Jeremiah 33:3 Cross References - Clementine_Vulgate

3 Clama ad me, et exaudiam te, et annuntiabo tibi grandia et firma quæ nescis.

Deuteronomy 4:7

7 Nec est alia natio tam grandis, quæ habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris.

Deuteronomy 4:29

29 Cumque quæsieris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum: si tamen toto corde quæsieris, et tota tribulatione animæ tuæ.

1 Kings 8:47-50

47 et egerint pœnitentiam in corde suo in loco captivitatis, et conversi deprecati te fuerint in captivitate sua, dicentes: Peccavimus: inique egimus, impie gessimus: 48 et reversi fuerint ad te in universo corde suo et tota anima sua in terra inimicorum suorum, ad quam captivi ducti fuerint: et oraverint te contra viam terræ suæ, quam dedisti patribus eorum, et civitatis quam elegisti, et templi quod ædificavi nomini tuo: 49 exaudies in cælo, in firmamento solii tui, orationes eorum et preces eorum, et facies judicium eorum: 50 et propitiaberis populo tuo qui peccavit tibi, et omnibus iniquitatibus eorum quibus prævaricati sunt in te: et dabis misericordiam coram eis qui eos captivos habuerint, ut misereantur eis.

Psalms 25:14

Psalms 50:15

15 Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur.

Psalms 91:15

15 Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt:

Psalms 145:18

Isaiah 45:3

3 et dabo tibi thesauros absconditos, et arcana secretorum, ut scias quia ego Dominus, qui voco nomen tuum, Deus Israël,

Isaiah 48:6

6 Quæ audisti, vide omnia; vos autem, num annuntiastis? Audita feci tibi nova ex tunc, et conservata sunt quæ nescis.

Isaiah 55:6-7

6 Quærite Dominum dum inveniri potest; invocate eum dum prope est. 7 Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus; et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum.

Isaiah 65:24

24 Eritque antequam clament, ego exaudiam; adhuc illis loquentibus, ego audiam.

Jeremiah 29:12

12 Et invocabitis me, et ibitis: et orabitis me, et ego exaudiam vos.

Joel 2:32

32 Et erit: omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit: quia in monte Sion et in Jerusalem erit salvatio, sicut dixit Dominus, et in residuis quos Dominus vocaverit.]

Amos 3:7

7 Quia non facit Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas.

Micah 7:15

15 Secundum dies egressionis tuæ de terra Ægypti, ostendam ei mirabilia.

Matthew 13:35

35 ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum; eructabo abscondita a constitutione mundi.

Luke 11:9-10

9 { Et ego dico vobis: Petite, et dabitur vobis; quærite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.} 10 { Omnis enim qui petit, accipit: et qui quærit, invenit: et pulsanti aperietur.}

Acts 2:21

21 { Et erit: omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.]}

Romans 10:12-13

12 Non enim est distinctio Judæi et Græci: nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum. 13 { Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.}

1 Corinthians 1:2

2 ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro.

1 Corinthians 2:7-11

7 sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quæ abscondita est, quam prædestinavit Deus ante sæcula in gloriam nostram, 8 quam nemo principum hujus sæculi cognovit: si enim cognovissent, numquam Dominum gloriæ crucifixissent. 9 Sed sicut scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus iis qui diligunt illum: 10 nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum: Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. 11 Quis enim hominum scit quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? ita et quæ Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei.

Ephesians 3:20

20 Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quæ operatur in nobis:

Revelation 2:17

17 { Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum: et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit.}

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.