Luke 23 Cross References - Clementine_Vulgate

1 Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum. 2 Cœperunt autem illum accusare, dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Cæsari, et dicentem se Christum regem esse. 3 { Pilatus autem interrogavit eum, dicens: Tu es rex Judæorum? At ille respondens ait: Tu dicis.} 4 Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: Nihil invenio causæ in hoc homine. 5 At illi invalescebant, dicentes: Commovet populum docens per universam Judæam, incipiens a Galilæa usque huc. 6 Pilatus autem audiens Galilæam, interrogavit si homo Galilæus esset. 7 Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Jerosolymis erat illis diebus. 8 Herodes autem viso Jesu, gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. 9 Interrogabat autem eum multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat. 10 Stabant autem principes sacerdotum et scribæ constanter accusantes eum. 11 Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo: et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum. 12 Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die: nam antea inimici erant ad invicem. 13 Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe, 14 dixit ad illos: Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis. 15 Sed neque Herodes: nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei. 16 Emendatum ergo illum dimittam. 17 Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum. 18 Exclamavit autem simul universa turba, dicens: Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam: 19 qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem. 20 Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum. 21 At illi succlamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum. 22 Ille autem tertio dixit ad illos: Quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis invenio in eo: corripiam ergo illum et dimittam. 23 At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur: et invalescebant voces eorum. 24 Et Pilatus adjudicavit fieri petitionem eorum. 25 Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant: Jesum vero tradidit voluntati eorum. 26 Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa: et imposuerunt illi crucem portare post Jesum. 27 Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quæ plangebant et lamentabantur eum. 28 { Conversus autem ad illas Jesus, dixit: Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros.} 29 { Quoniam ecce venient dies in quibus dicent: Beatæ steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quæ non lactaverunt.} 30 { Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos.} 31 { Quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet?} 32 Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur. 33 Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariæ, ibi crucifixerunt eum: et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris. 34 { Jesus autem dicebat: Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes.} 35 Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes: Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus. 36 Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei, 37 et dicentes: Si tu es rex Judæorum, salvum te fac. 38 Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris græcis, et latinis, et hebraicis: Hic est rex Judæorum. 39 Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens: Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos. 40 Respondens autem alter increpabat eum, dicens: Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es. 41 Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus: hic vero nihil mali gessit. 42 Et dicebat ad Jesum: Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum. 43 { Et dixit illi Jesus: Amen dico tibi: hodie mecum eris in paradiso.} 44 Erat autem fere hora sexta, et tenebræ factæ sunt in universam terram usque ad horam nonam. 45 Et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium. 46 { Et clamans voce magna Jesus ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et hæc dicens, expiravit.} 47 Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens: Vere hic homo justus erat. 48 Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quæ fiebant, percutientes pectora sua revertebantur. 49 Stabant autem omnes noti ejus a longe, et mulieres, quæ secutæ eum erant a Galilæa, hæc videntes. 50 Et ecce vir nomine Joseph, qui erat decurio, vir bonus et justus: 51 hic non consenserat consilio, et actibus eorum: ab Arimathæa civitate Judææ, qui exspectabat et ipse regnum Dei: 52 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Jesu: 53 et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat. 54 Et dies erat parasceves, et sabbatum illucescebat. 55 Subsecutæ autem mulieres, quæ cum eo venerant de Galilæa, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus. 56 Et revertentes paraverunt aromata, et unguenta: et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.

Genesis 37:19-20

19 et mutuo loquebantur: Ecce somniator venit: 20 venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem: dicemusque: Fera pessima devoravit eum: et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua. 21 Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat: 22 Non interficiatis animam ejus, nec effundatis sanguinem: sed projicite eum in cisternam hanc, quæ est in solitudine, manusque vestras servate innoxias: hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo.

Genesis 42:21-22

21 et locuti sunt ad invicem: Merito hæc patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam animæ illius, dum deprecaretur nos, et non audivimus: idcirco venit super nos ista tribulatio. 22 E quibus unus Ruben, ait: Numquid non dixi vobis: Nolite peccare in puerum: et non audistis me? en sanguis ejus exquiritur.

Genesis 49:18

18 Salutare tuum expectabo, Domine.

Genesis 50:17

17 ut hæc tibi verbis illius diceremus: Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati atque malitiæ quam exercuerunt in te: nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis flevit Joseph.

Exodus 10:21-23

21 Dixit autem Dominus ad Moysen: Extende manum tuam in cælum: et sint tenebræ super terram Ægypti tam densæ, ut palpari queant. 22 Extenditque Moyses manum in cælum: et factæ sunt tenebræ horribiles in universa terra Ægypti tribus diebus. 23 Nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat: ubicumque autem habitabant filii Israël, lux erat.

