Job 22 Cross References - Clementine_Vulgate

1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit: 2 [Numquid Deo potest comparari homo, etiam cum perfectæ fuerit scientiæ? 3 Quid prodest Deo, si justus fueris? aut quid ei confers, si immaculata fuerit via tua? 4 Numquid timens arguet te, et veniet tecum in judicium, 5 et non propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas? 6 Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, et nudos spoliasti vestibus. 7 Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem. 8 In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam. 9 Viduas dimisisti vacuas, et lacertos pupillorum comminuisti. 10 Propterea circumdatus es laqueis, et conturbat te formido subita. 11 Et putabas te tenebras non visurum, et impetu aquarum inundantium non oppressum iri? 12 an non cogitas quod Deus excelsior cælo sit, et super stellarum verticem sublimetur? 13 Et dicis: Quid enim novit Deus? et quasi per caliginem judicat. 14 Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat, et circa cardines cæli perambulat. 15 Numquid semitam sæculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui, 16 qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum? 17 Qui dicebant Deo: Recede a nobis: et quasi nihil posset facere Omnipotens, æstimabant eum, 18 cum ille implesset domos eorum bonis: quorum sententia procul sit a me. 19 Videbunt justi, et lætabuntur, et innocens subsannabit eos: 20 nonne succisa est erectio eorum? et reliquias eorum devoravit ignis? 21 Acquiesce igitur ei, et habeto pacem, et per hæc habebis fructus optimos. 22 Suscipe ex ore illius legem, et pone sermones ejus in corde tuo. 23 Si reversus fueris ad Omnipotentem, ædificaberis, et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo. 24 Dabit pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos. 25 Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi. 26 Tunc super Omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam. 27 Rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes. 28 Decernes rem, et veniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen. 29 Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria, et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur. 30 Salvabitur innocens: salvabitur autem in munditia manuum suarum.]

Deuteronomy 10:13

13 custodiasque mandata Domini, et cæremonias ejus, quas ego hodie præcipio tibi, ut bene sit tibi?

Job 21:15

15 Quis est Omnipotens, ut serviamus ei? et quid nobis prodest si oraverimus illum?

Job 35:6-8

6 Si peccaveris, quid ei nocebis? et si multiplicatæ fuerint iniquitates tuæ, quid facies contra eum? 7 Porro si juste egeris, quid donabis ei? aut quid de manu tua accipiet? 8 Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua: et filium hominis adjuvabit justitia tua.

Psalms 16:2

2 De vultu tuo judicium meum prodeat; oculi tui videant æquitates.

Proverbs 3:13-18

13 Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia. 14 Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus ejus. 15 Pretiosior est cunctis opibus, et omnia quæ desiderantur huic non valent comparari. 16 Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitiæ et gloria. 17 Viæ ejus viæ pulchræ, et omnes semitæ illius pacificæ. 18 Lignum vitæ est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus.

Proverbs 4:7-9

7 Principium sapientiæ: posside sapientiam, et in omni possessione tua acquire prudentiam. 8 Arripe illam, et exaltabit te; glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus. 9 Dabit capiti tuo augmenta gratiarum, et corona inclyta proteget te.]

Proverbs 9:12

12 Si sapiens fueris, tibimetipsi eris; si autem illusor, solus portabis malum.]

Ecclesiastes 7:11-12

11 Ne dicas: Quid putas causæ est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt? stulta enim est hujuscemodi interrogatio. 12 Utilior est sapientia cum divitiis, et magis prodest videntibus solem.

Matthew 5:29

29 { Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam.}

Luke 17:10

10 { non puto. Sic et vos cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus.}

Galatians 6:7-8

7 Nolite errare: Deus non irridetur. 8 Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam.

1 Chronicles 29:17

17 Scio, Deus meus, quod probes corda, et simplicitatem diligas, unde et ego in simplicitate cordis mei lætus obtuli universa hæc: et populum tuum qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria.

Job 23:10-12

10 Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit. 11 Vestigia ejus secutus est pes meus: viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea. 12 A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris ejus.

Psalms 39:1

1 [Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi.

Psalms 119:3-6

3 Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam? 4 Sagittæ potentis acutæ, cum carbonibus desolatoriis. 5 Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! habitavi cum habitantibus Cedar; 6 multum incola fuit anima mea.

Psalms 119:59

Psalms 147:10-11

Proverbs 11:1

1 [Statera dolosa abominatio est apud Dominum, et pondus æquum voluntas ejus.

Proverbs 11:20

20 Abominabile Domino cor pravum, et voluntas ejus in iis qui simpliciter ambulant.

Proverbs 12:22

22 Abominatio est Domino labia mendacia; qui autem fideliter agunt placent ei.

Proverbs 15:8

8 Victimæ impiorum abominabiles Domino; vota justorum placabilia.

Malachi 2:17

17 Laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris, et dixistis: In quo eum fecimus laborare? In eo quod dicitis: Omnis qui facit malum bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent: aut certe ubi est Deus judicii?

Acts 24:16

16 In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper.

2 Corinthians 7:1

1 Has ergo habentes promissiones, carissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei.

Philippians 4:18

18 Habeo autem omnia, et abundo: repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quæ misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.

Job 7:12

12 Numquid mare ego sum, aut cetus, quia circumdedisti me carcere?

Job 9:19

19 Si fortitudo quæritur, robustissimus est; si æquitas judicii, nemo audet pro me testimonium dicere.

Job 9:32

32 Neque enim viro qui similis mei est, respondebo; nec qui mecum in judicio ex æquo possit audiri.

Job 14:3

3 Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in judicium?

Job 16:21

21 (16:22) atque utinam sic judicaretur vir cum Deo, quomodo judicatur filius hominis cum collega suo.

