Colossians 2:18 Cross References - Clementine_Vulgate

18 Nemo vos seducat, volens in humilitate, et religione angelorum, quæ non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suæ,

Genesis 3:13

13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Quæ respondit: Serpens decepit me, et comedi.

Numbers 25:18

18 quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos, et decepere insidiis per idolum Phogor, et Cozbi filiam ducis Madian sororem suam, quæ percussa est in die plagæ pro sacrilegio Phogor.

Deuteronomy 29:29

29 Abscondita, Domino Deo nostro; quæ manifesta sunt, nobis et filiis nostris usque in sempiternum, ut faciamus universa verba legis hujus.

Job 38:2

2 [Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis?

Psalms 138:1-2

1 [Domine, probasti me, et cognovisti me; 2 tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.

Isaiah 57:9

9 Et ornasti te regi unguento, et multiplicasti pigmenta tua. Misisti legatos tuos procul, et humiliata es usque ad inferos.

Ezekiel 13:3

3 Hæc dicit Dominus Deus: Væ prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident!

Daniel 11:38

38 Deum autem Maozim in loco suo venerabitur: et deum, quem ignoraverunt patres ejus, colet auro, et argento, et lapide pretioso, rebusque pretiosis.

Matthew 24:24

24 { Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi.}

Romans 1:25

25 qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium: et coluerunt, et servierunt creaturæ potius quam Creatori, qui est benedictus in sæcula. Amen.

Romans 8:6-8

6 Nam prudentia carnis, mors est: prudentia autem spiritus, vita et pax: 7 quoniam sapientia carnis inimica est Deo: legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest. 8 Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt.

Romans 16:18

18 Hujuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri: et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium.

1 Corinthians 3:3

3 Cum enim sit inter vos zelus, et contentio: nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis?

1 Corinthians 4:18

18 Tamquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam.

1 Corinthians 8:1

1 De iis autem quæ idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero ædificat.

1 Corinthians 8:5-6

5 Nam etsi sunt qui dicantur dii sive in cælo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi): 6 nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum: et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum.

1 Corinthians 9:24

24 Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite ut comprehendatis.

1 Corinthians 13:4

4 Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur,

2 Corinthians 11:3

3 Timeo autem ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quæ est in Christo.

2 Corinthians 12:20

20 Timeo enim ne forte cum venero, non quales volo, inveniam vos: et ego inveniar a vobis, qualem non vultis: ne forte contentiones, æmulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint inter vos:

Galatians 5:19-20

19 Manifesta sunt autem opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, 20 idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ,

Ephesians 5:6

6 Nemo vos seducat inanibus verbis: propter hæc enim venit ira Dei in filios diffidentiæ.

Philippians 3:14

14 ad destinatum persequor, ad bravium supernæ vocationis Dei in Christo Jesu.

Colossians 2:4

4 Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum.

Colossians 2:8

8 Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum:

Colossians 2:23

23 quæ sunt rationem quidem habentia sapientiæ in superstitione, et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.

1 Timothy 1:7

7 volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quæ loquuntur, neque de quibus affirmant.

1 Timothy 4:1

1 Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum,

James 3:14-16

14 Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris: nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem: 15 non est enim ista sapientia desursum descendens: sed terrena, animalis, diabolica. 16 Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.

James 4:1-6

1 Unde bella et lites in vobis? nonne hinc: ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris? 2 concupiscitis, et non habetis: occiditis, et zelatis: et non potestis adipisci: litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis. 3 Petitis, et non accipitis: eo quod male petatis: ut in concupiscentiis vestris insumatis. 4 Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei? quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi hujus, inimicus Dei constituitur. 5 An putatis quia inaniter Scriptura dicat: Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis? 6 { majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.}

2 Peter 2:14

14 oculos habentes plenos adulterii, et incessabilis delicti. Pellicientes animas instabiles, cor exercitatum avaritia habentes, maledictionis filii:

1 John 2:26

26 Hæc scripsi vobis de his, qui seducant vos.

1 John 4:1-2

1 Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint: quoniam multi pseudoprophetæ exierunt in mundum. 2 In hoc cognoscitur Spiritus Dei: omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est:

2 John 1:7-11

7 Quoniam multi seductores exierunt in mundum, qui non confitentur Jesum Christum venisse in carnem: hic est seductor, et antichristus. 8 Videte vosmetipsos, ne perdatis quæ operati estis: sed ut mercedem plenam accipiatis. 9 Omnis qui recedit, et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet: qui permanet in doctrina, hic et Patrem et Filium habet. 10 Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec Ave ei dixeritis. 11 Qui enim dicit illi Ave, communicat operibus ejus malignis.

Revelation 3:11

11 { Ecce venio cito: tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam.}

Revelation 12:9

9 Et projectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus, et Satanas, qui seducit universum orbem: et projectus est in terram, et angeli ejus cum illo missi sunt.

Revelation 13:8

8 et adoraverunt eam omnes, qui inhabitant terram: quorum non sunt scripta nomina in libro vitæ Agni, qui occisus est ab origine mundi.

Revelation 13:14

14 Et seduxit habitantes in terra propter signa, quæ data sunt illi facere in conspectu bestiæ, dicens habitantibus in terra, ut faciant imaginem bestiæ, quæ habet plagam gladii, et vixit.

Revelation 19:10

10 Et cecidi ante pedes ejus, ut adorarem eum. Et dicit mihi: Vide ne feceris: conservus tuus sum, et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu. Deum adora. Testimonium enim Jesu est spiritus prophetiæ.

Revelation 22:8-9

8 Et ego Joannes, qui audivi, et vidi hæc. Et postquam audissem, et vidissem, cecidi ut adorarem ante pedes angeli, qui mihi hæc ostendebat: 9 et dixit mihi: Vide ne feceris: conservus enim tuus sum, et fratrum tuorum prophetarum, et eorum qui servant verba prophetiæ libri hujus: Deum adora.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.