Exodus 20:8-10

8 Memento ut diem sabbati sanctifices. 9 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua. 10 Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est: non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.

Exodus 23:2

2 Non sequeris turbam ad faciendum malum: nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies.

Exodus 26:31-33

31 Facies et velum de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario et pulchra varietate contextum: 32 quod appendes ante quatuor columnas de lignis setim, quæ ipsæ quidem deauratæ erunt, et habebunt capita aurea, sed bases argenteas. 33 Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et sanctuarium, et sanctuarii sanctuaria dividentur.

Exodus 31:14

14 Custodite sabbatum meum, sanctum est enim vobis: qui polluerit illud, morte morietur; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui.

Exodus 35:2-3

2 Sex diebus facietis opus: septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini: qui fecerit opus in eo, occidetur. 3 Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati.

Leviticus 16:12-16

12 assumptoque thuribulo, quod de prunis altaris impleverit, et hauriens manu compositum thymiama in incensum, ultra velum intrabit in sancta: 13 ut, positis super ignem aromatibus, nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est supra testimonium, et non moriatur. 14 Tollet quoque de sanguine vituli, et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem. 15 Cumque mactaverit hircum pro peccato populi, inferet sanguinem ejus intra velum, sicut præceptum est de sanguine vituli, ut aspergat e regione oraculi, 16 et expiet sanctuarium ab immunditiis filiorum Israël, et a prævaricationibus eorum, cunctisque peccatis. Juxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii, quod fixum est inter eos, in medio sordium habitationis eorum.

Leviticus 19:17

17 Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum.

Leviticus 26:40-41

40 donec confiteantur iniquitates suas, et majorum suorum, quibus prævaricati sunt in me, et ambulaverunt ex adverso mihi. 41 Ambulabo igitur et ego contra eos, et inducam illos in terram hostilem, donec erubescat incircumcisa mens eorum: tunc orabunt pro impietatibus suis.

Deuteronomy 5:14

14 Septimus dies sabbati est, id est, requies Domini Dei tui. Non facies in eo quidquam operis tu, et filius tuus, et filia, servus et ancilla, et bos, et asinus, et omne jumentum tuum, et peregrinus qui est intra portas tuas: ut requiescat servus tuus, et ancilla tua, sicut et tu.

Deuteronomy 21:23

23 non permanebit cadaver ejus in ligno, sed in eadem die sepelietur: quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno: et nequaquam contaminabis terram tuam, quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem.

Deuteronomy 28:53-57

53 et comedes fructum uteri tui, et carnes filiorum tuorum et filiarum tuarum, quas dederit tibi Dominus Deus tuus, in angustia et vastitate qua opprimet te hostis tuus. 54 Homo delicatus in te, et luxuriosus valde, invidebit fratri suo, et uxori, quæ cubat in sinu suo, 55 ne det eis de carnibus filiorum suorum, quas comedet: eo quod nihil aliud habeat in obsidione et penuria, qua vastaverint te inimici tui intra omnes portas tuas. 56 Tenera mulier et delicata, quæ super terram ingredi non valebat, nec pedis vestigium figere, propter mollitiem et teneritudinem nimiam, invidebit viro suo, qui cubat in sinu ejus, super filii et filiæ carnibus, 57 et illuvie secundarum, quæ egrediuntur de medio feminum ejus, et super liberis qui eadem hora nati sunt. Comedent enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et vastitate, qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas.

Joshua 7:19-20

19 Et ait Josue ad Achan: Fili mi, da gloriam Domino Deo Israël, et confitere, atque indica mihi quid feceris, ne abscondas. 20 Responditque Achan Josue, et dixit ei: Vere ego peccavi Domino Deo Israël, et sic et sic feci.