Job 19:29

29 Fugite ergo a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est: et scitote esse judicium.]

Job 23:6-7

6 Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suæ mole me premat. 7 Proponat æquitatem contra me, et perveniat ad victoriam judicium meum.

Job 34:23

23 neque enim ultra in hominis potestate est, ut veniat ad Deum in judicium.

Psalms 39:11

11 Justitiam tuam non abscondi in corde meo; veritatem tuam et salutare tuum dixi; non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo.

Psalms 76:6

6 Cogitavi dies antiquos, et annos æternos in mente habui.

Psalms 80:16

16 Inimici Domini mentiti sunt ei, et erit tempus eorum in sæcula.

Psalms 130:3-4

3 Speret Israël in Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.] 4

Psalms 143:2

2 Misericordia mea et refugium meum; susceptor meus et liberator meus; protector meus, et in ipso speravi, qui subdit populum meum sub me.

Ecclesiastes 12:14

14 et cuncta quæ fiunt adducet Deus in judicium pro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit.]

Isaiah 3:14-15

14 Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui, et principibus ejus; vos enim depasti estis vineam, et rapina pauperis in domo vestra. 15 Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis? dicit Dominus exercituum.]

Revelation 3:19

19 { Ego quos amo, arguo, et castigo. Æmulare ergo, et pœnitentiam age.}

Job 4:7-11

7 Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit? aut quando recti deleti sunt? 8 Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos, 9 flante Deo perisse, et spiritu iræ ejus esse consumptos. 10 Rugitus leonis, et vox leænæ, et dentes catulorum leonum contriti sunt. 11 Tigris periit, eo quod non haberet prædam, et catuli leonis dissipati sunt.

Job 11:6

6 ut ostenderet tibi secreta sapientiæ, et quod multiplex esset lex ejus: et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua!

Job 11:14

14 Si iniquitatem quæ est in manu tua abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo injustitia,

Job 15:5-6

5 Docuit enim iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium. 6 Condemnabit te os tuum, et non ego: et labia tua respondebunt tibi.

Job 15:31-34

31 Non credet, frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit. 32 Antequam dies ejus impleantur peribit, et manus ejus arescent. 33 Lædetur quasi vinea in primo flore botrus ejus, et quasi oliva projiciens florem suum. 34 Congregatio enim hypocritæ sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt.

Job 21:27

27 Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas.

Job 32:3

3 Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job.

Psalms 19:12

Psalms 40:12

12 In hoc cognovi quoniam voluisti me, quoniam non gaudebit inimicus meus super me.

Exodus 22:26

26 Si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum, ante solis occasum reddes ei.

Deuteronomy 24:6

6 Non accipies loco pignoris inferiorem, et superiorem molam: quia animam suam opposuit tibi.

Deuteronomy 24:10-18

10 Cum repetes a proximo tuo rem aliquam, quam debet tibi, non ingredieris domum ejus ut pignus auferas: 11 sed stabis foris, et ille tibi proferet quod habuerit. 12 Sin autem pauper est, non pernoctabit apud te pignus, 13 sed statim reddes ei ante solis occasum: ut dormiens in vestimento suo, benedicat tibi, et habeas justitiam coram Domino Deo tuo. 14 Non negabis mercedem indigentis, et pauperis fratris tui, sive advenæ, qui tecum moratur in terra, et intra portas tuas est: 15 sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum, quia pauper est, et ex eo sustentat animam suam: ne clamet contra te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum. 16 Non occidentur patres pro filiis, neque filii pro patribus, sed unusquisque pro peccato suo morietur. 17 Non pervertes judicium advenæ et pupilli, nec auferes pignoris loco viduæ vestimentum. 18 Memento quod servieris in Ægypto, et eruerit te Dominus Deus tuus inde. Idcirco præcipio tibi ut facias hanc rem.

Job 24:3

3 Asinum pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bovem viduæ.

Job 24:9-10

9 Vim fecerunt deprædantes pupillos, et vulgum pauperem spoliaverunt. 10 Nudis et incedentibus absque vestitu, et esurientibus tulerunt spicas.

Job 31:19-20

19 si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem; 20 si non benedixerunt mihi latera ejus, et de velleribus ovium mearum calefactus est;

Ezekiel 18:7

7 et hominem non contristaverit, pignus debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit: panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento:

Ezekiel 18:12

12 egenum et pauperem contristantem, rapientem rapinas, pignus non reddentem, et ad idola levantem oculos suos, abominationem facientem:

Ezekiel 18:16

16 et virum non contristaverit, pignus non retinuerit, et rapinam non rapuerit: panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento:

Amos 2:8

8 Et super vestimentis pignoratis accubuerunt juxta omne altare, et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui.

Deuteronomy 15:7-11

7 Si unus de fratribus tuis, qui morantur intra portas civitatis tuæ in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, ad paupertatem venerit, non obdurabis cor tuum, nec contrahes manum, 8 sed aperies eam pauperi, et dabis mutuum, quo eum indigere perspexeris. 9 Cave ne forte subrepat tibi impia cogitatio, et dicas in corde tuo: Appropinquat septimus annus remissionis: et avertas oculos tuos a paupere fratre tuo, nolens ei quod postulat mutuum commodare: ne clamet contra te ad Dominum, et fiat tibi in peccatum. 10 Sed dabis ei: nec ages quippiam callide in ejus necessitatibus sublevandis, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore, et in cunctis ad quæ manum miseris. 11 Non deerunt pauperes in terra habitationis tuæ: idcirco ego præcipio tibi, ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur in terra.

Job 31:17

17 si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea

Job 31:31

31 Si non dixerunt viri tabernaculi mei: Quis det de carnibus ejus, ut saturemur?

Psalms 112:9

9 Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum lætantem.]

