? Rogavitque Philippum ut ascenderet, et sederet secum.

Acts 14:3

3 Multo igitur tempore demorati sunt, fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo gratiæ suæ, dante signa et prodigia fieri per manus eorum.

Acts 18:2-3

2 et inveniens quemdam Judæum nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxorem ejus (eo quod præcepisset Claudius discedere omnes Judæos a Roma), accessit ad eos. 3 Et quia ejusdem erat artis, manebat apud eos, et operabatur. (Erant autem scenofactoriæ artis.)

Acts 18:25

25 Hic erat edoctus viam Domini: et fervens spiritu loquebatur, et docebat diligenter ea quæ sunt Jesu, sciens tantum baptisma Joannis.

Acts 28:23

23 Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plurimi, quibus exponebat testificans regnum Dei, suadensque eis de Jesu ex lege Moysi et prophetis a mane usque ad vesperam.

1 Corinthians 3:18

18 Nemo se seducat: si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc sæculo, stultus fiat ut sit sapiens.

1 Corinthians 8:2

2 Si quis autem se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire.

1 Corinthians 12:21

21 Non potest autem oculus dicere manui: Opera tua non indigeo: aut iterum caput pedibus: Non estis mihi necessarii.

Ephesians 6:19-20

19 et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii: 20 pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui.

Hebrews 6:1

1 Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur, non rursum jacientes fundamentum pœnitentiæ ab operibus mortuis, et fidei ad Deum,

2 Peter 3:18

18 crescite vero in gratia, et in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Jesu Christi. Ipsi gloria et nunc, et in diem æternitatis. Amen.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.