Job 11 Cross References - Clementine_Vulgate

1 Respondens autem Sophar Naamathites, dixit: 2 [Numquid qui multa loquitur, non et audiet? aut vir verbosus justificabitur? 3 Tibi soli tacebunt homines? et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis? 4 Dixisti enim: Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo. 5 Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi, 6 ut ostenderet tibi secreta sapientiæ, et quod multiplex esset lex ejus: et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua! 7 Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies? 8 Excelsior cælo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces? 9 Longior terra mensura ejus, et latior mari. 10 Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei? 11 Ipse enim novit hominum vanitatem; et videns iniquitatem, nonne considerat? 12 Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat. 13 Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas. 14 Si iniquitatem quæ est in manu tua abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo injustitia, 15 tunc levare poteris faciem tuam absque macula; et eris stabilis, et non timebis. 16 Miseriæ quoque oblivisceris, et quasi aquarum quæ præterierunt recordaberis. 17 Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam; et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer. 18 Et habebis fiduciam, proposita tibi spe: et defossus securus dormies. 19 Requiesces, et non erit qui te exterreat; et deprecabuntur faciem tuam plurimi. 20 Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis: et spes illorum abominatio animæ.]

Job 2:11

11 Igitur audientes tres amici Job omne malum quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo, Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites. Condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum, et consolarentur.

Job 20:1

1 Respondens autem Sophar Naamathites, dixit:

Job 8:2

2 [Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermones oris tui?

Job 16:3

3 Numquid habebunt finem verba ventosa? aut aliquid tibi molestum est, si loquaris?

Job 18:2

2 [Usque ad quem finem verba jactabitis? intelligite prius, et sic loquamur.

Psalms 140:11

Proverbs 10:19

19 In multiloquio non deerit peccatum, qui autem moderatur labia sua prudentissimus est.

Acts 17:18

18 Quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo, et quidam dicebant: Quid vult seminiverbius hic dicere? Alii vero: Novorum dæmoniorum videtur annuntiator esse: quia Jesum et resurrectionem annuntiabat eis.

James 1:19

19 Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum: tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram.

Job 12:4

4 Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum: deridetur enim justi simplicitas.

Job 13:4

4 prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum.

Job 13:9

9 aut placebit ei quem celare nihil potest? aut decipietur, ut homo, vestris fraudulentiis?

Job 15:2-3

2 [Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum? 3 Arguis verbis eum qui non est æqualis tibi, et loqueris quod tibi non expedit.

Job 17:2

2 Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus.

Job 21:3

3 Sustinete me, et ego loquar: et post mea, si videbitur, verba, ridete.

Job 24:25

25 Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum, et ponere ante Deum verba mea?]

Job 34:7

7 Quis est vir ut est Job, qui bibit subsannationem quasi aquam:

Psalms 35:16

Psalms 83:16

Jeremiah 15:17

17 Non sedi in concilio ludentium, et gloriatus sum a facie manus tuæ: solus sedebam, quoniam comminatione replesti me.

2 Thessalonians 3:14

14 Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo ut confundatur:

Titus 2:8

8 verbum sanum, irreprehensibile: ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis.

Jude 1:18

18 qui dicebant vobis, quoniam in novissimo tempore venient illusores, secundum desideria sua ambulantes in impietatibus.

Job 6:10

10 Et hæc mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat, nec contradicam sermonibus Sancti.

Job 6:29-30

29 Respondete, obsecro, absque contentione; et loquentes id quod justum est, judicate. 30 Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.]

Job 7:20

20 Peccavi; quid faciam tibi, o custos hominum? quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis?

Job 9:2-3

2 [Vere scio quod ita sit, et quod non justificetur homo compositus Deo. 3 Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille.

Job 10:7

7 et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere?

Job 14:4

4 Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es?

Job 34:5-6

5 Quia dixit Job: Justus sum, et Deus subvertit judicium meum. 6 In judicando enim me mendacium est: violenta sagitta mea absque ullo peccato.

