Ezekiel 24:19 Cross References - Clementine_Vulgate

19 Et dixit ad me populus: Quare non indicas nobis quid ista significent quæ tu facis?

Ezekiel 12:9

9 Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israël, domus exasperans: Quid tu facis?

Ezekiel 17:12

12 Dic ad domum exasperantem: Nescitis quid ista significent? Dic: Ecce venit rex Babylonis in Jerusalem, et assumet regem et principes ejus, et adducet eos ad semetipsum in Babylonem.

Ezekiel 20:49

49 Et dixi: A, a, a, Domine Deus: ipsi dicunt de me: Numquid non per parabolas loquitur iste?

Ezekiel 21:7

7 Cumque dixerint ad te: Quare tu gemis? dices: Pro auditu: quia venit, et tabescet omne cor, et dissolventur universæ manus, et infirmabitur omnis spiritus, et per cuncta genua fluent aquæ: ecce venit, et fiet, ait Dominus Deus.]

Ezekiel 37:18

18 Cum autem dixerint ad te filii populi tui, loquentes: Nonne indicas nobis quid in his tibi velis?

Malachi 3:7-8

7 A diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis, et non custodistis: revertimini ad me, et revertar ad vos, dicit Dominus exercituum. Et dixistis: In quo revertemur? 8 Si affliget homo Deum, quia vos configitis me? Et dixistis: In quo configimus te? In decimis et in primitiis.

Malachi 3:13

13 Invaluerunt super me verba vestra, dicit Dominus.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.