Job 29:5 Cross References - Clementine_Vulgate

5 quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei:

Deuteronomy 33:27-29

27 habitaculum ejus sursum, et subter brachia sempiterna ejiciet a facie tua inimicum, dicetque: Conterere. 28 Habitabit Israël confidenter, et solus. Oculus Jacob in terra frumenti et vini, cælique caligabunt rore. 29 Beatus es tu, Israël: quis similis tui, popule, qui salvaris in Domino? Scutum auxilii tui, et gladius gloriæ tuæ: negabunt te inimici tui, et tu eorum colla calcabis.]

Joshua 1:9

9 Ecce præcipio tibi: confortare, et esto robustus. Noli metuere, et noli timere: quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quæcumque perrexeris.

Judges 6:12-13

12 apparuit ei angelus Domini, et ait: Dominus tecum, virorum fortissime. 13 Dixitque ei Gedeon: Obsecro, mi domine, si Dominus nobiscum est, cur apprehenderunt nos hæc omnia? ubi sunt mirabilia ejus, quæ narraverunt patres nostri, atque dixerunt: De Ægypto eduxit nos Dominus? nunc autem dereliquit nos Dominus, et tradidit in manu Madian.

Job 1:2-5

2 Natique sunt ei septem filii, et tres filiæ. 3 Et fuit possessio ejus septem millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque juga boum, et quingentæ asinæ, ac familia multa nimis: eratque vir ille magnus inter omnes orientales. 4 Et ibant filii ejus, et faciebant convivium per domos, unusquisque in die suo. Et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis. 5 Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Job, et sanctificabat illos: consurgensque diluculo, offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat Job cunctis diebus.

Job 23:3

3 Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus?

Job 23:8-10

8 Si ad orientem iero, non apparet; si ad occidentem, non intelligam eum. 9 Si ad sinistram, quid agam? non apprehendam eum; si me vertam ad dexteram, non videbo illum. 10 Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit.

Job 42:13-16

13 Et fuerunt ei septem filii, et tres filiæ. 14 Et vocavit nomen unius Diem, et nomen secundæ Cassiam, et nomen tertiæ Cornustibii. 15 Non sunt autem inventæ mulieres speciosæ sicut filiæ Job in universa terra: deditque eis pater suus hæreditatem inter fratres earum. 16 Vixit autem Job post hæc centum quadraginta annis, et vidit filios suos, et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem:

Psalms 30:7

7 Odisti observantes vanitates supervacue; ego autem in Domino speravi.

Psalms 43:2

2

Psalms 44:8-9

8 Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ, præ consortibus tuis. 9 Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis; ex quibus delectaverunt te

Psalms 127:3-5

3 Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuæ; filii tui sicut novellæ olivarum in circuitu mensæ tuæ. 4 Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum. 5 Benedicat tibi Dominus ex Sion, et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitæ tuæ.

Psalms 128:3

3 Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores; prolongaverunt iniquitatem suam.

Proverbs 17:6

6 Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum.

Song of Songs 2:4

4 Introduxit me in cellam vinariam; ordinavit in me caritatem.

Song of Songs 3:1-2

1 [In lectulo meo, per noctes, quæsivi quem diligit anima mea: quæsivi illum, et non inveni. 2 Surgam, et circuibo civitatem: per vicos et plateas quæram quem diligit anima mea: quæsivi illum, et non inveni.

Jeremiah 14:8

8 Exspectatio Israël, salvator ejus in tempore tribulationis, quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum?

Matthew 9:15

15 { Et ait illis Jesus: Numquid possunt filii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et tunc jejunabunt.}

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.