Job 35:2

2 [Numquid æqua tibi videtur tua cogitatio, ut diceres: Justior sum Deo?

1 Peter 3:15

15 Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quæ in vobis est, spe.

Job 23:3-7

3 Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus? 4 Ponam coram eo judicium, et os meum replebo increpationibus: 5 ut sciam verba quæ mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi. 6 Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suæ mole me premat. 7 Proponat æquitatem contra me, et perveniat ad victoriam judicium meum.

Job 31:35

35 Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat Omnipotens, et librum scribat ipse qui judicat,

Job 33:6-18

6 Ecce, et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum. 7 Verumtamen miraculum meum non te terreat, et eloquentia mea non sit tibi gravis. 8 Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum tuorum audivi: 9 Mundus sum ego, et absque delicto: immaculatus, et non est iniquitas in me. 10 Quia querelas in me reperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi. 11 Posuit in nervo pedes meos; custodivit omnes semitas meas. 12 Hoc est ergo in quo non es justificatus: respondebo tibi, quia major sit Deus homine. 13 Adversus eum contendis, quod non ad omnia verba responderit tibi? 14 Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit. 15 Per somnium, in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo, 16 tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina, 17 ut avertat hominem ab his quæ facit, et liberet eum de superbia, 18 eruens animam ejus a corruptione, et vitam illius ut non transeat in gladium.

Job 38:1-2

1 Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit: 2 [Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis?

Job 40:1-5

1 (40:20) An extrahere poteris Leviathan hamo, et fune ligabis linguam ejus? 2 (40:21) Numquid pones circulum in naribus ejus, aut armilla perforabis maxillam ejus? 3 (40:22) Numquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia? 4 (39:34) [Qui leviter locutus sum, respondere quid possum? manum meam ponam super os meum. 5 (39:35) Unum locutus sum, quod utinam non dixissem: et alterum, quibus ultra non addam.]

Job 40:8

8 (40:3) Numquid irritum facies judicium meum, et condemnabis me, ut tu justificeris?

Job 42:7

7 Postquam autem locutus est Dominus verba hæc ad Job, dixit ad Eliphaz Themanitem: Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job.

Deuteronomy 29:29

29 Abscondita, Domino Deo nostro; quæ manifesta sunt, nobis et filiis nostris usque in sempiternum, ut faciamus universa verba legis hujus.

Ezra 9:13

13 Et post omnia quæ venerunt super nos in operibus nostris pessimis, et in delicto nostro magno, quia tu, Deus noster, liberasti nos de iniquitate nostra, et dedisti nobis salutem sicut est hodie,

Job 9:4

4 Sapiens corde est, et fortis robore: quis restitit ei, et pacem habuit?

Job 15:5

5 Docuit enim iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium.

Job 15:8

8 numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit ejus sapientia?

Job 15:11

11 Numquid grande est ut consoletur te Deus? sed verba tua prava hoc prohibent.

Job 28:28

28 Et dixit homini: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia; et recedere a malo, intelligentia.]

Psalms 25:14

Psalms 103:10

10 Qui emittis fontes in convallibus; inter medium montium pertransibunt aquæ.

Psalms 106:43-46

43 Quis sapiens, et custodiet hæc, et intelliget misericordias Domini?] 44 45 46

Lamentations 3:22

22 Misericordiæ Domini, quia non sumus consumpti; quia non defecerunt miserationes ejus.

Daniel 2:28

28 sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt.

Daniel 2:47

47 Loquens ergo rex, ait Danieli: Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria: quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.

Matthew 13:35

35 ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum; eructabo abscondita a constitutione mundi.

Romans 16:25-26

25 Ei autem, qui potens est vos confirmare juxta Evangelium meum, et prædicationem Jesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus æternis taciti 26 (quod nunc patefactum est per Scripturas prophetarum secundum præceptum æterni Dei, ad obeditionem fidei), in cunctis gentibus cogniti,

1 Corinthians 2:9-11

9 Sed sicut scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus iis qui diligunt illum: 10 nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum: Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. 11 Quis enim hominum scit quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? ita et quæ Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei.

