18 Egrediente autem anima præ dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benomi, id est, Filius doloris mei: pater vero appellavit eum Benjamin, id est, Filius dextræ.
Genesis 35:18 Cross References - Clementine_Vulgate
Genesis 30:1
1 Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suæ, et ait marito suo: Da mihi liberos, alioquin moriar.
Genesis 42:4
4 Benjamin domi retento a Jacob, qui dixerat fratribus ejus: Ne forte in itinere quidquam patiatur mali:
Genesis 42:38
38 At ille: Non descendet, inquit, filius meus vobiscum: frater ejus mortuus est, et ipse solus remansit: si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis, deducetis canos meos cum dolore ad inferos.
Genesis 43:14
14 Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem: et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet, et hunc Benjamin: ego autem quasi orbatus absque liberis ero.
Genesis 44:27-31
27 Ad quæ ille respondit: Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea.
28 Egressus est unus, et dixistis: Bestia devoravit eum: et hucusque non comparet.
29 Si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum mœrore ad inferos.
30 Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit (cum anima illius ex hujus anima pendeat),
31 videritque eum non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos ejus cum dolore ad inferos.
Exodus 12:7
7 Et sument de sanguine ejus, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum.
1 Samuel 4:20-21
1 Chronicles 4:9
9 Fuit autem Jabes inclytus præ fratribus suis, et mater ejus vocavit nomen illius Jabes, dicens: Quia peperi eum in dolore.
Psalms 16:10
10 adipem suum concluserunt: os eorum locutum est superbiam.
Psalms 80:17
17 Et cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos.]
Lamentations 2:12
12 Matribus suis dixerunt: Ubi est triticum et vinum? cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis, cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum.
Luke 12:20
20 { Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quæ autem parasti, cujus erunt?}
Luke 23:46
46 { Et clamans voce magna Jesus ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et hæc dicens, expiravit.}
Acts 7:59
59 (7:58) Et lapidabant Stephanum invocantem, et dicentem: Domine Jesu, suscipe spiritum meum.