Proverbs 11:24-25

24 Alii dividunt propria, et ditiores fiunt; alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt. 25 Anima quæ benedicit impinguabitur, et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur.

Proverbs 19:17

17 Fœneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei.

Isaiah 58:7

7 frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam; cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris.

Isaiah 58:10

10 cum effuderis esurienti animam tuam, et animam afflictam repleveris, orietur in tenebris lux tua, et tenebræ tuæ erunt sicut meridies.

Matthew 25:42

42 { esurivi enim, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non desistis mihi potum:}

Romans 12:20

20 Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus.

1 Kings 21:11-15

11 Fecerunt ergo cives ejus majores natu et optimates, qui habitabant cum eo in urbe, sicut præceperat eis Jezabel, et sicut scriptum erat in litteris quas miserat ad eos: 12 prædicaverunt jejunium, et sedere fecerunt Naboth inter primos populi. 13 Et adductis duobus viris filiis diaboli, fecerunt eos sedere contra eum: at illi, scilicet ut viri diabolici, dixerunt contra eum testimonium coram multitudine: Benedixit Naboth Deum et regem: quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem, et lapidibus interfecerunt. 14 Miseruntque ad Jezabel, dicentes: Lapidatus est Naboth, et mortuus est. 15 Factum est autem, cum audisset Jezabel lapidatum Naboth et mortuum, locuta est ad Achab: Surge, et posside vineam Naboth Jezrahelitæ, qui noluit tibi acquiescere, et dare eam accepta pecunia: non enim vivit Naboth, sed mortuus est.

Job 13:8

8 numquid faciem ejus accipitis, et pro Deo judicare nitimini?

Job 29:7-17

7 quando procedebam ad portam civitatis, et in platea parabant cathedram mihi. 8 Videbant me juvenes, et abscondebantur: et senes assurgentes stabant. 9 Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo. 10 Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhærebat. 11 Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi: 12 eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adjutor. 13 Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduæ consolatus sum. 14 Justitia indutus sum, et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo. 15 Oculus fui cæco, et pes claudo. 16 Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam. 17 Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam prædam.

Job 31:34

34 si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me: et non magis tacui, nec egressus sum ostium.

Psalms 12:8

8

Isaiah 3:3

3 principem super quinquaginta, et honorabilem vultu et consiliarium, et sapientem de architectis, et prudentem eloquii mystici.

Isaiah 9:15

15 Longævus et honorabilis, ipse est caput; et propheta docens mendacium, ipse est cauda.

Micah 7:3

3 Malum manuum suarum dicunt bonum: princeps postulat, et judex in reddendo est; et magnus locutus est desiderium animæ suæ, et conturbaverunt eam.

Exodus 22:21-24

21 Advenam non contristabis, neque affliges eum: advenæ enim et ipsi fuistis in terra Ægypti. 22 Viduæ et pupillo non nocebitis. 23 Si læseritis eos, vociferabuntur ad me, et ego audiam clamorem eorum: 24 et indignabitur furor meus, percutiamque vos gladio, et erunt uxores vestræ viduæ, et filii vestri pupilli.

Deuteronomy 27:19

19 Maledictus qui pervertit judicium advenæ, pupilli et viduæ: et dicet omnis populus: Amen.

Job 24:21

21 Pavit enim sterilem quæ non parit, et viduæ bene non fecit.

Job 29:12-13

12 eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adjutor. 13 Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduæ consolatus sum.

Job 31:16-18

16 Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduæ expectare feci; 17 si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea 18 (quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meæ egressa est mecum);

Job 31:21

21 si levavi super pupillum manum meam, etiam cum viderem me in porta superiorem:

Psalms 10:15

Psalms 37:17

17 Quia dixi: Nequando supergaudeant mihi inimici mei; et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt.

Psalms 94:6

6 Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos:

Isaiah 1:17

17 discite benefacere; quærite judicium, subvenite oppresso, judicate pupillo, defendite viduam.]

Isaiah 1:23

23 Principes tui infideles, socii furum. Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Pupillo non judicant, et causa viduæ non ingreditur ad illos.

Isaiah 10:2

2 ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent causæ humilium populi mei; ut essent viduæ præda eorum, et pupillos diriperent.

Ezekiel 22:7

7 Patrem et matrem contumeliis affecerunt: in te advenam calumniati sunt in medio tui: pupillum et viduam contristaverunt apud te.

Ezekiel 30:22

22 Propterea hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad Pharaonem regem Ægypti, et comminuam brachium ejus forte, sed confractum: et dejiciam gladium de manu ejus,

Malachi 3:5

5 Et accedam ad vos in judicio, et ero testis velox maleficis, et adulteris, et perjuris, et qui calumniantur mercedem mercenarii, viduas et pupillos, et opprimunt peregrinum, nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum.

Luke 18:3-5

3 { Vidua autem quædam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens: Vindica me de adversario meo.} 4 { Et nolebat per multum tempus. Post hæc autem dixit intra se: Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor:} 5 { tamen quia molesta est mihi hæc vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me.}

Job 6:4

4 quia sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum; et terrores Domini militant contra me.

Job 13:21

21 manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat.

Job 18:8-10

8 Immisit enim in rete pedes suos, et in maculis ejus ambulat. 9 Tenebitur planta illius laqueo, et exardescet contra eum sitis. 10 Abscondita est in terra pedica ejus, et decipula illius super semitam.

Job 19:6

6 Saltem nunc intelligite quia Deus non æquo judicio afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit.

Psalms 11:6

6 Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus. Ponam in salutari; fiducialiter agam in eo.

Proverbs 1:27

27 Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit; quando venerit super vos tribulatio et angustia:

Proverbs 3:25-26

25 Ne paveas repentino terrore, et irruentes tibi potentias impiorum. 26 Dominus enim erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum, ne capiaris.]