Ephesians 3:5

5 quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu,

Job 5:9

9 qui facit magna et inscrutabilia, et mirabilia absque numero;

Job 26:14

14 Ecce hæc ex parte dicta sunt viarum ejus: et cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri?]

Job 37:23

23 Digne eum invenire non possumus: magnus fortitudine, et judicio, et justitia: et enarrari non potest.

Psalms 77:19

19 Et male locuti sunt de Deo; dixerunt: Numquid poterit Deus parare mensam in deserto?

Psalms 145:3

3 in filiis hominum, in quibus non est salus.

Ecclesiastes 3:11

11 Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem.

Isaiah 40:28

28 Numquid nescis, aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terræ: non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapientiæ ejus.

Matthew 11:27

27 { Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.}

Romans 11:33

33 O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei: quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus!

1 Corinthians 2:10

10 nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum: Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei.

1 Corinthians 2:16

16 Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum? nos autem sensum Christi habemus.

Ephesians 3:8

8 Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi,

2 Chronicles 6:18

18 Ergone credibile est ut habitet Deus cum hominibus super terram? si cælum et cæli cælorum non te capiunt, quanto magis domus ista quam ædificavi?

Job 22:12

12 an non cogitas quod Deus excelsior cælo sit, et super stellarum verticem sublimetur?

Job 26:6

6 Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum perditioni.

Job 35:5

5 Suspice cælum, et intuere: et contemplare æthera quod altior te sit.

Psalms 103:11

11 Potabunt omnes bestiæ agri; expectabunt onagri in siti sua.

Psalms 139:6-8

6 absconderunt superbi laqueum mihi. Et funes extenderunt in laqueum; juxta iter, scandalum posuerunt mihi. 7 Dixi Domino: Deus meus es tu; exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ. 8 Domine, Domine, virtus salutis meæ, obumbrasti super caput meum in die belli.

Psalms 148:13

13 quia exaltatum est nomen ejus solius.

Proverbs 25:2-3

2 [Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem. 3 Cælum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile.

Isaiah 55:9

9 Quia sicut exaltantur cæli a terra, sic exaltatæ sunt viæ meæ a viis vestris, et cogitationes meæ a cogitationibus vestris.

Amos 9:2

2 Si descenderint usque ad infernum, inde manus mea educet eos; et si ascenderint usque in cælum, inde detraham eos.

Ephesians 3:18-19

18 ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum: 19 scire etiam supereminentem scientiæ caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.

Job 28:24-25

24 Ipse enim fines mundi intuetur, et omnia quæ sub cælo sunt respicit. 25 Qui fecit ventis pondus, et aquas appendit in mensura.

Psalms 65:5-8

5 Venite, et videte opera Dei: terribilis in consiliis super filios hominum. 6 Qui convertit mare in aridam; in flumine pertransibunt pede: ibi lætabimur in ipso. 7 Qui dominatur in virtute sua in æternum; oculi ejus super gentes respiciunt: qui exasperant non exaltentur in semetipsis. 8 Benedicite, gentes, Deum nostrum, et auditam facite vocem laudis ejus:

Psalms 139:9-10

9 Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori: cogitaverunt contra me; ne derelinquas me, ne forte exaltentur. 10 Caput circuitus eorum: labor labiorum ipsorum operiet eos.

Deuteronomy 32:30

30 Quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem millia? nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos, et Dominus conclusit illos?

Job 5:18

18 quia ipse vulnerat, et medetur; percutit, et manus ejus sanabunt.

Job 9:12-13

12 Si repente interroget, quis respondebit ei? vel quis dicere potest: Cur ita facis? 13 Deus, cujus iræ nemo resistere potest, et sub quo curvantur qui portant orbem.

