5 Quis dimisit onagrum liberum, et vincula ejus quis solvit?
Job 39:5 Cross References - Clementine_Vulgate
Genesis 16:12
12 Hic erit ferus homo: manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum: et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula.
Genesis 49:14
14 Issachar asinus fortis accubans inter terminos.
Job 6:5
5 Numquid rugiet onager cum habuerit herbam? aut mugiet bos cum ante præsepe plenum steterit?
Job 11:12
12 Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat.
Job 24:5
5 Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum: vigilantes ad prædam, præparant panem liberis.
Psalms 104:11
11 dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ:
Isaiah 32:14
14 Domus enim dimissa est, multitudo urbis relicta est, tenebræ et palpatio factæ sunt super speluncas usque in æternum; gaudium onagrorum, pascua gregum.
Jeremiah 2:24
24 Onager assuetus in solitudine, in desiderio animæ suæ attraxit ventum amoris sui: nullus avertet eam: omnes qui quærunt eam non deficient: in menstruis ejus invenient eam.
Jeremiah 14:6
6 Et onagri steterunt in rupibus; traxerunt ventum quasi dracones: defecerunt oculi eorum, quia non erat herba.
Daniel 5:21
21 et a filiis hominum ejectus est, sed et cor ejus cum bestiis positum est, et cum onagris erat habitatio ejus: fœnum quoque ut bos comedebat, et rore cæli corpus ejus infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet Altissimus in regno hominum, et quemcumque voluerit, suscitabit super illud.
Hosea 8:9
9 Quia ipsi ascenderunt ad Assur, onager solitarius sibi; Ephraim munera dederunt amatoribus.