Ecclesiastes 4:1 Cross References - Clementine_Vulgate

1 [Verti me ad alia, et vidi calumnias quæ sub sole geruntur, et lacrimas innocentium, et neminem consolatorem, nec posse resistere eorum violentiæ, cunctorum auxilio destitutos,

Exodus 1:13-14

13 oderantque filios Israël Ægyptii, et affligebant illudentes eis, 14 atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terræ operibus premebantur.

Exodus 1:16

16 præcipiens eis: Quando obstetricabitis Hebræas, et partus tempus advenerit: si masculus fuerit, interficite eum: si femina, reservate.

Exodus 1:22

22 Præcepit ergo Pharao omni populo suo, dicens: Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite: quidquid feminini, reservate.

Exodus 2:23-24

23 Post multum vero tempore mortuus est rex Ægypti: et ingemiscentes filii Israël, propter opera vociferati sunt: ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus. 24 Et audivit gemitum eorum, ac recordatus est fœderis quod pepigit cum Abraham, Isaac et Jacob.

Exodus 5:16-19

16 paleæ non dantur nobis, et lateres similiter imperantur: en famuli tui flagellis cædimur, et injuste agitur contra populum tuum. 17 Qui ait: Vacatis otio, et idcirco dicitis: Eamus, et sacrificemus Domino. 18 Ite ergo, et operamini: paleæ non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum. 19 Videbantque se præpositi filiorum Israël in malo, eo quod diceretur eis: Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies.

Deuteronomy 28:33

33 Fructus terræ tuæ, et omnes labores tuos, comedat populus quem ignoras: et sis semper calumniam sustinens, et oppressus cunctis diebus,

Deuteronomy 28:48

48 Servies inimico tuo, quem immittet tibi Dominus, in fame, et siti, et nuditate, et omni penuria: et ponet jugum ferreum super cervicem tuam, donec te conterat.

Judges 4:3

3 Clamaveruntque filii Israël ad Dominum: nongentos enim habebat falcatos currus, et per viginti annos vehementer oppresserat eos.

Judges 10:7-8

7 Contra quos Dominus iratus, tradidit eos in manus Philisthiim et filiorum Ammon. 8 Afflictique sunt, et vehementer oppressi per annos decem et octo, omnes qui habitabant trans Jordanem in terra Amorrhæi, qui est in Galaad:

Nehemiah 5:1-5

1 Et factus est clamor populi et uxorum ejus magnus adversus fratres suos Judæos. 2 Et erant qui dicerent: Filii nostri et filiæ nostræ multæ sunt nimis: accipiamus pro pretio eorum frumentum, et comedamus, et vivamus. 3 Et erant qui dicerent: Agros nostros, et vineas, et domus nostras opponamus, et accipiamus frumentum in fame. 4 Et alii dicebant: Mutuo sumamus pecunias in tributa regis, demusque agros nostros et vineas: 5 et nunc sicut carnes fratrum nostrorum, sic carnes nostræ sunt: et sicut filii eorum, ita et filii nostri: ecce nos subjugamus filios nostros et filias nostras in servitutem, et de filiabus nostris sunt famulæ, nec habemus unde possint redimi: et agros nostros et vineas nostras alii possident.

Job 6:29

29 Respondete, obsecro, absque contentione; et loquentes id quod justum est, judicate.

Job 16:4

4 Poteram et ego similia vestri loqui, atque utinam esset anima vestra pro anima mea:

Job 19:21-22

21 Miseremini mei, miseremini mei saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me. 22 Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini?

Job 24:7-12

7 Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore: 8 quos imbres montium rigant, et non habentes velamen, amplexantur lapides. 9 Vim fecerunt deprædantes pupillos, et vulgum pauperem spoliaverunt. 10 Nudis et incedentibus absque vestitu, et esurientibus tulerunt spicas. 11 Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt. 12 De civitatibus fecerunt viros gemere, et anima vulneratorum clamavit: et Deus inultum abire non patitur.