1 Thessalonians 5:3

3 cum enim dixerint: Pax et securitas: tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.

Job 5:14

14 Per diem incurrent tenebras, et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie.

Job 18:6

6 Lux obtenebrescet in tabernaculo illius, et lucerna quæ super eum est extinguetur.

Job 18:18

18 Expellet eum de luce in tenebras, et de orbe transferet eum.

Job 19:8

8 Semitam meam circumsepsit, et transire non possum: et in calle meo tenebras posuit.

Job 38:34

34 Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te?

Psalms 42:7

7

Psalms 69:1-2

1 [Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina. 2

Psalms 124:4-5

4 benefac, Domine, bonis, et rectis corde. 5 Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israël!]

Proverbs 4:19

19 Via impiorum tenebrosa; nesciunt ubi corruant.

Isaiah 8:22

22 et ad terram intuebitur; et ecce tribulatio et tenebræ, dissolutio et angustia, et caligo persequens, et non poterit avolare de angustia sua.]

Lamentations 3:2

2 Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem.

Lamentations 3:54

54 Inundaverunt aquæ super caput meum; dixi: Perii.

Joel 2:2-3

2 Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis; quasi mane expansum super montes populus multus et fortis: similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis. 3 Ante faciem ejus ignis vorans, et post eum exurens flamma. Quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti, neque est qui effugiat eum.

Jonah 2:3

3 et dixit: [Clamavi de tribulatione mea ad Dominum, et exaudivit me; de ventre inferi clamavi, et exaudisti vocem meam.

Matthew 8:12

12 { filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium.}

Job 11:8

8 Excelsior cælo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces?

Psalms 8:3-4

3 Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem. 4 Quoniam videbo cælos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quæ tu fundasti.

Psalms 115:3

3 Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi?

Psalms 115:16

Ecclesiastes 5:2

2 Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia.

Isaiah 57:15

15 Quia hæc dicit Excelsus, et Sublimis, habitans æternitatem, et sanctum nomen ejus: in excelso et in sancto habitans, et cum contrito et humili spiritu: ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum.

Isaiah 66:1

1 [Hæc dicit Dominus: Cælum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum. Quæ est ista domus quam ædificabitis mihi? et quis est iste locus quietis meæ?

Psalms 10:11

Psalms 59:7

7 Salvum fac dextera tua, et exaudi me.

Psalms 64:5

5 Beatus quem elegisti et assumpsisti: inhabitabit in atriis tuis. Replebimur in bonis domus tuæ; sanctum est templum tuum,

Psalms 73:11

11 Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem?

Psalms 94:7-9

7 quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus. 8 Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra 9 sicut in irritatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt me, et viderunt opera mea.

Isaiah 29:15

15 Væ qui profundi estis corde, ut a Domino abscondatis consilium; quorum sunt in tenebris opera, et dicunt: Quis videt nos? et quis novit nos?

Ezekiel 8:12

12 Et dixit ad me: Certe vides, fili hominis, quæ seniores domus Israël faciunt in tenebris, unusquisque in abscondito cubiculi sui: dicunt enim: Non videt Dominus nos; dereliquit Dominus terram.

Ezekiel 9:9

9 Et dixit ad me: Iniquitas domus Israël et Juda magna est nimis valde, et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est aversione: dixerunt enim: Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt.

Zephaniah 1:12

12 Et erit in tempore illo: scrutabor Jerusalem in lucernis, et visitabo super viros defixos in fæcibus suis, qui dicunt in cordibus suis: Non faciet bene Dominus, et non faciet male.

Job 26:9

9 Qui tenet vultum solii sui, et expandit super illud nebulam suam.

Job 34:22

22 Non sunt tenebræ, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem,

Psalms 33:14

14 Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum.

Psalms 97:2

2 Notum fecit Dominus salutare suum; in conspectu gentium revelavit justitiam suam.

Psalms 139:1-2

1 [Eripe me, Domine, ab homine malo; a viro iniquo eripe me. 2

Psalms 139:11-12

11 Cadent super eos carbones; in ignem dejicies eos: in miseriis non subsistent. 12 Vir linguosus non dirigetur in terra; virum injustum mala capient in interitu.

Jeremiah 23:24

24 Si occultabitur vir in absconditis, et ego non videbo eum? dicit Dominus. Numquid non cælum et terram ego impleo? dicit Dominus.

Luke 12:2-3

2 { Nihil autem opertum est, quod non reveletur: neque absconditum, quod non sciatur.} 3 { Quoniam quæ in tenebris dixistis, in lumine dicentur: et quod in aurem locuti estis in cubiculis, prædicabitur in tectis.}

Genesis 6:5

5 Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore,

Genesis 6:11-13

11 Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate. 12 Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram), 13 dixit ad Noë: Finis universæ carnis venit coram me: repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra.

Luke 17:26-27

26 { Et sicut factum est in diebus Noë, ita erit et in diebus Filii hominis:} 27 { edebant et bibebant: uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noë in arcam: et venit diluvium, et perdidit omnes.}

Genesis 7:11

11 Anno sexcentesimo vitæ Noë, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ cæli apertæ sunt:

Genesis 7:17-24

17 Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram: et multiplicatæ sunt aquæ, et elevaverunt arcam in sublime a terra. 18 Vehementer enim inundaverunt, et omnia repleverunt in superficie terræ: porro arca ferebatur super aquas. 19 Et aquæ prævaluerunt nimis super terram: opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo. 20 Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat. 21 Consumptaque est omnis caro quæ movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, quæ reptant super terram: universi homines, 22 et cuncta, in quibus spiraculum vitæ est in terra, mortua sunt. 23 Et delevit omnem substantiam quæ erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres cæli: et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noë, et qui cum eo erant in arca. 24 Obtinueruntque aquæ terram centum quinquaginta diebus.

