Genesis 24:35 Cross References - Clementine_Vulgate

35 et Dominus benedixit domino meo valde, magnificatusque est: et dedit ei oves et boves, argentum et aurum, servos et ancillas, camelos et asinos.

Genesis 12:2

2 Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus.

Genesis 12:16

16 Abram vero bene usi sunt propter illam: fueruntque ei oves et boves et asini, et servi et famulæ, et asinæ et cameli.

Genesis 13:2

2 Erat autem dives valde in possessione auri et argenti.

Genesis 24:1

1 Erat autem Abraham senex, dierumque multorum: et Dominus in cunctis benedixerat ei.

Genesis 25:11

11 Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus, qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis.

Genesis 26:12-14

12 Sevit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum: benedixitque ei Dominus. 13 Et locupletatus est homo, et ibat proficiens atque succrescens, donec magnus vehementer effectus est: 14 habuit quoque possessiones ovium et armentorum, et familiæ plurimum. Ob hoc invidentes ei Palæstini,

Genesis 49:25

25 Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ.

Job 1:3

3 Et fuit possessio ejus septem millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque juga boum, et quingentæ asinæ, ac familia multa nimis: eratque vir ille magnus inter omnes orientales.

Job 42:10-12

10 Dominus quoque conversus est ad pœnitentiam Job, cum oraret ille pro amicis suis: et addidit Dominus omnia quæcumque fuerant Job, duplicia. 11 Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universæ sorores suæ, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo ejus: et moverunt super eum caput, et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum: et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam. 12 Dominus autem benedixit novissimis Job magis quam principio ejus: et facta sunt ei quatuordecim millia ovium, et sex millia camelorum, et mille juga boum, et mille asinæ.

Psalms 18:35

Psalms 107:38

Psalms 112:3

3 A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini.

Proverbs 10:22

22 [Benedictio Domini divites facit, nec sociabitur eis afflictio.

Proverbs 22:4

4 Finis modestiæ timor Domini, divitiæ, et gloria, et vita.

Matthew 6:33

33 { Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis.}

1 Timothy 4:8

8 Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est: pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.