1 Samuel 1:1

1 Fuit vir unus de Ramathaimsophim, de monte Ephraim, et nomen ejus Elcana, filius Jeroham, filii Eliu, filii Thohu, filii Suph, Ephrathæus:

1 Samuel 12:13

13 Nunc ergo præsto est rex vester, quem elegistis et petistis: ecce dedit vobis Dominus regem.

1 Kings 18:17

17 Et cum vidisset eum, ait: Tune es ille, qui conturbas Israël?

1 Kings 21:10-13

10 et submittite duos viros filios Belial contra eum, et falsum testimonium dicant: Benedixit Deum et regem: et educite eum, et lapidate, sicque moriatur. 11 Fecerunt ergo cives ejus majores natu et optimates, qui habitabant cum eo in urbe, sicut præceperat eis Jezabel, et sicut scriptum erat in litteris quas miserat ad eos: 12 prædicaverunt jejunium, et sedere fecerunt Naboth inter primos populi. 13 Et adductis duobus viris filiis diaboli, fecerunt eos sedere contra eum: at illi, scilicet ut viri diabolici, dixerunt contra eum testimonium coram multitudine: Benedixit Naboth Deum et regem: quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem, et lapidibus interfecerunt.

2 Kings 5:3-6

3 quæ ait ad dominam suam: Utinam fuisset dominus meus ad prophetam qui est in Samaria, profecto curasset eum a lepra quam habet. 4 Ingressus est itaque Naaman ad dominum suum, et nuntiavit ei, dicens: Sic et sic locuta est puella de terra Israël. 5 Dixitque ei rex Syriæ: Vade, et mittam litteras ad regem Israël. Qui cum profectus esset, et tulisset secum decem talenta argenti, et sex millia aureos, et decem mutatoria vestimentorum, 6 detulit litteras ad regem Israël in hæc verba: Cum acceperis epistolam hanc, scito quod miserim ad te Naaman servum meum, ut cures eum a lepra sua.

2 Kings 5:11

11 Iratus Naaman recedebat, dicens: Putabam quod egrederetur ad me, et stans invocaret nomen Domini Dei sui, et tangeret manu sua locum lepræ, et curaret me.

2 Chronicles 3:14

14 Fecit quoque velum ex hyacintho, purpura, cocco, et bysso: et intexuit ei cherubim.

2 Chronicles 16:14

14 Et sepelierunt eum in sepulchro suo quod foderat sibi in civitate David: posueruntque eum super lectum suum plenum aromatibus et unguentibus meretriciis, quæ erant pigmentariorum arte confecta, et combusserunt super eum ambitione nimia.

2 Chronicles 28:22

22 Insuper et tempore angustiæ suæ auxit contemptum in Dominum, ipse per se rex Achaz,

2 Chronicles 33:12

12 Qui postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum: et egit pœnitentiam valde coram Deo patrum suorum.

Ezra 9:13

13 Et post omnia quæ venerunt super nos in operibus nostris pessimis, et in delicto nostro magno, quia tu, Deus noster, liberasti nos de iniquitate nostra, et dedisti nobis salutem sicut est hodie,

Nehemiah 9:3

3 Et consurrexerunt ad standum: et legerunt in volumine legis Domini Dei sui, quater in die, et quater confitebantur, et adorabant Dominum Deum suum.

Job 19:13

13 Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me.

Job 33:27-30

27 Respiciet homines, et dicet: Peccavi, et vere deliqui, et ut eram dignus, non recepi. 28 Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret. 29 Ecce hæc omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos, 30 ut revocet animas eorum a corruptione, et illuminet luce viventium.

Psalms 2:6

6 Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, prædicans præceptum ejus.

Psalms 4:2

2

Psalms 22:6

6 Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitæ meæ; et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum.]

Psalms 22:6-8

6 Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitæ meæ; et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum.] 7 8

Psalms 22:12-13

Psalms 22:16

Psalms 31:5

5 Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei.

Psalms 32:5

5 Diligit misericordiam et judicium; misericordia Domini plena est terra.

Psalms 35:11

11 Prætende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde.

Psalms 35:15

Psalms 35:19-25

Psalms 36:1

1 [Noli æmulari in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem:

Psalms 38:11

11 amove a me plagas tuas.

Psalms 38:13-14

13 Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam; auribus percipe lacrimas meas. Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus sicut omnes patres mei. 14 Remitte mihi, ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero.]

Psalms 39:1-2

1 [Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi. 2

Psalms 39:9

9 ut facerem voluntatem tuam. Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei.

Psalms 50:15

15 Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur.

Psalms 57:4

4 Alienati sunt peccatores a vulva; erraverunt ab utero: locuti sunt falsa.

Psalms 62:4

4 Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te.

Psalms 64:3-6

3 Exaudi orationem meam; ad te omnis caro veniet. 4 Verba iniquorum prævaluerunt super nos, et impietatibus nostris tu propitiaberis. 5 Beatus quem elegisti et assumpsisti: inhabitabit in atriis tuis. Replebimur in bonis domus tuæ; sanctum est templum tuum, 6 mirabile in æquitate. Exaudi nos, Deus, salutaris noster, spes omnium finium terræ, et in mari longe.