Job 35:9

9 Propter multitudinem calumniatorum clamabunt, et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum.

Psalms 10:9-10

9 10

Psalms 12:5

5 nequando dicat inimicus meus: Prævalui adversus eum. Qui tribulant me exsultabunt si motus fuero;

Psalms 42:3

3 Emitte lucem tuam et veritatem tuam: ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua.

Psalms 42:9

9

Psalms 69:20

Psalms 80:5

5 quia præceptum in Israël est, et judicium Deo Jacob.

Psalms 102:8-9

8 Miserator et misericors Dominus: longanimis, et multum misericors. 9 Non in perpetuum irascetur, neque in æternum comminabitur.

Psalms 142:4

4 Et anxiatus est super me spiritus meus; in me turbatum est cor meum.

Proverbs 19:7

7 Fratres hominis pauperis oderunt eum; insuper et amici procul recesserunt ab eo.] [Qui tantum verba sectatur nihil habebit;

Proverbs 28:3

3 Vir pauper calumnians pauperes similis est imbri vehementi in quo paratur fames.]

Proverbs 28:15-16

15 Leo rugiens et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem. 16 Dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam; qui autem odit avaritiam, longi fient dies ejus.

Ecclesiastes 3:16

16 [Vidi sub sole in loco judicii impietatem, et in loco justitiæ iniquitatem:

Ecclesiastes 5:8

8 et insuper universæ terræ rex imperat servienti.

Ecclesiastes 7:7

7 quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti. Sed et hoc vanitas.

Isaiah 5:7

7 Vinea enim Domini exercituum domus Israël est; et vir Juda germen ejus delectabile: et exspectavi ut faceret judicium, et ecce iniquitas; et justitiam, et ecce clamor.]

Isaiah 51:23

23 Et ponam illum in manu eorum qui te humiliaverunt, et dixerunt animæ tuæ: Incurvare, ut transeamus; et posuisti ut terram corpus tuum, et quasi viam transeuntibus.]

Isaiah 59:7

7 Pedes eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem innocentem; cogitationes eorum cogitationes inutiles: vastitas et contritio in viis eorum.

Isaiah 59:13-15

13 Peccare et mentiri contra Dominum, et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri, ut loqueremur calumniam et transgressionem; concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii. 14 Et conversum est retrorsum judicium, et justitia longe stetit, quia corruit in platea veritas, et æquitas non potuit ingredi. 15 Et facta est veritas in oblivionem, et qui recessit a malo, prædæ patuit. Et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis ejus, quia non est judicium.

Lamentations 1:2

2 Plorans ploravit in nocte, et lacrimæ ejus in maxillis ejus: non est qui consoletur eam, et omnibus caris ejus; omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici.

Lamentations 1:9

9 Sordes ejus in pedibus ejus, nec recordata est finis sui; deposita est vehementer, non habens consolatorem. Vide, Domine, afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus.

Malachi 2:13

13 Et hoc rursum fecistis: operiebatis lacrimis altare Domini, fletu et mugitu, ita ut non respiciam ultra ad sacrificium, nec accipiam placabile quid de manu vestra.

Malachi 3:5

5 Et accedam ad vos in judicio, et ero testis velox maleficis, et adulteris, et perjuris, et qui calumniantur mercedem mercenarii, viduas et pupillos, et opprimunt peregrinum, nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum.

Malachi 3:18

18 Et convertemini, et videbitis quid sit inter justum et impium, et inter servientem Deo et non servientem ei.

Matthew 26:56

56 Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturæ prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.

2 Timothy 4:16-17

16 In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis imputetur. 17 Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me prædicatio impleatur, et audiant omnes gentes: et liberatus sum de ore leonis.

James 5:4

4 Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quæ fraudata est a vobis, clamat: et clamor eorum in aures Domini sabbaoth introivit.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.