Job Cross References - Clementine_Vulgate

1 Vir erat in terra Hus, nomine Job: et erat vir ille simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo. 2 Natique sunt ei septem filii, et tres filiæ. 3 Et fuit possessio ejus septem millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque juga boum, et quingentæ asinæ, ac familia multa nimis: eratque vir ille magnus inter omnes orientales. 4 Et ibant filii ejus, et faciebant convivium per domos, unusquisque in die suo. Et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis. 5 Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Job, et sanctificabat illos: consurgensque diluculo, offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat Job cunctis diebus. 6 Quadam autem die, cum venissent filii Dei ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan. 7 Cui dixit Dominus: Unde venis? Qui respondens, ait: Circuivi terram, et perambulavi eam. 8 Dixitque Dominus ad eum: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo? 9 Cui respondens Satan, ait: Numquid Job frustra timet Deum? 10 nonne tu vallasti eum, ac domum ejus, universamque substantiam per circuitum; operibus manuum ejus benedixisti, et possessio ejus crevit in terra? 11 sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quæ possidet, nisi in faciem benedixerit tibi. 12 Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce universa quæ habet in manu tua sunt: tantum in eum ne extendas manum tuam. Egressusque est Satan a facie Domini. 13 Cum autem quadam die filii et filiæ ejus comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti, 14 nuntius venit ad Job, qui diceret: Boves arabant, et asinæ pascebantur juxta eos: 15 et irruerunt Sabæi, tuleruntque omnia, et pueros percusserunt gladio: et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi. 16 Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit: Ignis Dei cecidit e cælo, et tactas oves puerosque consumpsit: et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. 17 Sed et illo adhuc loquente, venit alius, et dixit: Chaldæi fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos, et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio: et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi. 18 Adhuc loquebatur ille, et ecce alius intravit, et dixit: Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti, 19 repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus: quæ corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt: et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. 20 Tunc surrexit Job, et scidit vestimenta sua: et tonso capite corruens in terram, adoravit, 21 et dixit: Nudus egressus sum de utero matris meæ, et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum. 22 In omnibus his non peccavit Job labiis suis, neque stultum quid contra Deum locutus est.

Genesis 6:9

9 Hæ sunt generationes Noë: Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis; cum Deo ambulavit.

Genesis 10:23

23 Filii Aram: Us, et Hul, et Gether, et Mes.

Genesis 17:1

1 Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum: Ego Deus omnipotens: ambula coram me, et esto perfectus.

Genesis 22:12

12 Dixitque ei: Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam: nunc cognovi quod times Deum, et non pepercisti unigenito filio tuo propter me.

Genesis 22:20-21

20 His ita gestis, nuntiatum est Abrahæ quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo: 21 Hus primogenitum, et Buz fratrem ejus, et Camuel patrem Syrorum,

Genesis 36:28

28 Habuit autem filios Disan: Hus et Aram.

Exodus 18:21

21 Provide autem de omni plebe viros potentes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos,

2 Kings 20:3

3 Obsecro, Domine: memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod placitum est coram te fecerim. Flevit itaque Ezechias fletu magno.

1 Chronicles 1:17

17 Filii Sem: Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram, et Hus, et Hul, et Gether, et Mosoch.

1 Chronicles 1:42

42 Filii Eser: Balaan, et Zavan, et Jacan. Filii Disan: Hus et Aran.

2 Chronicles 31:20-21

20 Fecit ergo Ezechias universa quæ diximus in omni Juda: operatusque est bonum et rectum, et verum coram Domino Deo suo, 21 in universa cultura ministerii domus Domini, juxta legem et cæremonias, volens requirere Deum suum in toto corde suo: fecitque, et prosperatus est.

Job 1:8

8 Dixitque Dominus ad eum: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo?

Job 2:3

3 Et dixit Dominus ad Satan: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo, et adhuc retinens innocentiam? tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra.

Job 23:11-12

11 Vestigia ejus secutus est pes meus: viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea. 12 A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris ejus.

Job 28:28

28 Et dixit homini: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia; et recedere a malo, intelligentia.]

Job 31:1-40

1 [Pepigi fœdus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. 2 Quam enim partem haberet in me Deus desuper, et hæreditatem Omnipotens de excelsis? 3 Numquid non perditio est iniquo, et alienatio operantibus injustitiam? 4 Nonne ipse considerat vias meas, et cunctos gressus meos dinumerat? 5 Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus, 6 appendat me in statera justa, et sciat Deus simplicitatem meam. 7 Si declinavit gressus meus de via, et si secutum est oculos meos cor meum, et si manibus meis adhæsit macula, 8 seram, et alius comedat, et progenies mea eradicetur. 9 Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum, 10 scortum alterius sit uxor mea, et super illam incurventur alii. 11 Hoc enim nefas est, et iniquitas maxima. 12 Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina. 13 Si contempsi subire judicium cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me: 14 quid enim faciam cum surrexerit ad judicandum Deus? et cum quæsierit, quid respondebo illi? 15 Numquid non in utero fecit me, qui et illum operatus est, et formavit me in vulva unus? 16 Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduæ expectare feci; 17 si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea 18 (quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meæ egressa est mecum); 19 si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem; 20 si non benedixerunt mihi latera ejus, et de velleribus ovium mearum calefactus est; 21 si levavi super pupillum manum meam, etiam cum viderem me in porta superiorem: 22 humerus meus a junctura sua cadat, et brachium meum cum suis ossibus confringatur. 23 Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus ejus ferre non potui. 24 Si putavi aurum robur meum, et obrizo dixi: Fiducia mea; 25 si lætatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima reperit manus mea; 26 si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare, 27 et lætatum est in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo: 28 quæ est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum. 29 Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum: 30 non enim dedi ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam ejus. 31 Si non dixerunt viri tabernaculi mei: Quis det de carnibus ejus, ut saturemur? 32 foris non mansit peregrinus: ostium meum viatori patuit. 33 Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam; 34 si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me: et non magis tacui, nec egressus sum ostium. 35 Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat Omnipotens, et librum scribat ipse qui judicat, 36 ut in humero meo portem illum, et circumdem illum quasi coronam mihi? 37 Per singulos gradus meos pronuntiabo illum, et quasi principi offeram eum. 38 Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci ejus deflent: 39 si fructus ejus comedi absque pecunia, et animam agricolarum ejus afflixi: 40 pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina.] Finita sunt verba Job.

