Job 14:13 Cross References - Clementine_Vulgate

13 Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus in quo recorderis mei?

Genesis 8:1

1 Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ.

Job 3:17-19

17 Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore. 18 Et quondam vincti pariter sine molestia, non audierunt vocem exactoris. 19 Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo.

Psalms 106:4

4 Erraverunt in solitudine, in inaquoso; viam civitatis habitaculi non invenerunt.

Isaiah 12:1

1 [Et dices in die illa: Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi; conversus est furor tuus, et consolatus es me.

Isaiah 26:20-21

20 Vade, populus meus, intra in cubicula tua; claude ostia tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio. 21 Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terræ contra eum; et revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos.]

Isaiah 57:1-2

1 [Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo; et viri misericordiæ colliguntur, quia non est qui intelligat: a facie enim malitiæ collectus est justus. 2 Veniat pax; requiescat in cubili suo qui ambulavit in directione sua.

Mark 13:32

32 { De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in cælo, neque Filius, nisi Pater.}

Luke 23:42

42 Et dicebat ad Jesum: Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum.

Acts 1:7

7 { Dixit autem eis: Non est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater posuit in sua potestate:}

Acts 17:31

31 eo quod statuit diem in quo judicaturus est orbem in æquitate, in viro in quo statuit, fidem præbens omnibus, suscitans eum a mortuis.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.