Genesis 34:10 Cross References - Clementine_Vulgate

10 et habitate nobiscum: terra in potestate vestra est: exercete, negotiamini, et possidete eam.

Genesis 13:9

9 Ecce universa terra coram te est: recede a me, obsecro: si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo: si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam.

Genesis 20:15

15 et ait: Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita.

Genesis 34:21-23

21 Viri isti pacifici sunt, et volunt habitare nobiscum: negotientur in terra, et exerceant eam, quæ spatiosa et lata cultoribus indiget: filias eorum accipiemus uxores, et nostras illis dabimus. 22 Unum est quo differtur tantum bonum: si circumcidamus masculos nostros, ritum gentis imitantes. 23 Et substantia eorum, et pecora, et cuncta quæ possident, nostra erunt: tantum in hoc acquiescamus, et habitantes simul, unum efficiemus populum.

Genesis 42:34

34 fratremque vestrum minimum adducite ad me, ut sciam quod non sitis exploratores: et istum, qui tenetur in vinculis, recipere possitis: ac deinceps quæ vultis, emendi habeatis licentiam.

Genesis 47:27

27 Habitavit ergo Israël in Ægypto, id est, in terra Gessen, et possedit eam: auctusque est, et multiplicatus nimis.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.