Proverbs 8:13

13 Timor Domini odit malum: arrogantiam, et superbiam, et viam pravam, et os bilingue, detestor.

Proverbs 16:6

6 Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo.

Jeremiah 25:20

20 et universis generaliter: cunctis regibus terræ Ausitidis, et cunctis regibus terræ Philisthiim, et Ascaloni, et Gazæ, et Accaron, et reliquiis Azoti:

Lamentations 4:21

21 Gaude et lætare, filia Edom, quæ habitas in terra Hus! ad te quoque perveniet calix: inebriaberis, atque nudaberis.

Ezekiel 14:14

14 Et si fuerint tres viri isti in medio ejus, Noë, Daniel, et Job, ipsi justitia sua liberabunt animas suas, ait Dominus exercituum.

Ezekiel 14:20

20 et Noë, et Daniel, et Job fuerint in medio ejus: vivo ego, dicit Dominus Deus, quia filium et filiam non liberabunt, sed ipsi justitia sua liberabunt animas suas.

Luke 1:6

6 Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela.

James 5:11

11 Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator.

1 Peter 3:11

11 Declinet a malo, et faciat bonum: inquirat pacem, et sequatur eam:

Esther 5:11

11 et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum, filiorumque turbam, et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset.

Job 13:13

13 Tacete paulisper, ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit.

Job 42:13

13 Et fuerunt ei septem filii, et tres filiæ.

Psalms 107:38

Psalms 127:3-5

3 Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuæ; filii tui sicut novellæ olivarum in circuitu mensæ tuæ. 4 Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum. 5 Benedicat tibi Dominus ex Sion, et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitæ tuæ.

Psalms 128:3

3 Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores; prolongaverunt iniquitatem suam.

Genesis 12:5

5 Tulitque Sarai uxorem suam, et Lot filium fratris sui, universamque substantiam quam possederant, et animas quas fecerant in Haran: et egressi sunt ut irent in terram Chanaan. Cumque venissent in eam,

Genesis 12:16

16 Abram vero bene usi sunt propter illam: fueruntque ei oves et boves et asini, et servi et famulæ, et asinæ et cameli.

Genesis 13:6

6 Nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul: erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter.

Genesis 25:6

6 filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem.

Genesis 29:1

1 Profectus ergo Jacob venit in terram orientalem.

Genesis 34:23

23 Et substantia eorum, et pecora, et cuncta quæ possident, nostra erunt: tantum in hoc acquiescamus, et habitantes simul, unum efficiemus populum.

Numbers 23:7

7 assumptaque parabola sua, dixit: [De Aram adduxit me Balac rex Moabitarum, de montibus orientis: Veni, inquit, et maledic Jacob; propera, et detestare Israël.

Numbers 31:32-34

32 Fuit autem præda, quam exercitus ceperat, ovium sexcenta septuaginta quinque millia, 33 boum septuaginta duo millia, 34 asinorum sexaginta millia et mille:

Judges 6:3

3 Cumque sevisset Israël, ascendebat Madian et Amalec, ceterique orientalium nationum:

Judges 6:5

5 Ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis suis, et instar locustarum universa complebant, innumera multitudo hominum et camelorum, quidquid tetigerant devastantes.

Judges 7:12

12 Madian autem et Amalec, et omnes orientales populi, fusi jacebant in valle, ut locustarum multitudo: cameli quoque innumerabiles erant, sicut arena quæ jacet in littore maris.

Judges 8:10

10 Zebee autem et Salmana requiescebant cum omni exercitu suo. Quindecim enim millia viri remanserant ex omnibus turmis orientalium populorum, cæsis centum viginti millibus bellatorum educentium gladium.

1 Samuel 25:2

2 Erat autem vir quispiam in solitudine Maon, et possessio ejus in Carmelo, et homo ille magnus nimis: erantque ei oves tria millia, et mille capræ: et accidit ut tonderetur grex ejus in Carmelo.

1 Kings 4:30

30 Et præcedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Ægyptiorum,

2 Kings 3:4

4 Porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa, et solvebat regi Israël centum millia agnorum, et centum millia arietum cum velleribus suis.

2 Chronicles 26:10

10 Exstruxit etiam turres in solitudine, et effodit cisternas plurimas, eo quod haberet multa pecora tam in campestribus quam in eremi vastitate: vineas quoque habuit et vinitores, in montibus et in Carmelo: erat quippe homo agriculturæ deditus.

2 Chronicles 32:29

29 et urbes ædificavit sibi: habebat quippe greges ovium et armentorum innumerabiles, eo quod dedisset ei Dominus substantiam multam nimis.

Job 29:9-10

9 Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo. 10 Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhærebat.

Job 29:25

25 Si voluissem ire ad eos, sedebam primus: cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen mœrentium consolator.]

Job 42:12

12 Dominus autem benedixit novissimis Job magis quam principio ejus: et facta sunt ei quatuordecim millia ovium, et sex millia camelorum, et mille juga boum, et mille asinæ.

Proverbs 10:22

22 [Benedictio Domini divites facit, nec sociabitur eis afflictio.

Psalms 133:1

1 [Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini: qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.

Hebrews 13:1

1 Caritas fraternitatis maneat in vobis,

Genesis 6:5

5 Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore,

Genesis 8:20

20 Ædificavit autem Noë altare Domino: et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare.

Genesis 22:3

3 Igitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens secum duos juvenes, et Isaac filium suum: cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum quem præceperat ei Deus.

Genesis 35:2-3

2 Jacob vero convocata omni domo sua, ait: Abjicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra. 3 Surgite, et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo: qui exaudivit me in die tribulationis meæ, et socius fuit itineris mei.

