Luke 11:39 Cross References - Clementine_Vulgate

39 { Et ait Dominus ad illum: Nunc vos pharisæi, quod deforis est calicis et catini, mundatis: quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate.}

Genesis 6:5

5 Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore,

2 Chronicles 25:2

2 Fecitque bonum in conspectu Domini, verumtamen non in corde perfecto.

2 Chronicles 31:20-21

20 Fecit ergo Ezechias universa quæ diximus in omni Juda: operatusque est bonum et rectum, et verum coram Domino Deo suo, 21 in universa cultura ministerii domus Domini, juxta legem et cæremonias, volens requirere Deum suum in toto corde suo: fecitque, et prosperatus est.

Psalms 22:13

Proverbs 26:25

25 Quando submiserit vocem suam, ne credideris ei, quoniam septem nequitiæ sunt in corde illius.

Proverbs 30:12

12 generatio quæ sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis;

Jeremiah 4:14

14 Lava a malitia cor tuum, Jerusalem, ut salva fias: usquequo morabuntur in te cogitationes noxiæ?

Ezekiel 22:25

25 Conjuratio prophetarum in medio ejus: sicut leo rugiens, rapiensque prædam, animas devoraverunt: opes et pretium acceperunt: viduas ejus multiplicaverunt in medio illius.

Ezekiel 22:27

27 Principes ejus in medio illius quasi lupi rapientes prædam ad effundendum sanguinem, et ad perdendas animas, et avare ad sectanda lucra.

Zephaniah 3:3

3 Principes ejus in medio ejus quasi leones rugientes; judices ejus lupi vespere, non relinquebant in mane.

Matthew 7:15

15 { Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces:}

Matthew 12:33-35

33 { Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum: aut facite arborem malam, et fructum ejus malum: siquidem ex fructu arbor agnoscitur.} 34 { Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur.} 35 { Bonus homo de bono thesauro profert bona: et malus homo de malo thesauro profert mala.}

Matthew 15:19

19 { de corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ:}

Matthew 23:25-26

25 { Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis; intus autem pleni estis rapina et immunditia!} 26 { Pharisæe cæce, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum.}

Luke 7:13

13 { Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi: Noli flere.}

Luke 16:15

15 { Et ait illis: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus: Deus autem novit corda vestra: quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum.}

John 12:6

6 Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quæ mittebantur, portabat.

John 13:2

2 Et cœna facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotæ:

Acts 5:3

3 Dixit autem Petrus: Anania, cur tentavit Satanas cor tuum, mentiri te Spiritui Sancto, et fraudare de pretio agri?

Acts 8:21-23

21 Non est tibi pars neque sors in sermone isto: cor enim tuum non est rectum coram Deo. 22 Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua: et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui. 23 In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis, video te esse.

Galatians 1:14

14 et proficiebam in Judaismo supra multos coætaneos meos in genere meo, abundantius æmulator existens paternarum mearum traditionum.

2 Timothy 3:5

5 habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita:

Titus 1:15

15 Omnia munda mundis: coinquinatis autem et infidelibus, nihil est mundum, sed inquinatæ sunt eorum et mens et conscientia.

James 4:8

8 Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores: et purificate corda, duplices animo.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.