Psalms 69:4

4 Avertantur retrorsum, et erubescant, qui volunt mihi mala; avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi: Euge, euge!

Psalms 69:7-12

7 8 9 10 11 12

Psalms 69:19-20

Psalms 69:26

Psalms 71:11

11 et adorabunt eum omnes reges terræ; omnes gentes servient ei.

Psalms 83:4-6

4 Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos: altaria tua, Domine virtutum, rex meus, et Deus meus. 5 Beati qui habitant in domo tua, Domine; in sæcula sæculorum laudabunt te. 6 Beatus vir cujus est auxilium abs te: ascensiones in corde suo disposuit,

Psalms 88:18

18 Quoniam gloria virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.

Psalms 105:28

28 Et initiati sunt Beelphegor, et comederunt sacrificia mortuorum.

Psalms 106:4-5

4 Erraverunt in solitudine, in inaquoso; viam civitatis habitaculi non invenerunt. 5 Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit.

Psalms 106:16-23

16 Quia contrivit portas æreas, et vectes ferreos confregit. 17 Suscepit eos de via iniquitatis eorum; propter injustitias enim suas humiliati sunt. 18 Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis. 19 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. 20 Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum. 21 Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. 22 Et sacrificent sacrificium laudis, et annuntient opera ejus in exsultatione. 23 Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis:

Psalms 142:4

4 Et anxiatus est super me spiritus meus; in me turbatum est cor meum.

Proverbs 1:10

10 Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis.

Proverbs 11:31

31 Si justus in terra recipit, quanto magis impius et peccator!]

Proverbs 17:15

15 [Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum.

Song of Songs 1:5

5 (1:4) Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.

Song of Songs 2:7

7 Adjuro vos, filiæ Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit.

Song of Songs 3:5

5 Adjuro vos, filiæ Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.

Song of Songs 3:10

10 columnas ejus fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum; media caritate constravit, propter filias Jerusalem.

Song of Songs 5:8

8 Adjuro vos, filiæ Jerusalem, si inveneritis dilectum meum, ut nuntietis ei quia amore langueo.

Song of Songs 5:16

16 Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis. Talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus, filiæ Jerusalem.

Song of Songs 8:4

4 Adjuro vos, filiæ Jerusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.

Isaiah 1:18-19

18 [Et venite, et arguite me, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur; et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt. 19 Si volueritis, et audieritis me, bona terræ comeditis.

Isaiah 2:19

19 et introibunt in speluncas petrarum, et in voragines terræ, a facie formidinis Domini et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram.

Isaiah 8:12

12 Non dicatis: Conjuratio; omnia enim quæ loquitur populus iste, conjuratio est: et timorem ejus ne timeatis, neque paveatis.

Isaiah 9:6-7

6 Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus: et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis. 7 Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis; super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc.]

Isaiah 42:1

1 [Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea: dedi spiritum meum super eum: judicium gentibus proferet.

Isaiah 49:7

7 Hæc dicit Dominus, redemptor Israël, Sanctus ejus, ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem, ad servum dominorum: Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt propter Dominum, quia fidelis est, et Sanctum Israël qui elegit te.]

Isaiah 53:3

3 despectum, et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem, et quasi absconditus vultus ejus et despectus, unde nec reputavimus eum.

Isaiah 53:5

5 Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras; attritus est propter scelera nostra: disciplina pacis nostræ super eum, et livore ejus sanati sumus.

Isaiah 53:7

7 Oblatus est quia ipse voluit, et non aperuit os suum; sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum.

Isaiah 53:9

9 Et dabit impios pro sepultura, et divitem pro morte sua, eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore ejus. 10 Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate. Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longævum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur. 11 Pro eo quod laboravit anima ejus, videbit et saturabitur. In scientia sua justificabit ipse justus servus meus multos, et iniquitates eorum ipse portabit.

Isaiah 53:11

11 Pro eo quod laboravit anima ejus, videbit et saturabitur. In scientia sua justificabit ipse justus servus meus multos, et iniquitates eorum ipse portabit. 12 Ideo dispertiam ei plurimos, et fortium dividet spolia, pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est, et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit.]

Isaiah 53:12-12

12 Ideo dispertiam ei plurimos, et fortium dividet spolia, pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est, et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit.]

