Job 37:19 Cross References - Clementine_Vulgate

19 Ostende nobis quid dicamus illi: nos quippe involvimur tenebris.

Job 12:3

3 Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum; quis enim hæc quæ nostis ignorat?

Job 13:3

3 Sed tamen ad Omnipotentem loquar, et disputare cum Deo cupio:

Job 13:6

6 Audite ergo correptionem meam, et judicium labiorum meorum attendite.

Job 26:14

14 Ecce hæc ex parte dicta sunt viarum ejus: et cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri?]

Job 28:20-21

20 Unde ergo sapientia venit? et quis est locus intelligentiæ? 21 Abscondita est ab oculis omnium viventium: volucres quoque cæli latet.

Job 38:2

2 [Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis?

Job 42:3

3 Quis est iste qui celat consilium absque scientia? ideo insipienter locutus sum, et quæ ultra modum excederent scientiam meam.

Psalms 73:16-17

16 Tuus est dies, et tua est nox; tu fabricatus es auroram et solem. 17 Tu fecisti omnes terminos terræ; æstatem et ver tu plasmasti ea.

Psalms 73:22

22 Exsurge, Deus, judica causam tuam; memor esto improperiorum tuorum, eorum quæ ab insipiente sunt tota die.

Psalms 139:6

6 absconderunt superbi laqueum mihi. Et funes extenderunt in laqueum; juxta iter, scandalum posuerunt mihi.

Proverbs 30:2-4

2 [Stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum. 3 Non didici sapientiam, et non novi scientiam sanctorum. 4 Quis ascendit in cælum, atque descendit? quis continuit spiritum in manibus suis? quis colligavit aquas quasi in vestimento? quis suscitavit omnes terminos terræ? quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti?

1 Corinthians 13:12

12 Videmus nunc per speculum in ænigmate: tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte: tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.

1 John 3:2

2 Carissimi, nunc filii Dei sumus: et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam videbimus eum sicuti est.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.