Leviticus 13:7 Cross References - Clementine_Vulgate

7 Quod si postquam a sacerdote visus est, et redditus munditiæ, iterum lepra creverit: adducetur ad eum,

Leviticus 13:27

27 et die septimo contemplabitur: si creverit in cute lepra, contaminabit eum.

Leviticus 13:35-36

35 Sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute, 36 non quæret amplius utrum capillus in flavum colorem sit immutatus, quia aperte immundus est.

Psalms 38:3

3 Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis; et dolor meus renovatus est.

Isaiah 1:5-6

5 Super quo percutiam vos ultra, addentes prævaricationem? omne caput languidum, et omne cor mœrens. 6 A planta pedis usque ad verticem, non est in eo sanitas; vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo.

Romans 6:12-14

12 Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis ejus. 13 Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato: sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes: et membra vestra arma justitiæ Deo. 14 Peccatum enim vobis non dominabitur: non enim sub lege estis, sed sub gratia.

2 Timothy 2:16-17

16 Profana autem et vaniloquia devita: multum enim proficiunt ad impietatem: 17 et sermo eorum ut cancer serpit: ex quibus est Hymenæus et Philetus,

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.