Job 14:19

19 lapides excavant aquæ, et alluvione paulatim terra consumitur: et hominem ergo similiter perdes.

Job 15:32

32 Antequam dies ejus impleantur peribit, et manus ejus arescent.

Psalms 55:23

Psalms 102:24

Ecclesiastes 7:17

17 Noli esse justus multum, neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas.

Matthew 7:26-27

26 { Et omnis qui audit verba mea hæc, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam super arenam:} 27 { et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna.}

Matthew 24:37-39

37 { Sicut autem in diebus Noë, ita erit et adventus Filii hominis:} 38 { sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noë in arcam,} 39 { et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus Filii hominis.}

1 Peter 3:19-20

19 In quo et his, qui in carcere erant, spiritibus veniens prædicavit: 20 qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabant Dei patientiam in diebus Noë, cum fabricaretur arca: in qua pauci, id est octo animæ, salvæ factæ sunt per aquam.

2 Peter 2:5

5 Et originali mundo non pepercit, sed octavum Noë justitiæ præconem custodivit, diluvium mundo impiorum inducens.

Job 21:10

10 Bos eorum concepit, et non abortivit: vacca peperit, et non est privata fœtu suo.

Job 21:14-15

14 Qui dixerunt Deo: Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus. 15 Quis est Omnipotens, ut serviamus ei? et quid nobis prodest si oraverimus illum?

Psalms 4:6

6 Sacrificate sacrificium justitiæ, et sperate in Domino. Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona?

Isaiah 30:11

11 Auferte a me viam; declinate a me semitam; cesset a facie nostra Sanctus Israël.

Malachi 3:14

14 Et dixistis: Quid locuti sumus contra te? Dixistis: Vanus est qui servit Deo: et quod emolumentum quia custodivimus præcepta ejus, et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum?

Matthew 8:29

29 Et ecce clamaverunt, dicentes: Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos?

Matthew 8:34

34 Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu: et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum.

Romans 1:28

28 Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quæ non conveniunt,

1 Samuel 2:7

7 Dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat.

Job 12:6

6 Abundant tabernacula prædonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum.

Job 21:16

16 Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium impiorum longe sit a me.

Psalms 1:1

1 [Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiæ non sedit;

Psalms 17:14

14 Et intonuit de cælo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam: grando et carbones ignis.

Jeremiah 12:2

2 Plantasti eos, et radicem miserunt: proficiunt, et faciunt fructum: prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum.

Acts 14:17

17 (14:16) Et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens de cælo, dans pluvias et tempora fructifera, implens cibo et lætitia corda nostra.

Acts 15:16

16 { [Post hæc revertar, et reædificabo tabernaculum David quod decidit: et diruta ejus reædificabo, et erigam illud:}

Job 9:23

23 Si flagellat, occidat semel, et non de pœnis innocentum rideat.

Psalms 48:11

11 Non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes: simul insipiens et stultus peribunt. Et relinquent alienis divitias suas,

Psalms 52:6

6 Deum non invocaverunt; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent: confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.

Psalms 58:10

10 Fortitudinem meam ad te custodiam, quia, Deus, susceptor meus es:

Psalms 97:8

8 Flumina plaudent manu; simul montes exsultabunt

Psalms 107:42

Proverbs 11:10

10 In bonis justorum exsultabit civitas, et in perditione impiorum erit laudatio.

Revelation 18:20

20 Exsulta super eam cælum, et sancti apostoli, et prophetæ: quoniam judicavit Deus judicium vestrum de illa.

Revelation 19:1-3

1 Post hæc audivi quasi vocem turbarum multarum in cælo dicentium: Alleluja: salus, et gloria, et virtus Deo nostro est: 2 quia vera et justa judicia sunt ejus, qui judicavit de meretrice magna, quæ corrupit terram in prostitutione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus ejus. 3 Et iterum dixerunt: Alleluja. Et fumus ejus ascendit in sæcula sæculorum.

Genesis 19:24

24 Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de cælo:

Job 1:16

16 Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit: Ignis Dei cecidit e cælo, et tactas oves puerosque consumpsit: et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi.

Job 4:7

7 Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit? aut quando recti deleti sunt?

Job 8:3-4

3 Numquid Deus supplantat judicium? aut Omnipotens subvertit quod justum est? 4 Etiam si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suæ:

Job 15:30

30 Non recedet de tenebris: ramos ejus arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui.

Job 20:18-19

18 Luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur: juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit. 19 Quoniam confringens nudavit pauperes: domum rapuit, et non ædificavit eam.

Job 20:26

26 Omnes tenebræ absconditæ sunt in occultis ejus; devorabit eum ignis qui non succenditur: affligetur relictus in tabernaculo suo.

Job 21:27-28

27 Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas. 28 Dicitis enim: Ubi est domus principis? et ubi tabernacula impiorum?

Luke 13:1-5

1 Aderant autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de Galilæis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum. 2 { Et respondens dixit illis: Putatis quod hi Galilæi præ omnibus Galilæis peccatores fuerint, quia talia passi sunt?} 3 { Non, dico vobis: sed nisi pœnitentiam habueritis, omnes similiter peribitis.} 4 { Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloë, et occidit eos: putatis quia et ipsi debitores fuerint præter omnes homines habitantes in Jerusalem?} 5 { Non, dico vobis: sed si pœnitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis.}

Luke 17:29-30

29 { qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de cælo, et omnes perdidit:} 30 { secundum hæc erit qua die Filius hominis revelabitur.}

2 Peter 2:6-7

6 Et civitates Sodomorum et Gomorrhæorum in cinerem redigens, eversione damnavit: exemplum eorum, qui impie acturi sunt, ponens: 7 et justum Lot oppressum a nefandorum injuria, ac luxuriosa conversatione eripuit:

1 Chronicles 28:9

9 Tu autem, Salomon fili mi, scito Deum patris tui, et servito ei corde perfecto, animo voluntario: omnia enim corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit. Si quæsieris eum, invenies: si autem dereliqueris eum, projiciet te in æternum.