Job 12:14

14 Si destruxerit, nemo est qui ædificet; si incluserit hominem, nullus est qui aperiat.

Job 34:29

29 Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet? ex quo absconderit vultum, quis est qui contempletur eum, et super gentes, et super omnes homines?

Job 38:8

8 Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens;

Psalms 31:8

8 Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris; firmabo super te oculos meos.

Isaiah 41:27

27 Primus ad Sion dicet: Ecce adsunt, et Jerusalem evangelistam dabo.

Daniel 4:35

Revelation 3:7

7 { Et angelo Philadelphiæ ecclesiæ scribe: Hæc dicit Sanctus et Verus, qui habet clavem David: qui aperit, et nemo claudit: claudit, et nemo aperit:}

Job 22:13-14

13 Et dicis: Quid enim novit Deus? et quasi per caliginem judicat. 14 Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat, et circa cardines cæli perambulat.

Job 34:21-23

21 Oculi enim ejus super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat. 22 Non sunt tenebræ, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem, 23 neque enim ultra in hominis potestate est, ut veniat ad Deum in judicium.

Psalms 10:11

Psalms 10:14

Psalms 35:22

Psalms 94:11

11 Et isti non cognoverunt vias meas: ut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.]

Ecclesiastes 5:8

8 et insuper universæ terræ rex imperat servienti.

Jeremiah 17:9-10

9 Pravum est cor omnium, et inscrutabile: quis cognoscet illud? 10 Ego Dominus scrutans cor, et probans renes: qui do unicuique juxta viam suam, et juxta fructum adinventionum suarum.

Hosea 7:2

2 Et ne forte dicant in cordibus suis, omnem malitiam eorum me recordatum, nunc circumdederunt eos adinventiones suæ: coram facie mea factæ sunt.

Habakkuk 1:13

13 Mundi sunt oculi tui, ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. Quare respicis super iniqua agentes, et taces devorante impio justiorem se?

John 2:24-25

24 Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, 25 et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine.

Hebrews 4:13

13 Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus: omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo.

Revelation 2:23

23 { Et filios ejus interficiam in morte, et scient omnes ecclesiæ, quia ego sum scrutans renes, et corda: et dabo unicuique vestrum secundum opera sua. Vobis autem dico,}

Job 5:13

13 qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat.

Job 6:5

5 Numquid rugiet onager cum habuerit herbam? aut mugiet bos cum ante præsepe plenum steterit?

Job 12:2-3

2 [Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia? 3 Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum; quis enim hæc quæ nostis ignorat?

Job 15:14

14 Quid est homo ut immaculatus sit, et ut justus appareat natus de muliere?

Job 39:5-8

5 Quis dimisit onagrum liberum, et vincula ejus quis solvit? 6 cui dedi in solitudine domum, et tabernacula ejus in terra salsuginis. 7 Contemnit multitudinem civitatis: clamorem exactoris non audit. 8 Circumspicit montes pascuæ suæ, et virentia quæque perquirit.

Psalms 51:5

5 Dilexisti malitiam super benignitatem; iniquitatem magis quam loqui æquitatem.

Psalms 62:9-10

9 Adhæsit anima mea post te; me suscepit dextera tua. 10 Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam: introibunt in inferiora terræ;

Psalms 73:22

22 Exsurge, Deus, judica causam tuam; memor esto improperiorum tuorum, eorum quæ ab insipiente sunt tota die.

Psalms 92:6

6

Proverbs 30:2-4

2 [Stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum. 3 Non didici sapientiam, et non novi scientiam sanctorum. 4 Quis ascendit in cælum, atque descendit? quis continuit spiritum in manibus suis? quis colligavit aquas quasi in vestimento? quis suscitavit omnes terminos terræ? quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti?

Ecclesiastes 3:18

18 Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus, et ostenderet similes esse bestiis.

Jeremiah 2:24

24 Onager assuetus in solitudine, in desiderio animæ suæ attraxit ventum amoris sui: nullus avertet eam: omnes qui quærunt eam non deficient: in menstruis ejus invenient eam.

Romans 1:22

22 dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt.