Isaiah 55:6-9

6 Quærite Dominum dum inveniri potest; invocate eum dum prope est. 7 Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus; et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum. 8 Non enim cogitationes meæ cogitationes vestræ, neque viæ vestræ viæ meæ, dicit Dominus. 9 Quia sicut exaltantur cæli a terra, sic exaltatæ sunt viæ meæ a viis vestris, et cogitationes meæ a cogitationibus vestris.

Isaiah 58:13-14

13 Si averteris a sabbato pedem tuum facere voluntatem tuam in die sancto meo, et vocaveris sabbatum delicatum, et sanctum Domini gloriosum, et glorificaveris eum dum non facis vias tuas, et non invenitur voluntas tua, ut loquaris sermonem: 14 tunc delectaberis super Domino, et sustollam te super altitudines terræ, et cibabo te hæreditate Jacob patris tui: os enim Domini locutum est.]

Isaiah 65:24

24 Eritque antequam clament, ego exaudiam; adhuc illis loquentibus, ego audiam.

Jeremiah 5:3

3 Domine, oculi tui respiciunt fidem: percussisti eos, et non doluerunt; attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti.

Jeremiah 17:24-25

24 Et erit: si audieritis me, dicit Dominus, ut non inferatis onera per portas civitatis hujus in die sabbati: et si sanctificaveritis diem sabbati, ne faciatis in eo omne opus: 25 ingredientur per portas civitatis hujus reges et principes, sedentes super solium David, et ascendentes in curribus et equis, ipsi et principes eorum, viri Juda, et habitatores Jerusalem: et habitabitur civitas hæc in sempiternum.

Jeremiah 20:10

10 Audivi enim contumelias multorum, et terrorem in circuitu: Persequimini, et persequamur eum, ab omnibus viris qui erant pacifici mei, et custodientes latus meum: si quomodo decipiatur, et prævaleamus adversus eum, et consequamur ultionem ex eo.

Jeremiah 25:29

29 quia ecce in civitate in qua invocatum est nomen meum ego incipiam affligere, et vos quasi innocentes et immunes eritis? non eritis immunes: gladium enim ego voco super omnes habitatores terræ, dicit Dominus exercituum.

Jeremiah 31:19

19 Postquam enim convertisti me, egi pœnitentiam: et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum. Confusus sum, et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentiæ meæ.

Jeremiah 37:13-15

13 (37:12) Cumque pervenisset ad portam Benjamin, erat ibi custos portæ per vices, nomine Jerias filius Selemiæ filii Hananiæ: et apprehendit Jeremiam prophetam, dicens: Ad Chaldæos profugis. 14 (37:13) Et respondit Jeremias: Falsum est: non fugio ad Chaldæos. Et non audivit eum, sed comprehendit Jerias Jeremiam, et adduxit eum ad principes: 15 (37:14) quam ob rem irati principes contra Jeremiam, cæsum eum miserunt in carcerem qui erat in domo Jonathan scribæ: ipse enim præpositus erat super carcerem.

Jeremiah 38:4

4 Et dixerunt principes regi: Rogamus ut occidatur homo iste: de industria enim dissolvit manus virorum bellantium qui remanserunt in civitate hac, et manus universi populi, loquens ad eos juxta verba hæc: siquidem homo iste non quærit pacem populo huic, sed malum.

Lamentations 3:14

14 Factus sum in derisum omni populo meo, canticum eorum tota die.

Ezekiel 15:2-7

2 [Fili hominis, quid fiet de ligno vitis, ex omnibus lignis nemorum quæ sunt inter ligna silvarum? 3 numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus, aut fabricabitur de ea paxillus ut dependeat in eo quodcumque vas? 4 Ecce igni datum est in escam: utramque partem ejus consumpsit ignis, et medietas ejus redacta est in favillam: numquid utile erit ad opus? 5 Etiam cum esset integrum, non erat aptum ad opus: quanto magis cum illud ignis devoraverit et combusserit, nihil ex eo fiet operis? 6 Propterea hæc dicit Dominus Deus: Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum, quod dedi igni ad devorandum, sic tradam habitatores Jerusalem. 7 Et ponam faciem meam in eos: de igne egredientur, et ignis consumet eos: et scietis quia ego Dominus, cum posuero faciem meam in eos,

Ezekiel 20:47-48

47 Et dices saltui meridiano: Audi verbum Domini: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego succendam in te ignem, et comburam in te omne lignum viride, et omne lignum aridum: non extinguetur flamma succensionis: et comburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem, 48 et videbit universa caro quia ego Dominus succendi eam, nec extinguetur.]

