Job 3:20 Cross References - Clementine_Vulgate

20 Quare misero data est lux, et vita his qui in amaritudine animæ sunt:

1 Samuel 1:10

10 cum esset Anna amaro animo, oravit ad Dominum, flens largiter,

2 Kings 4:27

27 Cumque venisset ad virum Dei in montem, apprehendit pedes ejus: et accessit Giezi ut amoveret eam. Et ait homo Dei: Dimitte illam: anima enim ejus in amaritudine est, et Dominus celavit a me, et non indicavit mihi.

Job 3:16

16 aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem.

Job 6:9

9 et qui cœpit, ipse me conterat; solvat manum suam, et succidat me?

Job 7:15-16

15 Quam ob rem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea. 16 Desperavi: nequaquam ultra jam vivam: parce mihi, nihil enim sunt dies mei.

Job 33:28

28 Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret.

Job 33:30

30 ut revocet animas eorum a corruptione, et illuminet luce viventium.

Proverbs 31:6

6 Date siceram mœrentibus, et vinum his qui amaro sunt animo.

Jeremiah 20:18

18 Quare de vulva egressus sum, ut viderem laborem et dolorem, et consumerentur in confusione dies mei?]

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.