Romans 12:16

16 idipsum invicem sentientes: non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos:

1 Corinthians 3:18-20

18 Nemo se seducat: si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc sæculo, stultus fiat ut sit sapiens. 19 Sapientia enim hujus mundi, stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: Comprehendam sapientes in astutia eorum. 20 Et iterum: Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanæ sunt.

Ephesians 2:3

3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri:

James 2:20

20 Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est?

James 3:13-17

13 Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ. 14 Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris: nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem: 15 non est enim ista sapientia desursum descendens: sed terrena, animalis, diabolica. 16 Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. 17 Quæ autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonus consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non judicans, sine simulatione.

1 Samuel 7:3

3 Ait autem Samuel ad universam domum Israël, dicens: Si in toto corde vestro revertimini ad Dominum, auferte deos alienos de medio vestri, Baalim et Astaroth: et præparate corda vestra Domino, et servite ei soli, et eruet vos de manu Philisthiim.

2 Chronicles 12:14

14 Fecit autem malum, et non præparavit cor suum ut quæreret Dominum.

2 Chronicles 19:3

3 sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris lucos de terra Juda, et præparaveris cor tuum ut requireres Dominum Deum patrum tuorum.

Job 5:8

8 Quam ob rem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum:

Job 8:5-6

5 tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus; 6 si mundus et rectus incesseris: statim evigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum justitiæ tuæ,

Job 22:21-22

21 Acquiesce igitur ei, et habeto pacem, et per hæc habebis fructus optimos. 22 Suscipe ex ore illius legem, et pone sermones ejus in corde tuo.

Psalms 68:31

31 Laudabo nomen Dei cum cantico, et magnificabo eum in laude:

Psalms 78:8

8 Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum; cito anticipent nos misericordiæ tuæ, quia pauperes facti sumus nimis.

Psalms 88:9

9 Domine Deus virtutum, quis similis tibi? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.

Psalms 143:6

6 Fulgura coruscationem, et dissipabis eos; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos.

Luke 12:47

47 { Ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non præparavit, et non facit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis:}

Job 4:7

7 Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit? aut quando recti deleti sunt?

Job 22:5

5 et non propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas?

Job 22:23

23 Si reversus fueris ad Omnipotentem, ædificaberis, et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo.

Job 34:32

32 Si erravi, tu doce me; si iniquitatem locutus sum, ultra non addam.

Psalms 101:2

2

Isaiah 1:15

15 Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis, et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestræ sanguine plenæ sunt.

Ezekiel 18:30-31

30 Idcirco unumquemque juxta vias suas judicabo, domus Israël, ait Dominus Deus. Convertimini, et agite pœnitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas. 31 Projicite a vobis omnes prævaricationes vestras in quibus prævaricati estis, et facite vobis cor novum, et spiritum novum: et quare moriemini, domus Israël?

Zechariah 5:3-4

3 Et dixit ad me: Hæc est maledictio quæ egreditur super faciem omnis terræ: quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur, et omnis jurans ex hoc similiter judicabitur. 4 Educam illud, dicit Dominus exercituum: et veniet ad domum furis, et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter: et commorabitur in medio domus ejus, et consumet eam, et ligna ejus, et lapides ejus.

James 4:8

8 Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores: et purificate corda, duplices animo.

Genesis 4:5-6

5 Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit: iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus. 6 Dixitque Dominus ad eum: Quare iratus es? et cur concidit facies tua?

Job 10:15

15 Et si impius fuero, væ mihi est; et si justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria.

Job 22:26

26 Tunc super Omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam.

Psalms 27:1

1 [Ad te, Domine, clamabo; Deus meus, ne sileas a me: nequando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum.

Psalms 46:1

1 [Omnes gentes, plaudite manibus; jubilate Deo in voce exsultationis:

Psalms 112:6-8

6 et humilia respicit in cælo et in terra? 7 Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem: 8 ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui.

