Genesis 2:5 Cross References - Clementine_Vulgate

5 et omne virgultum agri antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret: non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram:

Genesis 1:11-12

11 Et ait: Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita. 12 Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum.

Genesis 3:23

23 Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.

Genesis 4:2

2 Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola.

Genesis 4:12

12 Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos: vagus et profugus eris super terram.

Job 5:10

10 qui dat pluviam super faciem terræ, et irrigat aquis universa;

Job 38:26-28

26 ut plueret super terram absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur; 27 ut impleret inviam et desolatam, et produceret herbas virentes? 28 Quis est pluviæ pater? vel quis genuit stillas roris?

Psalms 65:9-11

9 qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit in commotionem pedes meos. 10 Quoniam probasti nos, Deus; igne nos examinasti, sicut examinatur argentum. 11 Induxisti nos in laqueum; posuisti tribulationes in dorso nostro;

Psalms 104:14

14 Non reliquit hominem nocere eis: et corripuit pro eis reges.

Psalms 135:7

7 Qui fecit luminaria magna, quoniam in æternum misericordia ejus:

Jeremiah 14:22

22 Numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant? aut cæli possunt dare imbres? nonne tu es Dominus Deus noster, quem exspectavimus? tu enim fecisti omnia hæc.]

Matthew 5:45

45 { ut sitis filii Patris vestri, qui in cælis est: qui solem suum oriri facit super bonos et malos: et pluit super justos et injustos.}

Hebrews 6:7

7 Terra enim sæpe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo:

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.