Ezekiel 24:24 Cross References - Clementine_Vulgate

24 Eritque Ezechiel vobis in portentum: juxta omnia quæ fecit, facietis cum venerit istud: et scietis quia ego Dominus Deus.

1 Samuel 10:2-7

2 Cum abieris hodie a me, invenies duos viros juxta sepulchrum Rachel in finibus Benjamin, in meridie: dicentque tibi: Inventæ sunt asinæ ad quas ieras perquirendas: et intermissis pater tuus asinis, sollicitus est pro vobis, et dicit: Quid faciam de filio meo? 3 Cumque abieris inde, et ultra transieris, et veneris ad quercum Thabor, invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Bethel, unus portans tres hædos, et alius tres tortas panis, et alius portans lagenam vini. 4 Cumque te salutaverint, dabunt tibi duos panes, et accipies de manu eorum. 5 Post hæc venies in collem Dei, ubi est statio Philisthinorum: et cum ingressus fueris ibi urbem, obvium habebis gregem prophetarum descendentium de excelso, et ante eos psalterium, et tympanum, et tibiam, et citharam, ipsosque prophetantes. 6 Et insiliet in te spiritus Domini, et prophetabis cum eis, et mutaberis in virum alium. 7 Quando ergo evenerint signa hæc omnia tibi, fac quæcumque invenerit manus tua, quia Dominus tecum est.

Isaiah 8:18

18 Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum Israël a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion:

Isaiah 20:3

3 Et dixit Dominus: [Sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et discalceatus, trium annorum signum et portentum erit super Ægyptum et super Æthiopiam;

Jeremiah 17:15

15 Ecce ipsi dicunt ad me: Ubi est verbum Domini? veniat:

Ezekiel 4:3

3 Et tu sume tibi sartaginem ferream, et pones eam in murum ferreum inter te et inter civitatem: et obfirmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidionem, et circumdabis eam: signum est domui Israël.

Ezekiel 6:7

7 et cadet interfectus in medio vestri, et scietis quia ego sum Dominus.

Ezekiel 7:9

9 et non parcet oculus meus, nec miserebor: sed vias tuas imponam tibi, et abominationes tuæ in medio tui erunt, et scietis quia ego sum Dominus percutiens.

Ezekiel 7:27

27 Rex lugebit, et princeps induetur mœrore, et manus populi terræ conturbabuntur: secundum viam eorum faciam eis, et secundum judicia eorum judicabo eos, et scient quia ego Dominus.]

Ezekiel 12:6

6 In conspectu eorum in humeris portaberis; in caligine effereris: faciem tuam velabis, et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Israël.

Ezekiel 12:11

11 Dic: [Ego portentum vestrum: quomodo feci, sic fiet illis: in transmigrationem et in captivitatem ibunt.

Ezekiel 17:24

24 et scient omnia ligna regionis quia ego Dominus humiliavi lignum sublime, et exaltavi lignum humile; et siccavi lignum viride, et frondere feci lignum aridum. Ego Dominus locutus sum, et feci.

Ezekiel 25:5

5 Daboque Rabbath in habitaculum camelorum, et filios Ammon in cubile pecorum: et scietis quia ego Dominus.

Ezekiel 25:7

7 idcirco ecce ego extendam manum meam super te, et tradam te in direptionem gentium, et interficiam te de populis, et perdam de terris, et conteram: et scies quia ego Dominus.]

Ezekiel 25:11

11 Et in Moab faciam judicia, et scient quia ego Dominus.]

Ezekiel 25:14

14 Et dabo ultionem meam super Idumæam per manum populi mei Israël: et facient in Edom juxta iram meam et furorem meum, et scient vindictam meam, dicit Dominus Deus.]

Ezekiel 25:17

17 faciamque in eis ultiones magnas, arguens in furore: et scient quia ego Dominus, cum dedero vindictam meam super eos.]

Hosea 1:2-9

2 Principium loquendi Domino in Osee. Et dixit Dominus ad Osee: Vade, sume tibi uxorem fornicationum, et fac tibi filios fornicationum, quia fornicans fornicabitur terra a Domino. 3 Et abiit, et accepit Gomer, filiam Debelaim: et concepit, et peperit ei filium. 4 Et dixit Dominus ad eum: Voca nomen ejus Jezrahel, quoniam adhuc modicum, et visitabo sanguinem Jezrahel super domum Jehu, et quiescere faciam regnum domus Israël. 5 Et in illa die conteram arcum Israël in valle Jezrahel. 6 Et concepit adhuc, et peperit filiam. Et dixit ei: Voca nomen ejus, Absque misericordia, quia non addam ultra misereri domui Israël, sed oblivione obliviscar eorum. 7 Et domui Juda miserebor, et salvabo eos in Domino Deo suo; et non salvabo eos in arcu et gladio, et in bello, et in equis, et in equitibus. 8 Et ablactavit eam quæ erat Absque misericordia. Et concepit, et peperit filium. 9 Et dixit: Voca nomen ejus, Non populus meus, quia vos non populus meus, et ego non ero vester.

Hosea 3:1-4

1 Et dixit Dominus ad me: Adhuc vade, et dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israël, et ipsi respiciunt ad deos alienos, et diligunt vinacia uvarum. 2 Et fodi eam mihi quindecim argenteis, et coro hordei, et dimidio coro hordæi. 3 Et dixi ad eam: Dies multos exspectabis me; non fornicaberis, et non eris viro; sed et ego exspectabo te. 4 Quia dies multos sedebunt filii Israël sine rege, et sine principe, et sine sacrificio, et sine altari, et sine ephod, et sine theraphim.

Luke 11:29-30

29 { Turbis autem concurrentibus cœpit dicere: Generatio hæc, generatio nequam est: signum quærit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ.} 30 { Nam sicut fuit Jonas signum Ninivitis, ita erit et Filius hominis generationi isti.}

Luke 21:13

13 { continget autem vobis in testimonium.}

John 13:19

19 { Amodo dico vobis, priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum.}

John 14:29

29 { Et nunc dixi vobis priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis.}

John 16:4

4 { Sed hæc locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis.}

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.