Exodus 18:12

12 Obtulit ergo Jethro cognatus Moysi holocausta et hostias Deo: veneruntque Aaron et omnes seniores Israël, ut comederent panem cum eo coram Deo.

Exodus 19:10

10 Qui dixit ei: Vade ad populum, et sanctifica illos hodie, et cras, laventque vestimenta sua.

Exodus 24:5

5 Misitque juvenes de filiis Israël, et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos.

Leviticus 1:3-6

3 si holocaustum fuerit ejus oblatio, ac de armento: masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii, ad placandum sibi Dominum: 4 ponetque manum super caput hostiæ, et acceptabilis erit, atque in expiationem ejus proficiens. 5 Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem ejus, fundentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi: 6 detractaque pelle hostiæ, artus in frusta concident.

Leviticus 24:10-16

10 Ecce autem egressus filius mulieris Israëlitidis, quem pepererat de viro ægyptio inter filios Israël, jurgatus est in castris cum viro Israëlita. 11 Cumque blasphemasset nomen, et maledixisset ei, adductus est ad Moysen. (Vocabatur autem mater ejus Salumith, filia Dabri de tribu Dan.) 12 Miseruntque eum in carcerem, donec nossent quid juberet Dominus. 13 Qui locutus est ad Moysen, 14 dicens: Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt, manus suas super caput ejus, et lapidet eum populus universus. 15 Et ad filios Israël loqueris: Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum; 16 et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur: lapidibus opprimet eum omnis multitudo, sive ille civis, sive peregrinus fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur.

1 Samuel 16:5

5 Et ait: Pacificus: ad immolandum Domino veni: sanctificamini, et venite mecum ut immolem. Sanctificavit ergo Isai et filios ejus, et vocavit eos ad sacrificium.

1 Kings 18:31

31 Et tulit duodecim lapides juxta numerum tribuum filiorum Jacob, ad quem factus est sermo Domini, dicens: Israël erit nomen tuum.

1 Kings 21:10

10 et submittite duos viros filios Belial contra eum, et falsum testimonium dicant: Benedixit Deum et regem: et educite eum, et lapidate, sicque moriatur.

1 Kings 21:13

13 Et adductis duobus viris filiis diaboli, fecerunt eos sedere contra eum: at illi, scilicet ut viri diabolici, dixerunt contra eum testimonium coram multitudine: Benedixit Naboth Deum et regem: quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem, et lapidibus interfecerunt.

Nehemiah 12:30

30 Et mundati sunt sacerdotes et Levitæ, et mundaverunt populum, et portas, et murum.

Job 1:11

11 sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quæ possidet, nisi in faciem benedixerit tibi.

Job 2:9

9 Dixit autem illi uxor sua: Adhuc tu permanes in simplicitate tua? Benedic Deo, et morere.

Job 8:4

4 Etiam si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suæ:

Job 27:10

10 aut poterit in Omnipotente delectari, et invocare Deum omni tempore?

Job 41:25

25 (41:16) Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur.

Job 42:8

8 Sumite ergo vobis septem tauros et septem arietes, et ite ad servum meum Job, et offerte holocaustum pro vobis: Job autem servus meus orabit pro vobis. Faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia: neque enim locuti estis ad me recta, sicut servus meus Job.

Psalms 5:3

3 Intende voci orationis meæ, rex meus et Deus meus.

Ecclesiastes 9:10

10 Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas.]

Jeremiah 4:14

14 Lava a malitia cor tuum, Jerusalem, ut salva fias: usquequo morabuntur in te cogitationes noxiæ?

Jeremiah 17:9-10

9 Pravum est cor omnium, et inscrutabile: quis cognoscet illud? 10 Ego Dominus scrutans cor, et probans renes: qui do unicuique juxta viam suam, et juxta fructum adinventionum suarum.

Mark 7:21-23

21 { Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia,} 22 { furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia.} 23 { Omnia hæc mala ab intus procedunt, et communicant hominem.}

Luke 1:75

75 in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris.

Luke 18:7

7 { Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis?}

John 11:55

55 Proximum autem erat Pascha Judæorum, et ascenderunt multi Jerosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos.

Acts 8:22

22 Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua: et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui.

Acts 21:26

26 Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus cum illis intravit in templum, annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio.

1 Corinthians 4:5

5 Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus: qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo.

2 Corinthians 11:2

2 æmulor enim vos Dei æmulatione. Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo.

Ephesians 6:18

18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu: et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis:

Genesis 6:2

2 videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant.

Genesis 6:4

4 Gigantes autem erant super terram in diebus illis: postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illæque genuerunt, isti sunt potentes a sæculo viri famosi.

1 Kings 22:19

19 Ille vero addens, ait: Propterea audi sermonem Domini: vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum cæli assistentem ei a dextris et a sinistris:

1 Chronicles 21:1

1 Consurrexit autem Satan contra Israël, et concitavit David ut numeraret Israël.

Job 2:1

1 Factum est autem, cum quadam die venissent filii Dei, et starent coram Domino, venisset quoque Satan inter eos, et staret in conspectu ejus,

Job 38:7

7 cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei?

Psalms 103:20

20 Posuisti tenebras, et facta est nox; in ipsa pertransibunt omnes bestiæ silvæ:

Daniel 3:25

25 (3:92) Respondit, et ait: Ecce ego video quatuor viros solutos, et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species quarti similis filio Dei.

Zechariah 3:1

1 Et ostendit mihi Dominus Jesum sacerdotem magnum, stantem coram angelo Domini: et Satan stabat a dextris ejus ut adversaretur ei.

Matthew 18:10

10 { Videte ne contemnatis unum ex his pusillis: dico enim vobis, quia angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei, qui in cælis est.}

Luke 3:38

38 qui fuit Henos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei.

