Judges 11:9 Cross References - Clementine_Vulgate

9 Jephte quoque dixit eis: Si vere venistis ad me, ut pugnem pro vobis contra filios Ammon, tradideritque eos Dominus in manus meas, ego ero vester princeps?

Numbers 32:20-29

20 Quibus Moyses ait: Si facitis quod promittitis, expediti pergite coram Domino ad pugnam: 21 et omnis vir bellator armatus Jordanem transeat, donec subvertat Dominus inimicos suos, 22 et subjiciatur ei omnis terra: tunc eritis inculpabiles apud Dominum et apud Israël, et obtinebitis regiones, quas vultis, coram Domino. 23 Sin autem quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est quin peccetis in Deum: et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos. 24 Ædificate ergo urbes parvulis vestris, et caulas, et stabula ovibus ac jumentis: et quod polliciti estis, implete. 25 Dixeruntque filii Gad et Ruben ad Moysen: Servi tui sumus: faciemus quod jubet dominus noster. 26 Parvulos nostros, et mulieres, et pecora, ac jumenta relinquemus in urbibus Galaad: 27 nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum, sicut tu, domine, loqueris. 28 Præcepit ergo Moyses Eleazaro sacerdoti, et Josue filio Nun, et principibus familiarum per tribus Israël, et dixit ad eos: 29 Si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Jordanem omnes armati ad bellum coram Domino, et vobis fuerit terra subjecta, date eis Galaad in possessionem.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.