Jeremiah 4:3 Cross References - Clementine_Vulgate

3 Hæc enim dicit Dominus viro Juda et Jerusalem: Novate vobis novale, et nolite serere super spinas.

Genesis 3:18

18 Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ.

Hosea 10:12

12 Seminate vobis in justitia, et metite in ore misericordiæ. Innovate vobis novale; tempus autem requirendi Dominum, cum venerit qui docebit vos justitiam.

Matthew 13:7

7 { Alia autem ceciderunt in spinas: et creverunt spinæ, et suffocaverunt ea.}

Matthew 13:22

22 { Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo sæculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur.}

Mark 4:7

7 { Et aliud cecidit in spinas: et ascenderunt spinæ, et suffocaverunt illud, et fructum non dedit.}

Mark 4:18-19

18 { Et alii sunt qui in spinas seminantur: hi sunt qui verbum audiunt,} 19 { et ærumnæ sæculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiæ introëuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur.}

Luke 8:7

7 { Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortæ spinæ suffocaverunt illud.}

Luke 8:14

14 { Quod autem in spinas cecidit: hi sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitæ euntes, suffocantur, et non referunt fructum.}

Galatians 6:7-8

7 Nolite errare: Deus non irridetur. 8 Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.