John 6:70

70 { (6:71) Respondit eis Jesus: Nonne ego vos duodecim elegi: et ex vobis unus diabolus est?}

Revelation 12:9-10

9 Et projectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus, et Satanas, qui seducit universum orbem: et projectus est in terram, et angeli ejus cum illo missi sunt. 10 Et audivi vocem magnam in cælo dicentem: Nunc facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi ejus: quia projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte.

2 Kings 5:25

25 Ipse autem ingressus, stetit coram domino suo. Et dixit Eliseus: Unde venis, Giezi? Qui respondit: Non ivit servus tuus quoquam.

Job 2:2

2 ut diceret Dominus ad Satan: Unde venis? Qui respondens ait: Circuivi terram, et perambulavi eam.

Zechariah 1:10-11

10 Et respondit vir qui stabat inter myrteta, et dixit: Isti sunt quos misit Dominus ut perambulent terram. 11 Et responderunt angelo Domini, qui stabat inter myrteta, et dixerunt: Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur, et quiescit.

Zechariah 6:7

7 Qui autem erant robustissimi, exierunt, et quærebant ire et discurrere per omnem terram. Et dixit: Ite, perambulate terram: et perambulaverunt terram.

Matthew 12:43

43 { Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quærens requiem, et non invenit.}

1 Peter 5:8

8 Sobrii estote, et vigilate: quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret:

Revelation 12:9

9 Et projectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus, et Satanas, qui seducit universum orbem: et projectus est in terram, et angeli ejus cum illo missi sunt.

Revelation 12:12-17

12 Propterea lætamini cæli, et qui habitatis in eis. Væ terræ, et mari, quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet. 13 Et postquam vidit draco quod projectus esset in terram, persecutus est mulierem, quæ peperit masculum: 14 et datæ sunt mulieri alæ duæ aquilæ magnæ ut volaret in desertum in locum suum, ubi alitur per tempus et tempora, et dimidium temporis a facie serpentis. 15 Et misit serpens ex ore suo post mulierem, aquam tamquam flumen, ut eam faceret trahi a flumine. 16 Et adjuvit terra mulierem, et aperuit terra os suum, et absorbuit flumen, quod misit draco de ore suo. 17 Et iratus est draco in mulierem: et abiit facere prælium cum reliquis de semine ejus, qui custodiunt mandata Dei, et habent testimonium Jesu Christi.

Revelation 20:8

8 Et ascenderunt super latitudinem terræ, et circuierunt castra sanctorum, et civitatem dilectam.

Numbers 12:3

3 (erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra),

Numbers 12:7-8

7 At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est: 8 ore enim ad os loquor ei: et palam, et non per ænigmata et figuras Dominum videt. Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Moysi?

Joshua 1:7

7 Confortare igitur, et esto robustus valde, ut custodias, et facias omnem legem, quam præcepit tibi Moyses servus meus: ne declines ab ea ad dexteram vel ad sinistram, ut intelligas cuncta quæ agis.

1 Kings 4:30-31

30 Et præcedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Ægyptiorum, 31 et erat sapientior cunctis hominibus: sapientior Ethan Ezrahita, et Heman, et Chalcol, et Dorda filiis Mahol: et erat nominatus in universis gentibus per circuitum.

2 Kings 23:25

25 Similis illi non fuit ante eum rex, qui reverteretur ad Dominum in omni corde suo, et in tota anima sua, et in universa virtute sua juxta omnem legem Moysi: neque post eum surrexit similis illi.

Nehemiah 5:15

15 Duces autem primi, qui fuerant ante me, gravaverunt populum, et acceperunt ab eis in pane, et vino, et pecunia, quotidie siclos quadraginta: sed et ministri eorum depresserunt populum. Ego autem non feci ita propter timorem Dei:

Job 1:1

1 Vir erat in terra Hus, nomine Job: et erat vir ille simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo.

Job 8:20

20 Deus non projiciet simplicem, nec porriget manum malignis,

Job 9:22-23

22 Unum est quod locutus sum: et innocentem et impium ipse consumit. 23 Si flagellat, occidat semel, et non de pœnis innocentum rideat.

Job 12:4

4 Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum: deridetur enim justi simplicitas.

Job 17:8-9

8 Stupebunt justi super hoc, et innocens contra hypocritam suscitabitur. 9 Et tenebit justus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem.

Job 34:14

14 Si direxerit ad eum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet.

Job 42:7-8

7 Postquam autem locutus est Dominus verba hæc ad Job, dixit ad Eliphaz Themanitem: Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job. 8 Sumite ergo vobis septem tauros et septem arietes, et ite ad servum meum Job, et offerte holocaustum pro vobis: Job autem servus meus orabit pro vobis. Faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia: neque enim locuti estis ad me recta, sicut servus meus Job.

Psalms 18:23

Psalms 34:14

14 Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam; quasi lugens et contristatus sic humiliabar.

Psalms 36:1

1 [Noli æmulari in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem:

Psalms 37:27

Psalms 84:11

11 Misericordia et veritas obviaverunt sibi; justitia et pax osculatæ sunt.

Psalms 89:20

Isaiah 1:16

16 Lavamini, mundi estote; auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis: quiescite agere perverse,

Isaiah 42:1

1 [Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea: dedi spiritum meum super eum: judicium gentibus proferet.

Ezekiel 40:4

4 Et locutus est ad me idem vir: Fili hominis, vide oculis tuis, et auribus tuis audi, et pone cor tuum in omnia quæ ego ostendam tibi, quia ut ostendantur tibi adductus es huc. Annuntia omnia quæ tu vides domui Israël.

Luke 23:39-40

39 Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens: Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos. 40 Respondens autem alter increpabat eum, dicens: Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es.

John 1:47

47 { Vidit Jesus Nathanaël venientem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israëlita, in quo dolus non est.}

Job 1:21

21 et dixit: Nudus egressus sum de utero matris meæ, et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum.

Job 2:10

10 Qui ait ad illam: Quasi una de stultis mulieribus locuta es: si bona suscepimus de manu Dei, mala quare non suscipiamus? In omnibus his non peccavit Job labiis suis.

