Job 42:7 Cross References - Clementine_Vulgate

7 Postquam autem locutus est Dominus verba hæc ad Job, dixit ad Eliphaz Themanitem: Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job.

Job 2:11

11 Igitur audientes tres amici Job omne malum quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo, Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites. Condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum, et consolarentur.

Job 4:1

1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit:

Job 8:1

1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit:

Job 11:1

1 Respondens autem Sophar Naamathites, dixit:

Job 11:5-6

5 Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi, 6 ut ostenderet tibi secreta sapientiæ, et quod multiplex esset lex ejus: et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua!

Job 32:2-3

2 Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram: iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo. 3 Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job.

Job 32:5

5 Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.

Psalms 51:4

4 Tota die injustitiam cogitavit lingua tua; sicut novacula acuta fecisti dolum.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.