Psalms 34:10

10 Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? eripiens inopem de manu fortiorum ejus; egenum et pauperem a diripientibus eum.

Isaiah 27:5

5 An potius tenebit fortitudinem meam? faciet pacem mihi, pacem faciet mihi.

Isaiah 57:19-21

19 Creavi fructum labiorum pacem; pacem ei qui longe est et qui prope, dixit Dominus, et sanavi eum. 20 Impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum. 21 Non est pax impiis, dicit Dominus Deus.]

Matthew 5:25

25 { Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo: ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro: et in carcerem mittaris.}

John 17:3

3 { Hæc est autem vita æterna: ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum.}

Acts 10:36

36 Verbum misit Deus filiis Israël, annuntians pacem per Jesum Christum (hic est omnium Dominus).

2 Corinthians 4:6

6 quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiæ claritatis Dei, in facie Christi Jesu.

2 Corinthians 5:20

20 Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo.

Ephesians 2:14-17

14 Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriæ solvens, inimicitias in carne sua, 15 legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem: 16 et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso. 17 Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope.

Philippians 4:7

7 Et pax Dei, quæ exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu.

Deuteronomy 4:1-2

1 Et nunc, Israël, audi præcepta et judicia, quæ ego doceo te: ut faciens ea, vivas, et ingrediens possideas terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum daturus est vobis. 2 Non addetis ad verbum, quod vobis loquor, nec auferetis ex eo: custodite mandata Domini Dei vestri, quæ ego præcipio vobis.

Deuteronomy 6:6-9

6 Eruntque verba hæc, quæ ego præcipio tibi hodie, in corde tuo: 7 et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens. 8 Et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos, 9 scribesque ea in limine, et ostiis domus tuæ.

Job 23:12

12 A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris ejus.

Psalms 119:11

Proverbs 2:1-9

1 [Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te: 2 ut audiat sapientiam auris tua, inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam. 3 Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiæ; 4 si quæsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam: 5 tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies, 6 quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia. 7 Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter, 8 servans semitas justitiæ, et vias sanctorum custodiens. 9 Tunc intelliges justitiam, et judicium, et æquitatem, et omnem semitam bonam.]

Proverbs 4:4

4 Et docebat me, atque dicebat: Suscipiat verba mea cor tuum; custodi præcepta mea, et vives.

Proverbs 4:21

21 Ne recedant ab oculis tuis: custodi ea in medio cordis tui:

Jeremiah 15:16

16 Inventi sunt sermones tui, et comedi eos: et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in lætitiam cordis mei, quoniam invocatum est nomen tuum super me, Domine Deus exercituum.

Matthew 12:35

35 { Bonus homo de bono thesauro profert bona: et malus homo de malo thesauro profert mala.}

Matthew 13:52

52 { Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cælorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.}

Luke 2:19

19 Maria autem conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo.

Luke 2:51

51 Et descendit cum eis, et venit Nazareth: et erat subditus illis. Et mater ejus conservabat omnia verba hæc in corde suo.

1 Thessalonians 4:1-2

1 De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare, et placere Deo, sic et ambuletis ut abundetis magis. 2 Scitis enim quæ præcepta dederim vobis per Dominum Jesum.

Joshua 7:13-16

13 Surge, sanctifica populum, et dic eis: Sanctificamini in crastinum: hæc enim dicit Dominus Deus Israël: Anathema in medio tui est, Israël: non poteris stare coram hostibus tuis, donec deleatur ex te qui hoc contaminatus est scelere. 14 Accedetisque mane singuli per tribus vestras: et quamcumque tribum sors invenerit, accedet per cognationes suas, et cognatio per domos, domusque per viros. 15 Et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus, comburetur igni cum omni substantia sua: quoniam prævaricatus est pactum Domini, et fecit nefas in Israël. 16 Surgens itaque Josue mane, applicuit Israël per tribus suas, et inventa est tribus Juda.

Job 8:5-6

5 tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus; 6 si mundus et rectus incesseris: statim evigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum justitiæ tuæ,

Job 11:13-14

13 Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas. 14 Si iniquitatem quæ est in manu tua abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo injustitia,

Job 12:14

14 Si destruxerit, nemo est qui ædificet; si incluserit hominem, nullus est qui aperiat.

Job 18:15

15 Habitent in tabernaculo illius socii ejus qui non est; aspergatur in tabernaculo ejus sulphur.

Isaiah 19:22

22 Et percutiet Dominus Ægyptum plaga, et sanabit eam; et revertentur ad Dominum, et placabitur eis, et sanabit eos.

Isaiah 31:6

6 Convertimini, sicut in profundum recesseratis, filii Israël.

Isaiah 33:15

15 Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem, qui projicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas ab omni munere, qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne videat malum.

Isaiah 55:6-7

6 Quærite Dominum dum inveniri potest; invocate eum dum prope est. 7 Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus; et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum.

Jeremiah 31:4

4 Rursumque ædificabo te, et ædificaberis, virgo Israël: adhuc ornaberis tympanis tuis, et egredieris in choro ludentium.

Hosea 14:1-2

1 (14:2) [Convertere, Israël, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua. 2 (14:3) Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum; et dicite ei: Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum.

Zechariah 1:3

3 Et dices ad eos: [Hæc dicit Dominus exercituum: Convertimini ad me, ait Dominus exercituum, et convertar ad vos, dicit Dominus exercituum.