Job 21:14-15

14 Qui dixerunt Deo: Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus. 15 Quis est Omnipotens, ut serviamus ei? et quid nobis prodest si oraverimus illum?

Malachi 1:10

10 Quis est in vobis qui claudat ostia, et incendat altare meum gratuito? non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra.

Matthew 16:26

26 { Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?}

1 Timothy 4:8

8 Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est: pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ.

1 Timothy 6:6

6 Est autem quæstus magnus pietas cum sufficientia.

Genesis 15:1

1 His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: Noli timere, Abram: ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.

Genesis 26:12

12 Sevit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum: benedixitque ei Dominus.

Genesis 30:30

30 Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es: benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meæ.

Genesis 30:43

43 Ditatusque est homo ultra modum, et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos.

Genesis 39:5

5 benedixitque Dominus domui Ægyptii propter Joseph, et multiplicavit tam in ædibus quam in agris cunctam ejus substantiam:

Genesis 49:25

25 Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ.

Deuteronomy 7:13

13 et diliget te, ac multiplicabit, benedicetque fructui ventris tui, et fructui terræ tuæ, frumento tuo, atque vindemiæ, oleo, et armentis, gregibus ovium tuarum super terram, pro qua juravit patribus tuis ut daret eam tibi.

Deuteronomy 28:2-6

2 Venientque super te universæ benedictiones istæ, et apprehendent te: si tamen præcepta ejus audieris. 3 Benedictus tu in civitate, et benedictus in agro. 4 Benedictus fructus ventris tui, et fructus terræ tuæ, fructusque jumentorum tuorum, greges armentorum tuorum, et caulæ ovium tuarum. 5 Benedicta horrea tua, et benedictæ reliquiæ tuæ. 6 Benedictus eris tu ingrediens et egrediens.

Deuteronomy 33:11

11 Benedic, Domine, fortitudini ejus: et opera manuum illius suscipe. Percute dorsa inimicorum ejus: et qui oderunt eum, non consurgant.]

Deuteronomy 33:27

27 habitaculum ejus sursum, et subter brachia sempiterna ejiciet a facie tua inimicum, dicetque: Conterere.

1 Samuel 25:16

16 pro muro erant nobis tam in nocte quam in die, omnibus diebus quibus pavimus apud eos greges.

Job 1:3

3 Et fuit possessio ejus septem millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque juga boum, et quingentæ asinæ, ac familia multa nimis: eratque vir ille magnus inter omnes orientales.

Job 29:6

6 quando lavabam pedes meos butyro, et petra fundebat mihi rivos olei:

Job 31:25

25 si lætatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima reperit manus mea;

Psalms 5:12

12 Et lætentur omnes qui sperant in te; in æternum exsultabunt, et habitabis in eis. Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum,

Psalms 34:7

7 Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui; supervacue exprobraverunt animam meam.

Psalms 71:21

Psalms 80:12

12 Et non audivit populus meus vocem meam, et Israël non intendit mihi.

Psalms 90:17

Psalms 128:1-4

1 [Sæpe expugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israël; 2 sæpe expugnaverunt me a juventute mea: etenim non potuerunt mihi. 3 Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores; prolongaverunt iniquitatem suam. 4 Dominus justus concidit cervices peccatorum.

Isaiah 5:2

2 Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa, et plantavit eam electam; et ædificavit turrim in medio ejus, et torcular exstruxit in ea; et exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas.

Isaiah 5:5

5 Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineæ meæ: auferam sepem ejus, et erit in direptionem; diruam maceriam ejus, et erit in conculcationem.

Zechariah 2:5

5 Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu, et in gloria ero in medio ejus.

Zechariah 2:8

8 quia hæc dicit Dominus exercituum: Post gloriam misit me ad gentes quæ spoliaverunt vos: qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei:

1 Peter 1:5

5 qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in tempore novissimo.

Genesis 26:11

11 Qui tetigerit hominis hujus uxorem, morte morietur.

Job 1:5

5 Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Job, et sanctificabat illos: consurgensque diluculo, offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat Job cunctis diebus.

Job 1:12

12 Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce universa quæ habet in manu tua sunt: tantum in eum ne extendas manum tuam. Egressusque est Satan a facie Domini.

Job 2:5

5 alioquin mitte manum tuam, et tange os ejus et carnem, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi.

Job 4:5

5 Nunc autem venit super te plaga, et defecisti; tetigit te, et conturbatus es.

Job 19:21

21 Miseremini mei, miseremini mei saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me.

Psalms 105:15

15 Et dedit eis petitionem ipsorum, et misit saturitatem in animas eorum.

Isaiah 5:25

25 Ideo iratus est furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum, et percussit eum: et conturbati sunt montes, et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est adversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.

Isaiah 8:21

21 Et transibit per eam, corruet, et esuriet; et cum esurierit, irascetur. Et maledicet regi suo, et Deo suo, et suscipiet sursum,

Malachi 3:13-14

13 Invaluerunt super me verba vestra, dicit Dominus. 14 Et dixistis: Quid locuti sumus contra te? Dixistis: Vanus est qui servit Deo: et quod emolumentum quia custodivimus præcepta ejus, et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum?

Revelation 16:9

9 et æstuaverunt homines æstu magno, et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas, neque egerunt pœnitentiam ut darent illi gloriam.

Revelation 16:11

11 et blasphemaverunt Deum cæli præ doloribus, et vulneribus suis, et non egerunt pœnitentiam ex operibus suis.

Revelation 16:21

21 Et grando magna sicut talentum descendit de cælo in homines: et blasphemaverunt Deum homines propter plagam grandinis: quoniam magna facta est vehementer.

Genesis 16:6

6 Cui respondens Abram: Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est, utere ea ut libet. Affligente igitur eam Sarai, fugam iniit.

1 Kings 22:23

23 Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, qui hic sunt, et Dominus locutus est contra te malum.

