Genesis 1:2 Cross References - Clementine_Vulgate

2 Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi: et spiritus Dei ferebatur super aquas.

Job 26:7

7 Qui extendit aquilonem super vacuum, et appendit terram super nihilum.

Job 26:14

14 Ecce hæc ex parte dicta sunt viarum ejus: et cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri?]

Psalms 33:6

6 Accedite ad eum, et illuminamini; et facies vestræ non confundentur.

Psalms 104:30

30 Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum.

Isaiah 40:12-14

12 Quis mensus est pugillo aquas, et cælos palmo ponderavit? quis appendit tribus digitis molem terræ, et liberavit in pondere montes, et colles in statera? 13 Quis adjuvit spiritum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit illi? 14 cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum semitam justitiæ, et erudivit eum scientiam, et viam prudentiæ ostendit illi?

Isaiah 45:18

18 Quia hæc dicit Dominus creans cælos, ipse Deus formans terram et faciens eam, ipse plastes ejus; non in vanum creavit eam: ut habitaretur formavit eam: Ego Dominus, et non est alius.

Jeremiah 4:23

23 Aspexi terram, et ecce vacua erat et nihili; et cælos, et non erat lux in eis.

Nahum 2:10

10 Dissipata est, et scissa, et dilacerata; et cor tabescens, et dissolutio geniculorum, et defectio in cunctis renibus, et facies omnium eorum sicut nigredo ollæ.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.