Psalms 119:6-7

6 multum incola fuit anima mea. 7 Cum his qui oderunt pacem eram pacificus; cum loquebar illis, impugnabant me gratis.]

Proverbs 14:26

26 [In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes.

Proverbs 28:1

1 [Fugit impius nemine persequente; justus autem, quasi leo confidens, absque terrore erit.

2 Corinthians 1:12

12 Nam gloria nostra hæc est: testimonium conscientiæ nostræ, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei, conversati sumus in hoc mundo: abundantius autem ad vos.

1 Timothy 2:8

8 Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione.

1 John 2:28

28 Et nunc, filioli, manete in eo: ut cum apparuerit, habeamus fiduciam, et non confundamur ab eo in adventu ejus.

1 John 3:19-22

19 in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus: et in conspectu ejus suadebimus corda nostra. 20 Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum: major est Deus corde nostro, et novit omnia. 21 Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum: 22 et quidquid petierimus, accipiemus ab eo: quoniam mandata ejus custodimus, et ea, quæ sunt placita coram eo, facimus.

Genesis 9:11

11 Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram.

Genesis 41:51

51 Vocavitque nomen primogeniti Manasses, dicens: Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et domus patris mei.

Job 6:15

15 Fratres mei præterierunt me, sicut torrens qui raptim transit in convallibus.

Job 22:11

11 Et putabas te tenebras non visurum, et impetu aquarum inundantium non oppressum iri?

Proverbs 31:7

7 Bibant, et obliviscantur egestatis suæ, et doloris sui non recordentur amplius.

Ecclesiastes 5:20

Isaiah 12:1-2

1 [Et dices in die illa: Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi; conversus est furor tuus, et consolatus es me. 2 Ecce Deus salvator meus; fiducialiter agam, et non timebo: quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem.

Isaiah 54:4

4 Noli timere, quia non confunderis, neque erubesces; non enim te pudebit, quia confusionis adolescentiæ tuæ oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuæ non recordaberis amplius.

Isaiah 54:9

9 Sicut in diebus Noë istud mihi est, cui juravi ne inducerem aquas Noë ultra super terram; sic juravi ut non irascar tibi, et non increpem te.

Isaiah 65:16

16 in quo qui benedictus est super terram benedicetur in Deo, amen, et qui jurat in terra jurabit in Deo, amen: quia oblivioni traditæ sunt angustiæ priores, et quia absconditæ sunt ab oculis meis.

John 16:21

21 { Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus; cum autem pepererit puerum, jam non meminit pressuræ propter gaudium, quia natus est homo in mundum.}

Revelation 7:14-17

14 Et dixi illi: Domine mi, tu scis. Et dixit mihi: Hi sunt, qui venerunt de tribulatione magna, et laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni. 15 Ideo sunt ante thronum Dei, et serviunt ei die ac nocte in templo ejus: et qui sedet in throno, habitabit super illos: 16 non esurient, neque sitient amplius, nec cadet super illos sol, neque ullus æstus: 17 quoniam Agnus, qui in medio throni est, reget illos et deducet eos ad vitæ fontes aquarum, et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum.

1 Chronicles 29:10

10 Et benedixit Domino coram universa multitudine, et ait: Benedictus es, Domine Deus Israël patris nostri, ab æterno in æternum.

Job 42:11-17

11 Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universæ sorores suæ, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo ejus: et moverunt super eum caput, et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum: et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam. 12 Dominus autem benedixit novissimis Job magis quam principio ejus: et facta sunt ei quatuordecim millia ovium, et sex millia camelorum, et mille juga boum, et mille asinæ. 13 Et fuerunt ei septem filii, et tres filiæ. 14 Et vocavit nomen unius Diem, et nomen secundæ Cassiam, et nomen tertiæ Cornustibii. 15 Non sunt autem inventæ mulieres speciosæ sicut filiæ Job in universa terra: deditque eis pater suus hæreditatem inter fratres earum. 16 Vixit autem Job post hæc centum quadraginta annis, et vidit filios suos, et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem: 17 (42:16b) et mortuus est senex, et plenus dierum.