Ezekiel 21:3-4

3 Et dices terræ Israël: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, et ejiciam gladium meum de vagina sua, et occidam in te justum et impium. 4 Pro eo autem quod occidi in te justum et impium, idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem, ab austro usque ad aquilonem:

Daniel 6:4

4 Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum: unde principes, et satrapæ quærebant occasionem ut invenirent Danieli ex latere regis: nullamque causam, et suspicionem reperire potuerunt, eo quod fidelis esset, et omnis culpa, et suspicio non inveniretur in eo.

Daniel 7:13-14

13 Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus cæli quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit: et in conspectu ejus obtulerunt eum. 14 Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum: et omnes populi, tribus, et linguæ ipsi servient: potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur: et regnum ejus, quod non corrumpetur.

Daniel 9:4

4 Et oravi Dominum Deum meum, et confessus sum, et dixi: Obsecro, Domine Deus magne et terribilis, custodiens pactum, et misericordiam diligentibus te, et custodientibus mandata tua:

Daniel 9:26

26 Et post hebdomades sexaginta duas occidetur christus: et non erit ejus populus qui eum negaturus est. Et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo: et finis ejus vastitas, et post finem belli statuta desolatio.

Hosea 9:12-16

12 Quod etsi enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam in hominibus; sed et væ eis cum recessero ab eis! 13 Ephraim, ut vidi, Tyrus erat fundata in pulchritudine; et Ephraim educet ad interfectorem filios suos. 14 Da eis, Domine. Quid dabis eis? da eis vulvam sine liberis, et ubera arentia. 15 Omnes nequitiæ eorum in Galgal, quia ibi exosos habui eos. Propter malitiam adinventionum eorum, de domo mea ejiciam eos; non addam ut diligam eos: omnes principes eorum recedentes. 16 Percussus est Ephraim; radix eorum exsiccata est: fructum nequaquam facient, quod etsi genuerint, interficiam amantissima uteri eorum.

Hosea 10:8

8 Et disperdentur excelsa idoli, peccatum Israël; lappa et tribulus ascendet super aras eorum: et dicent montibus: Operite nos, et collibus: Cadite super nos.

Hosea 13:16

16 (14:1) [Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum! in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et fœtæ ejus discindantur!]

Joel 2:31

31 Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.

Amos 5:18

18 [Væ desiderantibus diem Domini! ad quid eam vobis? Dies Domini ista, tenebræ, et non lux.

Amos 7:10

10 Et misit Amasias, sacerdos Bethel, ad Jeroboam, regem Israël, dicens: Rebellavit contra te Amos in medio domus Israël; non poterit terra sustinere universos sermones ejus.

Amos 8:9

9 Et erit in die illa, dicit Dominus Deus: occidet sol in meridie, et tenebrescere faciam terram in die luminis:

Micah 7:18

18 Quis, Deus, similis tui, qui aufers iniquitatem, et transis peccatum reliquiarum hæreditatis tuæ? Non immittet ultra furorem suum, quoniam volens misericordiam est.

Habakkuk 3:8-11

8 Numquid in fluminibus iratus es, Domine? aut in fluminibus furor tuus? vel in mari indignatio tua? Qui ascendes super equos tuos, et quadrigæ tuæ salvatio. 9 Suscitans suscitabis arcum tuum, juramenta tribubus quæ locutus es; fluvios scindes terræ. 10 Viderunt te, et doluerunt montes; gurges aquarum transiit: dedit abyssus vocem suam; altitudo manus suas levavit. 11 Sol et luna steterunt in habitaculo suo: in luce sagittarum tuarum ibunt, in splendore fulgurantis hastæ tuæ.

Zechariah 11:8

8 Et succidi tres pastores in mense uno, et contracta est anima mea in eis, siquidem et anima eorum variavit in me.

Zechariah 12:10

10 Et effundam super domum David et super habitatores Jerusalem spiritum gratiæ et precum: et aspicient ad me quem confixerunt, et plangent eum planctu quasi super unigenitum, et dolebunt super eum, ut doleri solet in morte primogeniti.

Matthew 3:12

12 Cujus ventilabrum in manu sua: et permundabit aream suam: et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili.

Matthew 3:17

17 Et ecce vox de cælis dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.

Matthew 4:12-16

12 Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilæam: 13 et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim: 14 ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam: 15 [Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem, Galilæa gentium: 16 populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam: et sedentibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.]

Matthew 4:23

23 Et circuibat Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni: et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo.