Zechariah 5:3-4

3 Et dixit ad me: Hæc est maledictio quæ egreditur super faciem omnis terræ: quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur, et omnis jurans ex hoc similiter judicabitur. 4 Educam illud, dicit Dominus exercituum: et veniet ad domum furis, et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter: et commorabitur in medio domus ejus, et consumet eam, et ligna ejus, et lapides ejus.

Acts 26:20

20 sed his qui sunt Damasci primum, et Jerosolymis, et in omnem regionem Judææ, et gentibus, annuntiabam, ut pœnitentiam agerent, et converterentur ad Deum, digna pœnitentiæ opera facientes.

Colossians 2:7

7 radicati, et superædificati in ipso, et confirmati fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione.

2 Timothy 2:19

19 Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini.

Jude 1:20

20 Vos autem carissimi superædificantes vosmetipsos sanctissimæ vestræ fidei, in Spiritu Sancto orantes,

Genesis 10:29

29 et Ophir, et Hevila, et Jobab: omnes isti, filii Jectan.

1 Kings 9:28

28 Qui cum venissent in Ophir, sumptum inde aurum quadringentorum viginti talentorum, detulerunt ad regem Salomonem.

1 Kings 10:21

21 Sed et omnia vasa quibus potabat rex Salomon, erant aurea: et universa supellex domus saltus Libani de auro purissimo: non erat argentum, nec alicujus pretii putabatur in diebus Salomonis,

1 Kings 22:48

48 (22:49) Rex vero Josaphat fecerat classes in mari, quæ navigarent in Ophir propter aurum: et ire non potuerunt, quia confractæ sunt in Asiongaber.

2 Chronicles 1:5

5 Altare quoque æneum quod fabricatus fuerat Beseleel filius Uri filii Hur, ibi erat coram tabernaculo Domini: quod et requisivit Salomon, et omnis ecclesia.

2 Chronicles 9:10

10 Sed et servi Hiram cum servis Salomonis attulerunt aurum de Ophir, et ligna thyina, et gemmas pretiosissimas:

2 Chronicles 9:27

27 Tantamque copiam præbuit argenti in Jerusalem quasi lapidum: et cedrorum tantam multitudinem velut sycomororum quæ gignuntur in campestribus.

Job 31:25

25 si lætatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima reperit manus mea;

Psalms 45:9

9 Venite, et videte opera Domini, quæ posuit prodigia super terram,

Isaiah 13:12

12 Pretiosior erit vir auro, et homo mundo obrizo.

Genesis 15:1

1 His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: Noli timere, Abram: ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.

Psalms 16:5-6

5 Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea. 6 Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus; inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea.

Psalms 18:2

2

Psalms 84:11

11 Misericordia et veritas obviaverunt sibi; justitia et pax osculatæ sunt.

Isaiah 33:6

6 Et erit fides in temporibus tuis: divitiæ salutis sapientia et scientia; timor Domini ipse est thesaurus ejus.

Isaiah 41:10

10 Ne timeas, quia ego tecum sum; ne declines, quia ego Deus tuus: confortavi te, et auxiliatus sum tibi, et suscepit te dextera Justi mei.

Romans 8:31

31 Quid ergo dicemus ad hæc? si Deus pro nobis, qui contra nos?

2 Corinthians 6:10

10 quasi tristes, semper autem gaudentes: sicut egentes, multos autem locupletantes: tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.

James 2:5

5 Audite, fratres mei dilectissimi: nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se?

Job 11:15

15 tunc levare poteris faciem tuam absque macula; et eris stabilis, et non timebis.

Job 27:10

10 aut poterit in Omnipotente delectari, et invocare Deum omni tempore?

Job 34:9

9 Dixit enim: Non placebit vir Deo, etiam si cucurrerit cum eo.

Psalms 25:1

1 [Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum, et in Domino sperans non infirmabor.

Psalms 37:4

4 Non est sanitas in carne mea, a facie iræ tuæ; non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum:

Psalms 86:4

4 Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me; ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum, hi fuerunt illic.

Psalms 143:8

8 quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.

Song of Songs 2:3

3 Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo.

Isaiah 58:14

14 tunc delectaberis super Domino, et sustollam te super altitudines terræ, et cibabo te hæreditate Jacob patris tui: os enim Domini locutum est.]

Romans 7:22

22 condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem:

1 John 3:20-21

20 Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum: major est Deus corde nostro, et novit omnia. 21 Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum:

Job 33:26

26 Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit: et videbit faciem ejus in jubilo, et reddet homini justitiam suam.

Job 34:28

28 ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni, et audiret vocem pauperum.

Psalms 50:14-15

14 Redde mihi lætitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me. 15 Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur.

Psalms 56:12

12 Exaltare super cælos, Deus, et super omnem terram gloria tua.]

Psalms 66:13-14

Psalms 66:17-20

Psalms 91:15

15 Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt:

Psalms 116:1

1 [Laudate Dominum, omnes gentes; laudate eum, omnes populi.

Psalms 116:14

Ecclesiastes 5:4

4 multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere.

Isaiah 58:9

9 Tunc invocabis, et Dominus exaudiet; clamabis, et dicet: Ecce adsum. Si abstuleris de medio tui catenam, et desieris extendere digitum et loqui quod non prodest;

Jonah 2:9

9 Qui custodiunt vanitates frustra, misericordiam suam derelinquunt.

1 John 5:14-15

14 Et hæc est fiducia, quam habemus ad eum: quia quodcumque petierimus, secundum voluntatem ejus, audit nos. 15 Et scimus quia audit nos quidquid petierimus: scimus quoniam habemus petitiones quas postulamus ab eo.

Job 29:3

3 Quando splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris:

Psalms 20:4

4 Quoniam prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis; posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso.

Psalms 90:17

Psalms 97:11

Psalms 112:4

4 Excelsus super omnes gentes Dominus, et super cælos gloria ejus.

Proverbs 4:18

18 Justorum autem semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem.

Isaiah 30:21

21 Et aures tuæ audient verbum post tergum monentis: Hæc est via; ambulate in ea, et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram.

Lamentations 3:37

37 Quis est iste qui dixit ut fieret, Domino non jubente?

Malachi 4:2

2 Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus: et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento.

Matthew 21:22

22 { Et omnia quæcumque petieritis in oratione credentes, accipietis.}

John 8:12

12 { Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens: Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ.}

James 4:15

15 Quæ est enim vita vestra? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur; pro eo ut dicatis: Si Dominus voluerit. Et: Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud.

Job 5:19-27

19 In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tangent te malum. 20 In fame eruet te de morte, et in bello de manu gladii. 21 A flagello linguæ absconderis, et non timebis calamitatem cum venerit. 22 In vastitate et fame ridebis, et bestias terræ non formidabis. 23 Sed cum lapidibus regionum pactum tuum, et bestiæ terræ pacificæ erunt tibi. 24 Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum; et visitans speciem tuam, non peccabis. 25 Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terræ. 26 Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo. 27 Ecce hoc, ut investigavimus, ita est: quod auditum, mente pertracta.]

Psalms 9:2-3

2 3 Lætabor et exsultabo in te; psallam nomini tuo, Altissime.

Psalms 91:14-16

14 Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt. 15 Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt: 16 ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.]

Psalms 92:9-11

Psalms 138:6

6 Mirabilis facta est scientia tua ex me; confortata est, et non potero ad eam.

Proverbs 29:23

23 Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria.

Isaiah 66:2

2 Omnia hæc manus mea fecit, et facta sunt universa ista, dicit Dominus; ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos?

Ezekiel 21:26-27

26 hæc dicit Dominus Deus: Aufer cidarim, tolle coronam: nonne hæc est quæ humilem sublevavit, et sublimem humiliavit? 27 Iniquitatem, iniquitatem, iniquitatem ponam eam: et hoc non factum est, donec veniret cujus est judicium, et tradam ei.

Matthew 23:12

12 { Qui autem se exaltaverit, humiliabitur: et qui se humiliaverit, exaltabitur.}

Luke 1:52

52 Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.

Luke 14:11

11 { quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur.}

Luke 18:9-14

9 Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur ceteros, parabolam istam: 10 { Duo homines ascenderunt in templum ut orarent: unus pharisæus et alter publicanus.} 11 { Pharisæus stans, hæc apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus:} 12 { jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quæ possideo.} 13 { Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad cælum levare: sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori.} 14 { Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.}

James 4:6

6 { majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.}

1 Peter 5:5

5 { Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.}

Genesis 18:26-32

26 Dixitque Dominus ad eum: Si invenero Sodomis quinquaginta justos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos. 27 Respondensque Abraham, ait: Quia semel cœpi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis. 28 Quid si minus quinquaginta justis quinque fuerint? delebis, propter quadraginta quinque, universam urbem? Et ait: Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque. 29 Rursumque locutus est ad eum: Sin autem quadraginta ibi inventi fuerint, quid facies? Ait: Non percutiam propter quadraginta. 30 Ne quæso, inquit, indigneris, Domine, si loquar: quid si ibi inventi fuerint triginta? Respondit: Non faciam, si invenero ibi triginta. 31 Quia semel, ait, cœpi loquar ad Dominum meum: quid si ibi inventi fuerint viginti? Ait: Non interficiam propter viginti. 32 Obsecro, inquit, ne irascaris, Domine, si loquar adhuc semel: quid si inventi fuerint ibi decem? Et dixit: Non delebo propter decem.

Job 42:7-8

7 Postquam autem locutus est Dominus verba hæc ad Job, dixit ad Eliphaz Themanitem: Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job. 8 Sumite ergo vobis septem tauros et septem arietes, et ite ad servum meum Job, et offerte holocaustum pro vobis: Job autem servus meus orabit pro vobis. Faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia: neque enim locuti estis ad me recta, sicut servus meus Job.

Psalms 18:20

Psalms 24:4

4 Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me.

Isaiah 1:15

15 Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis, et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestræ sanguine plenæ sunt.

Isaiah 58:12

12 Et ædificabuntur in te deserta sæculorum, fundamenta generationis et generationis suscitabis; et vocaberis ædificator sepium, avertens semitas in quietem.

Jeremiah 5:1

1 [Circuite vias Jerusalem, et aspicite, et considerate, et quærite in plateis ejus, an inveniatis virum facientem judicium, et quærentem fidem: et propitius ero ei.

Malachi 1:9

9 Et nunc deprecamini vultum Dei ut misereatur vestri (de manu enim vestra factum est hoc), si quomodo suscipiat facies vestras, dicit Dominus exercituum.

Matthew 17:19-20

19 (17:18) Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt: Quare nos non potuimus ejicere illum? 20 { (17:19) Dixit illis Jesus: Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis.}

Acts 19:15-16

15 Respondens autem spiritus nequam dixit eis: Jesum novi, et Paulum scio: vos autem qui estis? 16 Et insiliens in eos homo, in quo erat dæmonium pessimum, et dominatus amborum, invaluit contra eos, ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa.

Acts 27:24

24 dicens: Ne timeas, Paule: Cæsari te oportet assistere: et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum.

1 Timothy 2:8

8 Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione.

James 5:15-16

15 et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus: et si in peccatis sit, remittentur ei. 16 Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini: multum enim valet deprecatio justi assidua.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.