Job 2:4-7

4 Cui respondens Satan, ait: Pellem pro pelle, et cuncta quæ habet homo dabit pro anima sua; 5 alioquin mitte manum tuam, et tange os ejus et carnem, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi. 6 Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce in manu tua est: verumtamen animam illius serva. 7 Egressus igitur Satan a facie Domini, percussit Job ulcere pessimo, a planta pedis usque ad verticem ejus;

Psalms 76:10

10 aut obliviscetur misereri Deus? aut continebit in ira sua misericordias suas?

Isaiah 27:8

8 In mensura contra mensuram, cum abjecta fuerit, judicabis eam; meditatus est in spiritu suo duro per diem æstus.

Jeremiah 38:5

5 Et dixit rex Sedecias: Ecce ipse in manibus vestris est: nec enim fas est regem vobis quidquam negare.

Luke 8:32-33

32 Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte: et rogabant eum, ut permitteret eis in illos ingredi. Et permisit illis. 33 Exierunt ergo dæmonia ab homine, et intraverunt in porcos: et impetu abiit grex per præceps in stagnum, et suffocatus est.

Luke 22:31-32

31 { Ait autem Dominus: Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum:} 32 { ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos.}

John 3:35-36

35 Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus. 36 Qui credit in Filium, habet vitam æternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.

John 19:11

11 { Respondit Jesus: Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Propterea qui me tradidit tibi, majus peccatum habet.}

1 Corinthians 10:13

13 Tentatio vos non apprehendat nisi humana: fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere.

2 Corinthians 12:7

7 Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meæ angelus Satanæ, qui me colaphizet.

Job 1:4

4 Et ibant filii ejus, et faciebant convivium per domos, unusquisque in die suo. Et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis.

Proverbs 27:1

1 [Ne glorieris in crastinum, ignorans quid superventura pariat dies.

Ecclesiastes 9:12

12 Nescit homo finem suum; sed sicut pisces capiuntur hamo, et sicut aves laqueo comprehenduntur, sic capiuntur homines in tempore malo, cum eis extemplo supervenerit.

Luke 12:19-20

19 { et dicam animæ meæ: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare.} 20 { Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quæ autem parasti, cujus erunt?}

Luke 17:27-29

27 { edebant et bibebant: uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noë in arcam: et venit diluvium, et perdidit omnes.} 28 { Similiter sicut factum est in diebus Lot: edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et ædificabant:} 29 { qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de cælo, et omnes perdidit:}

Luke 21:34

34 { Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitæ, et superveniat in vos repentina dies illa:}

1 Samuel 4:17

17 Respondens autem ille qui nuntiabat: Fugit, inquit, Israël coram Philisthiim, et ruina magna facta est in populo: insuper et duo filii tui mortui sunt, Ophni et Phinees, et arca Dei capta est.

2 Samuel 15:13

13 Venit igitur nuntius ad David, dicens: Toto corde universus Israël sequitur Absalom.

Jeremiah 51:31

31 Currens obviam currenti veniet, et nuntius obvius nuntianti, ut annuntiet regi Babylonis quia capta est civitas ejus a summo usque ad summum.

Genesis 10:7

7 Filii Chus: Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma: Saba et Dadan.

Genesis 10:28

28 et Ebal, et Abimaël, Saba,

Genesis 25:3

3 Jecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin.

1 Samuel 22:20-21

20 Evadens autem unus filius Achimelech filii Achitob, cujus nomen erat Abiathar, fugit ad David, 21 et annuntiavit ei quod occidisset Saul sacerdotes Domini.

Job 1:16-17

16 Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit: Ignis Dei cecidit e cælo, et tactas oves puerosque consumpsit: et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. 17 Sed et illo adhuc loquente, venit alius, et dixit: Chaldæi fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos, et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio: et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi.

Job 1:19

19 repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus: quæ corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt: et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi.

Job 6:19

19 Considerate semitas Thema, itinera Saba, et expectate paulisper.

Psalms 72:10

10 Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis.

Isaiah 45:14

14 [Hæc dicit Dominus: Labor Ægypti, et negotiatio Æthiopiæ, et Sabaim viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt; post te ambulabunt, vincti manicis pergent, et te adorabunt, teque deprecabuntur. Tantum in te est Deus, et non est absque te deus.

Ezekiel 23:42

42 Et vox multitudinis exsultantis erat in ea: et in viris, qui de multitudine hominum adducebantur, et veniebant de deserto, posuerunt armillas in manibus eorum, et coronas speciosas in capitibus eorum.

Joel 3:8

8 Et vendam filios vestros et filias vestras in manibus filiorum Juda, et venundabunt eos Sabæis, genti longinquæ, quia Dominus locutus est.

Genesis 19:24

24 Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de cælo:

Exodus 9:28

28 Orate Dominum ut desinant tonitrua Dei, et grando: ut dimittam vos, et nequaquam hic ultra maneatis.

Leviticus 9:24

24 et ecce egressus ignis a Domino, devoravit holocaustum, et adipes qui erant super altare. Quod cum vidissent turbæ, laudaverunt Dominum, ruentes in facies suas.

Leviticus 10:2

2 Egressusque ignis a Domino, devoravit eos, et mortui sunt coram Domino.

Numbers 11:1-3

1 Interea ortum est murmur populi, quasi dolentium pro labore, contra Dominum. Quod cum audisset Dominus, iratus est. Et accensus in eos ignis Domini, devoravit extremam castrorum partem. 2 Cumque clamasset populus ad Moysen, oravit Moyses ad Dominum, et absorptus est ignis. 3 Vocavitque nomen loci illius, Incensio: eo quod incensus fuisset contra eos ignis Domini.

1 Samuel 14:15

15 Et factum est miraculum in castris per agros: sed et omnis populus stationis eorum qui ierant ad prædandum, obstupuit, et conturbata est terra: et accidit quasi miraculum a Deo.

1 Kings 18:38

38 Cecidit autem ignis Domini, et voravit holocaustum, et ligna, et lapides, pulverem quoque, et aquam quæ erat in aquæductu lambens.