Matthew 5:44

44 { Ego autem dico vobis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos:}

Matthew 7:6

6 { Nolite dare sanctum canibus: neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos.}

Matthew 9:8

8 Videntes autem turbæ timuerunt, et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus.

Matthew 11:25

25 { In illo tempore respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis.}

Matthew 12:18

18 [Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene complacuit animæ meæ. Ponam spiritum meum super eum, et judicium gentibus nuntiabit.

Matthew 14:1

1 In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Jesu:

Matthew 14:8-9

8 At illa præmonita a matre sua: Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistæ. 9 Et contristatus est rex: propter juramentum autem, et eos qui pariter recumbebant, jussit dari.

Matthew 16:1

1 Et accesserunt ad eum pharisæi et sadducæi tentantes: et rogaverunt eum ut signum de cælo ostenderet eis.

Matthew 17:27

27 { (17:26) Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum: et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle: et aperto ore ejus, invenies staterem: illum sumens, da eis pro me et te.}

Matthew 20:15-16

15 { Aut non licet mihi quod volo, facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?} 16 { Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.}

Matthew 20:19

19 { et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget.}

Matthew 22:21

21 Dicunt ei: Cæsaris. Tunc ait illis: Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo.

Matthew 24:19

19 { Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus!}

Matthew 26:2

2 { Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur.}

Matthew 26:59-60

59 Principes autem sacerdotum, et omne concilium, quærebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent: 60 et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes,

Matthew 27:1-2

1 Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent. 2 Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato præsidi.

Matthew 27:4

4 dicens: Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris.

Matthew 27:11-14

11 Jesus autem stetit ante præsidem, et interrogavit eum præses, dicens: Tu es rex Judæorum? Dicit illi Jesus: Tu dicis.

Matthew 27:11

11 Jesus autem stetit ante præsidem, et interrogavit eum præses, dicens: Tu es rex Judæorum? Dicit illi Jesus: Tu dicis. 12 Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit. 13 Tunc dicit illi Pilatus: Non audis quanta adversum te dicunt testimonia? 14 Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur præses vehementer.

Matthew 27:14

14 Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur præses vehementer. 15 Per diem autem solemnem consueverat præses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent:

Matthew 27:15-26

15 Per diem autem solemnem consueverat præses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent: 16 habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barrabas. 17 Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis: Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus? 18 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum. 19 Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens: Nihil tibi, et justo illi: multa enim passa sum hodie per visum propter eum.

Matthew 27:19-26

19 Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens: Nihil tibi, et justo illi: multa enim passa sum hodie per visum propter eum. 20 Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent. 21 Respondens autem præses, ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barabbam.

Matthew 27:21-26

21 Respondens autem præses, ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barabbam. 22 Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus?

Matthew 27:22-26

22 Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus?

Matthew 27:22-25

22 Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus? 23 Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis præses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant dicentes: Crucifigatur.

Matthew 27:23-23

23 Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis præses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant dicentes: Crucifigatur.

Matthew 27:23-26

23 Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis præses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant dicentes: Crucifigatur.

Matthew 27:23-25

23 Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis præses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant dicentes: Crucifigatur. 24 Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret: accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine justi hujus: vos videritis.

Matthew 27:24

24 Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret: accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine justi hujus: vos videritis.

Matthew 27:24-26

24 Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret: accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine justi hujus: vos videritis.

Matthew 27:24-25

24 Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret: accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine justi hujus: vos videritis. 25 Et respondens universus populus, dixit: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros.

Matthew 27:25-25

25 Et respondens universus populus, dixit: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros. 26 Tunc dimisit illis Barabbam: Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur.

Matthew 27:26-26

26 Tunc dimisit illis Barabbam: Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur. 27 Tunc milites præsidis suscipientes Jesum in prætorium, congregaverunt ad eum universam cohortem: 28 et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei, 29 et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes: Ave rex Judæorum. 30 Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus.

Matthew 27:32-44

32 Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenæum, nomine Simonem: hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus. 33 Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariæ locus.

Matthew 27:33-34

33 Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariæ locus. 34 Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere.

Matthew 27:34-34

34 Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere.

Matthew 27:34

34 Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere. 35 Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes: ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.

Matthew 27:35-36

35 Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes: ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. 36 Et sedentes servabant eum.

Matthew 27:36-36

36 Et sedentes servabant eum. 37 Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam: Hic est Jesus rex Judæorum.

Matthew 27:37

37 Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam: Hic est Jesus rex Judæorum. 38 Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris.

Matthew 27:38

38 Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris.