Psalms 37:6

6 Putruerunt et corruptæ sunt cicatrices meæ, a facie insipientiæ meæ.

Psalms 92:14

Psalms 112:4

4 Excelsus super omnes gentes Dominus, et super cælos gloria ejus.

Proverbs 4:18

18 Justorum autem semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem.

Isaiah 58:8-10

8 Tunc erumpet quasi mane lumen tuum; et sanitas tua citius orietur, et anteibit faciem tuam justitia tua, et gloria Domini colliget te. 9 Tunc invocabis, et Dominus exaudiet; clamabis, et dicet: Ecce adsum. Si abstuleris de medio tui catenam, et desieris extendere digitum et loqui quod non prodest; 10 cum effuderis esurienti animam tuam, et animam afflictam repleveris, orietur in tenebris lux tua, et tenebræ tuæ erunt sicut meridies.

Hosea 6:3

3 Vivificabit nos post duos dies; in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum: quasi diluculum præparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ.

Micah 7:8-9

8 Ne læteris, inimica mea, super me, quia cecidi: consurgam cum sedero in tenebris: Dominus lux mea est. 9 Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei, donec causam meam judicet, et faciat judicium meum. Educet me in lucem: videbo justitiam ejus.

Zechariah 14:6-7

6 Et erit in die illa: non erit lux, sed frigus et gelu. 7 Et erit dies una quæ nota est Domino, non dies neque nox: et in tempore vesperi erit lux.

Malachi 4:2

2 Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus: et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento.

Luke 2:26-32

26 Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini. 27 Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, 28 et ipse accepit eum in ulnas suas: et benedixit Deum, et dixit: 29 [Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace: 30 quia viderunt oculi mei salutare tuum, 31 quod parasti ante faciem omnium populorum: 32 lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuæ Israël.]

Leviticus 26:5-6

5 Apprehendet messium tritura vindemiam, et vindemia occupabit sementem: et comedetis panem vestrum in saturitate, et absque pavore habitabitis in terra vestra. 6 Dabo pacem in finibus vestris: dormietis, et non erit qui exterreat. Auferam malas bestias, et gladius non transibit terminos vestros.

Job 6:11

11 Quæ est enim fortitudo mea, ut sustineam? aut quis finis meus, ut patienter agam?

Job 7:6

6 Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur, et consumpti sunt absque ulla spe.

Job 22:27-29

27 Rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes. 28 Decernes rem, et veniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen. 29 Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria, et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur.

Psalms 3:5

5 Voce mea ad Dominum clamavi; et exaudivit me de monte sancto suo.

Psalms 4:8

8 A fructu frumenti, vini, et olei sui, multiplicati sunt.

Psalms 43:5

5 Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Jacob.

Proverbs 3:24-26

24 Si dormieris, non timebis; quiesces, et suavis erit somnus tuus. 25 Ne paveas repentino terrore, et irruentes tibi potentias impiorum. 26 Dominus enim erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum, ne capiaris.]

Proverbs 14:32

32 In malitia sua expelletur impius: sperat autem justus in morte sua.

Romans 5:3-5

3 Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus: scientes quod tribulatio patientiam operatur: 4 patientia autem probationem, probatio vero spem, 5 spes autem non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.

Colossians 1:27

27 quibus voluit Deus notas facere divitias gloriæ sacramenti hujus in gentibus, quod est Christus, in vobis spes gloriæ,

Genesis 26:26-31

26 Ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech, et Ochozath amicus illius, et Phicol dux militum, 27 locutus est eis Isaac: Quid venistis ad me, hominem quem odistis, et expulistis a vobis? 28 Qui responderunt: Vidimus tecum esse Dominum, et idcirco nos diximus: Sit juramentum inter nos, et ineamus fœdus, 29 ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos nihil tuorum attigimus, nec fecimus quod te læderet: sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini. 30 Fecit ergo eis convivium, et post cibum et potum 31 surgentes mane, juraverunt sibi mutuo: dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum.