2 Kings 1:10

10 Respondensque Elias, dixit quinquagenario: Si homo Dei sum, descendat ignis de cælo, et devoret te, et quinquaginta tuos. Descendit itaque ignis de cælo, et devoravit eum, et quinquaginta qui erant cum eo.

2 Kings 1:12

12 Respondens Elias, ait: Si homo Dei ego sum, descendat ignis de cælo, et devoret te, et quinquaginta tuos. Descendit ergo ignis de cælo, et devoravit illum, et quinquaginta ejus.

2 Kings 1:14

14 Ecce descendit ignis de cælo, et devoravit duos principes quinquagenarios primos, et quinquagenos qui cum eis erant: sed nunc obsecro ut miserearis animæ meæ.

Amos 7:4

4 Hæc ostendit mihi Dominus Deus: et ecce vocabat judicium ad ignem Dominus Deus; et devoravit abyssum multam, et comedit simul partem.

Revelation 13:13

13 Et fecit signa magna, ut etiam ignem faceret de cælo descendere in terram in conspectu hominum.

Genesis 11:28

28 Mortuusque est Aran ante Thare patrem suum, in terra nativitatis suæ, in Ur Chaldæorum.

Genesis 11:31

31 Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Lot filium Aran, filium filii sui, et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldæorum, ut irent in terram Chanaan: veneruntque usque Haran, et habitaverunt ibi.

2 Samuel 1:3

3 Dixitque ad eum David: Unde venis? Qui ait ad eum: De castris Israël fugi.

Job 1:15

15 et irruerunt Sabæi, tuleruntque omnia, et pueros percusserunt gladio: et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi.

Isaiah 23:13

13 Ecce terra Chaldæorum, talis populus non fuit: Assur fundavit eam; in captivitatem traduxerunt robustos ejus, suffoderunt domos ejus, posuerunt eam in ruinam.

Habakkuk 1:6

6 Quia ecce ego suscitabo Chaldæos, gentem amaram et velocem, ambulantem super latitudinem terræ, ut possideat tabernacula non sua.

2 Samuel 13:28

28 Præceperat autem Absalom pueris suis, dicens: Observate cum temulentus fuerit Amnon vino, et dixero vobis: Percutite eum, et interficite: nolite timere: ego enim sum qui præcipio vobis: roboramini, et estote viri fortes.

Job 1:13

13 Cum autem quadam die filii et filiæ ejus comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti,

Job 6:2-3

2 [Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera! 3 Quasi arena maris hæc gravior appareret; unde et verba mea dolore sunt plena:

Job 16:14

14 (16:15) Concidit me vulnere super vulnus: irruit in me quasi gigas.

Job 19:9-10

9 Spoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo. 10 Destruxit me undique, et pereo: et quasi evulsæ arbori abstulit spem meam.

Job 23:2

2 [Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum meum.

Job 27:14

14 Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt, et nepotes ejus non saturabuntur pane:

Psalms 34:19

19 Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique, qui oderunt me gratis, et annuunt oculis.

Ecclesiastes 9:2

2 Sed omnia in futurum servantur incerta, eo quod universa æque eveniant justo et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas et sacrificia contemnenti. Sicut bonus, sic et peccator; ut perjurus, ita et ille qui verum dejerat.]

Isaiah 28:19

19 Quandocumque pertransierit, tollet vos, quoniam in mane diluculo pertransibit in die et in nocte; et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui.

Lamentations 1:12

12 O vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus! quoniam vindemiavit me, ut locutus est Dominus, in die iræ furoris sui.

Amos 4:6-11

6 Unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris, et indigentiam panum in omnibus locis vestris; et non estis reversi ad me, dicit Dominus. 7 Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem: et plui super unam civitatem, et super alteram civitatem non plui; pars una compluta est, et pars super quam non plui, aruit. 8 Et venerunt duæ et tres civitates ad unam civitatem ut biberent aquam, et non sunt satiatæ; et non redistis ad me, dicit Dominus. 9 Percussi vos in vento urente, et in aurugine: multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum, oliveta vestra et ficeta vestra comedit eruca: et non redistis ad me, dicit Dominus. 10 Misi in vos mortem in via Ægypti; percussi in gladio juvenes vestros, usque ad captivitatem equorum vestrorum, et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras: et non redistis ad me, dicit Dominus. 11 Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, et facti estis quasi torris raptus ab incendio: et non redistis ad me, dicit Dominus.

Genesis 37:32-33

32 mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent: Hanc invenimus: vide utrum tunica filii tui sit, an non. 33 Quam cum agnovisset pater, ait: Tunica filii mei est: fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph.

Genesis 42:36

36 dixit pater Jacob: Absque liberis me esse fecistis: Joseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Benjamin auferetis: in me hæc omnia mala reciderunt.

Judges 16:30

30 ait: Moriatur anima mea cum Philisthiim. Concussisque fortiter columnis, cecidit domus super omnes principes, et ceteram multitudinem quæ ibi erat: multoque plures interfecit moriens, quam ante vivus occiderat.

2 Samuel 18:33

33 Contristatus itaque rex, ascendit cœnaculum portæ, et flevit. Et sic loquebatur, vadens: Fili mi Absalom, Absalom fili mi: quis mihi tribuat ut ego moriar pro te, Absalom fili mi, fili mi Absalom?

1 Kings 20:30

30 Fugerunt autem qui remanserant in Aphec, in civitatem: et cecidit murus super viginti septem millia hominum qui remanserant. Porro Benadad fugiens ingressus est civitatem, in cubiculum quod erat intra cubiculum.

Jeremiah 4:11-12

11 [In tempore illo dicetur populo huic et Jerusalem: Ventus urens in viis quæ sunt in deserto viæ filiæ populi mei, non ad ventilandum et ad purgandum. 12 Spiritus plenus ex his veniet mihi, et nunc ego loquar judicia mea cum eis.

