7 Venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha.
Luke 22:7 Cross References - Clementine_Vulgate
Exodus 12:6
6 Et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis hujus: immolabitque eum universa multitudo filiorum Israël ad vesperam.
Exodus 12:18
18 Primo mense, quartadecima die mensis ad vesperam, comedetis azyma usque ad diem vigesimam primam ejusdem mensis ad vesperam.
Matthew 26:17-19
17 Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha?
18 { At Jesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis.}
19 Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha.
Mark 14:12-16
12 Et primo die azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli: Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha?
13 { Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis: Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagenam aquæ bajulans: sequimini eum,}
14 { et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?}
15 { Et ipse vobis demonstrabit cœnaculum grande, stratum: et illic parate nobis.}
16 Et abierunt discipuli ejus, et venerunt in civitatem: et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha.
Luke 22:1
1 Appropinquat autem dies festus azymorum, qui dicitur Pascha:
1 Corinthians 5:7
7 Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus.