Deuteronomy 24:14 Cross References - Clementine_Vulgate

14 Non negabis mercedem indigentis, et pauperis fratris tui, sive advenæ, qui tecum moratur in terra, et intra portas tuas est:

Leviticus 25:35-43

35 Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum, 36 ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti: time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te. 37 Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges. 38 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut darem vobis terram Chanaan, et essem vester Deus. 39 Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum, 40 sed quasi mercenarius et colonus erit: usque ad annum jubilæum operabitur apud te, 41 et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognationem, ad possessionem patrum suorum. 42 Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Ægypti: non veneant conditione servorum: 43 ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum.

Deuteronomy 15:12-18

12 Cum tibi venditus fuerit frater tuus Hebræus aut Hebræa, et sex annis servierit tibi, in septimo anno dimittes eum liberum: 13 et quem libertate donaveris, nequaquam vacuum abire patieris: 14 sed dabis viaticum de gregibus, et de area, et torculari tuo, quibus Dominus Deus tuus benedixerit tibi. 15 Memento quod et ipse servieris in terra Ægypti, et liberaverit te Dominus Deus tuus, et idcirco ego nunc præcipio tibi. 16 Sin autem dixerit: Nolo egredi: eo quod diligat te, et domum tuam, et bene sibi apud te esse sentiat: 17 assumes subulam, et perforabis aurem ejus in janua domus tuæ, et serviet tibi usque in æternum. Ancillæ quoque similiter facies. 18 Non avertas ab eis oculos tuos, quando dimiseris eos liberos, quoniam juxta mercedem mercenarii per sex annos servivit tibi: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus quæ agis.

Job 24:10-11

10 Nudis et incedentibus absque vestitu, et esurientibus tulerunt spicas. 11 Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt.

Job 31:13-15

13 Si contempsi subire judicium cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me: 14 quid enim faciam cum surrexerit ad judicandum Deus? et cum quæsierit, quid respondebo illi? 15 Numquid non in utero fecit me, qui et illum operatus est, et formavit me in vulva unus?

Proverbs 14:31

31 Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus; honorat autem eum qui miseretur pauperis.

Proverbs 22:16

16 Qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas, dabit ipse ditiori, et egebit.]

Ezekiel 22:7

7 Patrem et matrem contumeliis affecerunt: in te advenam calumniati sunt in medio tui: pupillum et viduam contristaverunt apud te.

Amos 2:7

7 Qui conterunt super pulverem terræ capita pauperum, et viam humilium declinant: et filius ac pater ejus ierunt ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum.

Amos 4:1

1 [Audite verbum hoc, vaccæ pingues, quæ estis in monte Samariæ, quæ calumniam facitis egenis et confringitis pauperes; quæ dicitis dominis vestris: Afferte, et bibemus.

Amos 8:4

4 [Audite hoc, qui conteritis pauperem, et deficere facitis egenos terræ,

Malachi 3:5

5 Et accedam ad vos in judicio, et ero testis velox maleficis, et adulteris, et perjuris, et qui calumniantur mercedem mercenarii, viduas et pupillos, et opprimunt peregrinum, nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum.

Luke 10:7

7 { In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quæ apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum.}

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.