Matthew 7:27

27 { et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna.}

Luke 13:1-5

1 Aderant autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de Galilæis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum. 2 { Et respondens dixit illis: Putatis quod hi Galilæi præ omnibus Galilæis peccatores fuerint, quia talia passi sunt?} 3 { Non, dico vobis: sed nisi pœnitentiam habueritis, omnes similiter peribitis.} 4 { Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloë, et occidit eos: putatis quia et ipsi debitores fuerint præter omnes homines habitantes in Jerusalem?} 5 { Non, dico vobis: sed si pœnitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis.}

Acts 28:4

4 Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu ejus, ad invicem dicebant: Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, ultio non sinit eum vivere.

Ephesians 2:2

2 in quibus aliquando ambulastis secundum sæculum mundi hujus, secundum principem potestatis aëris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiæ,

Genesis 37:29

29 Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum:

Genesis 37:34

34 Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore.

Deuteronomy 9:18

18 Et procidi ante Dominum sicut prius, quadraginta diebus et noctibus panem non comedens, et aquam non bibens, propter omnia peccata vestra quæ gessistis contra Dominum, et eum ad iracundiam provocastis:

2 Samuel 12:16-20

16 Deprecatusque est David Dominum pro parvulo: et jejunavit David jejunio, et ingressus seorsum, jacuit super terram. 17 Venerunt autem seniores domus ejus, cogentes eum ut surgeret de terra: qui noluit, nec comedit cum eis cibum. 18 Accidit autem die septima ut moreretur infans: timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus: dixerunt enim: Ecce cum parvulus adhuc viveret, loquebamur ad eum, et non audiebat vocem nostram: quanto magis si dixerimus: Mortuus est puer, se affliget? 19 Cum ergo David vidisset servos suos mussitantes, intellexit quod mortuus esset infantulus: dixitque ad servos suos: Num mortuus est puer? Qui responderunt ei: Mortuus est. 20 Surrexit ergo David de terra, et lotus unctusque est: cumque mutasset vestem, ingressus est domum Domini: et adoravit, et venit in domum suam, petivitque ut ponerent ei panem, et comedit.

2 Chronicles 7:3

3 Sed et omnes filii Israël videbant descendentem ignem, et gloriam Domini super domum: et corruentes proni in terram super pavimentum stratum lapide, adoraverunt, et laudaverunt Dominum, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.

Ezra 9:3

3 Cumque audissem sermonem istum, scidi pallium meum et tunicam, et evelli capillos capitis mei et barbæ, et sedi mœrens.

Matthew 26:39

39 { Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste: verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.}

1 Peter 5:6

6 Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis:

Genesis 3:19

19 In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es et in pulverem reverteris.

Genesis 30:2

2 Cui iratus respondit Jacob: Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui?

Genesis 45:5

5 Nolite pavere, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus: pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Ægyptum.

1 Samuel 2:7

7 Dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat.

1 Samuel 3:18

18 Indicavit itaque ei Samuel universos sermones, et non abscondit ab eo. Et ille respondit: Dominus est: quod bonum est in oculis suis faciat.

2 Samuel 16:12

12 si forte respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi Dominus bonum pro maledictione hac hodierna.

1 Kings 12:15

15 Et non acquievit rex populo: quoniam aversatus fuerat eum Dominus, ut suscitaret verbum suum quod locutus fuerat in manu Ahiæ Silonitæ, ad Jeroboam filium Nabat.

2 Kings 20:19

19 Dixit Ezechias ad Isaiam: Bonus sermo Domini quem locutus es: sit pax et veritas in diebus meis.

Psalms 34:1

1 [Judica, Domine, nocentes me; expugna impugnantes me.

Psalms 39:9

9 ut facerem voluntatem tuam. Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei.

Psalms 49:17

17 Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum.

Psalms 89:38-52

Ecclesiastes 5:15

15 Miserabilis prorsus infirmitas: quomodo venit, sic revertetur. Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum?

Ecclesiastes 5:19

19 Non enim satis recordabitur dierum vitæ suæ, eo quod Deus occupet deliciis cor ejus.]

Ecclesiastes 12:7

7 et revertatur pulvis in terram suam unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum.

Isaiah 24:15

15 Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum; in insulis maris nomen Domini Dei Israël.

Isaiah 42:24

24 Quis dedit in direptionem Jacob, et Israël vastantibus? nonne Dominus ipse, cui peccavimus? Et noluerunt in viis ejus ambulare, et non audierunt legem ejus.

Isaiah 45:7

7 formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum: ego Dominus faciens omnia hæc.

Lamentations 3:38

38 Ex ore Altissimi non egredientur nec mala nec bona?

Amos 3:6

6 si clanget tuba in civitate, et populus non expavescet? si erit malum in civitate, quod Dominus non fecerit?

Matthew 20:15

15 { Aut non licet mihi quod volo, facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?}

Acts 4:28

28 facere quæ manus tua et consilium tuum decreverunt fieri.

Ephesians 5:20

20 gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri,

1 Thessalonians 5:18

18 In omnibus gratias agite: hæc est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis.

1 Timothy 6:7

7 Nihil enim intulimus in hunc mundum: haud dubium quod nec auferre quid possumus.

James 1:17

17 Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.

Job 34:10

10 Ideo, viri cordati, audite me: absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas.

Job 34:18-19

18 Qui dicit regi: Apostata; qui vocat duces impios; 19 qui non accipit personas principum, nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem: opus enim manuum ejus sunt universi.

Job 40:4-8

4 (39:34) [Qui leviter locutus sum, respondere quid possum? manum meam ponam super os meum. 5 (39:35) Unum locutus sum, quod utinam non dixissem: et alterum, quibus ultra non addam.] 6 (40:1) Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit: 7 (40:2) [Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et indica mihi. 8 (40:3) Numquid irritum facies judicium meum, et condemnabis me, ut tu justificeris?

Romans 9:20

20 O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quid me fecisti sic?

James 1:4

4 Patientia autem opus perfectum habet: ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes.

James 1:12

12 Beatus vir qui suffert tentationem: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se.

1 Peter 1:7

7 ut probatio vestræ fidei multo pretiosior auro (quod per ignem probatur) inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem in revelatione Jesu Christi:

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.