Leviticus 26:6

6 Dabo pacem in finibus vestris: dormietis, et non erit qui exterreat. Auferam malas bestias, et gladius non transibit terminos vestros.

Job 42:8-9

8 Sumite ergo vobis septem tauros et septem arietes, et ite ad servum meum Job, et offerte holocaustum pro vobis: Job autem servus meus orabit pro vobis. Faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia: neque enim locuti estis ad me recta, sicut servus meus Job. 9 Abierunt ergo Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites, et fecerunt sicut locutus fuerat Dominus ad eos: et suscepit Dominus faciem Job.

Psalms 45:12

12 Dominus virtutum nobiscum; susceptor noster Deus Jacob.]

Proverbs 19:6

6 Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis.

Isaiah 45:14

14 [Hæc dicit Dominus: Labor Ægypti, et negotiatio Æthiopiæ, et Sabaim viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt; post te ambulabunt, vincti manicis pergent, et te adorabunt, teque deprecabuntur. Tantum in te est Deus, et non est absque te deus.

Isaiah 60:14

14 Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi: et vocabunt te civitatem Domini, Sion Sancti Israël.

Revelation 3:9

9 { Ecce dabo de synagoga Satanæ, qui dicunt se Judæos esse, et non sunt, sed mentiuntur: ecce faciam illos ut veniant, et adorent ante pedes tuos: et scient quia ego dilexi te,}

Leviticus 26:16

16 ego quoque hæc faciam vobis: visitabo vos velociter in egestate, et ardore, qui conficiat oculos vestros, et consumat animas vestras. Frustra seretis sementem, quæ ab hostibus devorabitur.

Deuteronomy 28:65

65 In gentibus quoque illis non quiesces, neque erit requies vestigio pedis tui. Dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum, et deficientes oculos, et animam consumptam mœrore:

Job 8:13-14

13 Sic viæ omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritæ peribit. 14 Non ei placebit vecordia sua, et sicut tela aranearum fiducia ejus.

Job 17:5

5 Prædam pollicetur sociis, et oculi filiorum ejus deficient.

Job 18:14

14 Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus, et calcet super eum, quasi rex, interitus.

Job 27:8

8 Quæ est enim spes hypocritæ, si avare rapiat, et non liberet Deus animam ejus?

Job 27:22

22 Et mittet super eum, et non parcet: de manu ejus fugiens fugiet.

Job 31:16

16 Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduæ expectare feci;

Job 34:22

22 Non sunt tenebræ, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem,

Psalms 69:3

3 Confundantur, et revereantur, qui quærunt animam meam.

Proverbs 10:24

24 Quod timet impius veniet super eum; desiderium suum justus dabitur.

Proverbs 20:20

20 Qui maledicit patri suo et matri, extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris:

Lamentations 4:17

17 Cum adhuc subsisteremus, defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum; cum respiceremus attenti ad gentem quæ salvare non poterat.

Amos 2:14

14 Et peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam:

Amos 5:19-20

19 Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus; et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber. 20 Numquid non tenebræ dies Domini, et non lux; et caligo, et non splendor in ea?

Amos 9:1-3

1 Vidi Dominum stantem super altare, et dixit: [Percute cardinem, et commoveantur superliminaria: avaritia enim in capite omnium, et novissimum eorum in gladio interficiam; non erit fuga eis. Fugient, et non salvabitur ex eis qui fugerit. 2 Si descenderint usque ad infernum, inde manus mea educet eos; et si ascenderint usque in cælum, inde detraham eos. 3 Et si absconditi fuerint in vertice Carmeli, inde scrutans auferam eos; et si celaverint se ab oculis meis in profundo maris, ibi mandabo serpenti, et mordebit eos.

Luke 16:23-26

23 { Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus:} 24 { et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma.} 25 { Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris:} 26 { et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est: ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare.}

Hebrews 2:3

3 quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem? quæ cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est,

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.