Deuteronomy 22:30 Cross References - Clementine_Vulgate

30 Non accipiet homo uxorem patris sui, nec revelabit operimentum ejus.

Leviticus 18:8

8 Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies: turpitudo enim patris tui est.

Leviticus 20:11

11 Qui dormierit cum noverca sua, et revelaverit ignominiam patris sui, morte moriantur ambo: sanguis eorum sit super eos.

Deuteronomy 27:20

20 Maledictus qui dormit cum uxore patris sui, et revelat operimentum lectuli ejus: et dicet omnis populus: Amen.

Ruth 3:9

9 et ait illi: Quæ es? Illaque respondit: Ego sum Ruth ancilla tua: expande pallium tuum super famulam tuam, quia propinquus es.

Ezekiel 16:8

8 Et transivi per te, et vidi te: et ecce tempus tuum, tempus amantium: et expandi amictum meum super te, et operui ignominiam tuam: et juravi tibi, et ingressus sum pactum tecum, ait Dominus Deus, et facta es mihi.

1 Corinthians 5:1

1 Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat.

1 Corinthians 5:13

13 nam eos qui foris sunt, Deus judicabit. Auferte malum ex vobis ipsis.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.