Leviticus 24:2 Cross References - Clementine_Vulgate

2 Præcipe filiis Israël, ut afferant tibi oleum de olivis purissimum, ac lucidum, ad concinnandas lucernas jugiter,

Exodus 27:20-21

20 Præcipe filiis Israël ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper 21 in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël.

Exodus 39:37

37 altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus,

Exodus 40:24

24 (40:22) Posuit et candelabrum in tabernaculo testimonii e regione mensæ in parte australi,

Numbers 8:2-4

2 Loquere Aaron, et dices ad eum: Cum posueris septem lucernas, candelabrum in australi parte erigatur. Hoc igitur præcipe ut lucernæ contra boream e regione respiciant ad mensam panum propositionis, contra eam partem, quam candelabrum respicit, lucere debebunt. 3 Fecitque Aaron, et imposuit lucernas super candelabrum, ut præceperat Dominus Moysi. 4 Hæc autem erat factura candelabri, ex auro ductili, tam medius stipes, quam cuncta quæ ex utroque calamorum latere nascebantur: juxta exemplum quod ostendit Dominus Moysi, ita operatus est candelabrum.

1 Samuel 3:3-4

3 lucerna Dei antequam extingueretur, Samuel dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei. 4 Et vocavit Dominus Samuel. Qui respondens, ait: Ecce ego.

2 Chronicles 13:11

11 holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies mane et vespere, et thymiama juxta legis præcepta confectum, et proponuntur panes in mensa mundissima, estque apud nos candelabrum aureum, et lucernæ ejus, ut accendantur semper ad vesperam: nos quippe custodimus præcepta Domini Dei nostri, quem vos reliquistis.

Psalms 119:105

Psalms 119:130

Proverbs 6:23

23 Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ:

Isaiah 8:20

20 ad legem magis et ad testimonium. Quod si non dixerint juxta verbum hoc, non erit eis matutina lux.

Isaiah 11:2

2 Et requiescet super eum spiritus Domini: spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis;

Matthew 4:16

16 populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam: et sedentibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.]

Matthew 5:16

16 { Sic luceat lux vestra coram hominibus: ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est.}

Matthew 25:1-8

1 { Tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus: quæ accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsæ.} 2 { Quinque autem ex eis erant fatuæ, et quinque prudentes:} 3 { sed quinque fatuæ, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum:} 4 { prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus.} 5 { Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.} 6 { Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei.} 7 { Tunc surrexerunt omnes virgines illæ, et ornaverunt lampades suas.} 8 { Fatuæ autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostræ extinguuntur.}

Luke 1:79

79 illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.]

Luke 12:35

35 { Sint lumbi vestri præcincti, et lucernæ ardentes in manibus vestris,}

John 1:4

4 In ipso vita erat, et vita erat lux hominum:

John 1:9

9 Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.

John 5:35

35 { Ille erat lucerna ardens et lucens: vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus.}

John 8:12

12 { Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens: Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ.}

Acts 26:18

18 { aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Satanæ ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos, per fidem quæ est in me.}

2 Corinthians 4:6

6 quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiæ claritatis Dei, in facie Christi Jesu.

Ephesians 1:17-18

17 ut Deus Domini nostri Jesu Christi, Pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione ejus, 18 illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis ejus, et quæ divitiæ gloriæ hæreditatis ejus in sanctis,

Ephesians 5:8-14

8 Eratis enim aliquando tenebræ: nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate: 9 fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate: 10 probantes quid sit beneplacitum Deo: 11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite. 12 Quæ enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere. 13 Omnia autem, quæ arguuntur, a lumine manifestantur: omne enim, quod manifestatur, lumen est. 14 Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.

Philippians 2:15-16

15 ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravæ et perversæ: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, 16 verbum vitæ continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.