Matthew 27:38-43

38 Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris. 39 Prætereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua,

Matthew 27:39-43

39 Prætereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua, 40 et dicentes: Vah! qui destruis templum Dei, et in triduo illud reædificas: salva temetipsum: si Filius Dei es, descende de cruce.

Matthew 27:40-43

40 et dicentes: Vah! qui destruis templum Dei, et in triduo illud reædificas: salva temetipsum: si Filius Dei es, descende de cruce. 41 Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant:

Matthew 27:41-43

41 Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant: 42 Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere: si rex Israël est, descendat nunc de cruce, et credimus ei:

Matthew 27:42-43

42 Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere: si rex Israël est, descendat nunc de cruce, et credimus ei: 43 confidit in Deo: liberet nunc, si vult eum: dixit enim: Quia Filius Dei sum.

Matthew 27:43-43

43 confidit in Deo: liberet nunc, si vult eum: dixit enim: Quia Filius Dei sum. 44 Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.

Matthew 27:44

44 Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei. 45 A sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam. 46 { Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabacthani? hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?} 47 Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant: Eliam vocat iste. 48 Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere.

Matthew 27:48-56

48 Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere. 49 Ceteri vero dicebant: Sine, videamus an veniat Elias liberans eum. 50 Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum. 51 Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum: et terra mota est, et petræ scissæ sunt,

Matthew 27:51-56

51 Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum: et terra mota est, et petræ scissæ sunt, 52 et monumenta aperta sunt: et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt.

Matthew 27:52-56

52 et monumenta aperta sunt: et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. 53 Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis. 54 Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terræmotu, et his quæ fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste.

Matthew 27:54-56

54 Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terræmotu, et his quæ fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste. 55 Erant autem ibi mulieres multæ a longe, quæ secutæ erant Jesum a Galilæa, ministrantes ei:

Matthew 27:55-56

55 Erant autem ibi mulieres multæ a longe, quæ secutæ erant Jesum a Galilæa, ministrantes ei: 56 inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedæi. 57 Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathæa, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu: 58 hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus. 59 Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda,

Matthew 27:59-60

59 Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda, 60 et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit.

Matthew 27:60-60

60 et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit. 61 Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum.

Matthew 27:61-61

61 Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum. 62 Altera autem die, quæ est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et pharisæi ad Pilatum,

Mark 1:14

14 Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilæam, prædicans Evangelium regni Dei,

Mark 6:14

14 Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat: Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis: et propterea virtutes operantur in illo.

Mark 9:12

12 { Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quæcumque voluerunt) sicut scriptum est de eo.}

Mark 10:33-34

33 { Quia ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus:} 34 { et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum: et tertia die resurget.}

Mark 12:17

17 { Respondens autem Jesus dixit illis: Reddite igitur quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo.}

Mark 13:17-19

17 { Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus.} 18 { Orate vero ut hieme non fiant.} 19 { Erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturæ, quam condidit Deus usque nunc, neque fient.}

Mark 14:55-56

55 Summi vero sacerdotes et omne concilium quærebant adversus Jesum testimonium ut eum morti traderent: nec inveniebant. 56 Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum: et convenientia testimonia non erant.

Mark 14:61-62

61 Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei: Tu es Christus Filius Dei benedicti? 62 { Jesus autem dixit illi: Ego sum: et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus cæli.}

Mark 15:1-5

1 Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato. 2 { Et interrogavit eum Pilatus: Tu es rex Judæorum? At ille respondens, ait illi: Tu dicis.}

Mark 15:2

2 { Et interrogavit eum Pilatus: Tu es rex Judæorum? At ille respondens, ait illi: Tu dicis.} 3 Et accusabant eum summi sacerdotes in multis. 4 Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens: Non respondes quidquam? vide in quantis te accusant. 5 Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus. 6 Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent.

Mark 15:6-15

6 Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent.

Mark 15:6-7

6 Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent. 7 Erat autem qui dicebatur Barrabas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium.

Mark 15:7-7

7 Erat autem qui dicebatur Barrabas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium. 8 Et cum ascendisset turba, cœpit rogare, sicut semper faciebat illis. 9 Pilatus autem respondit eis, et dixit: Vultis dimittam vobis regem Judæorum? 10 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes. 11 Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis. 12 Pilatus autem iterum respondens, ait illis: Quid ergo vultis faciam regi Judæorum? 13 At illi iterum clamaverunt: Crucifige eum.

Mark 15:13

13 At illi iterum clamaverunt: Crucifige eum. 14 Pilatus vero dicebat illis: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant: Crucifige eum.

Mark 15:14-15

14 Pilatus vero dicebat illis: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant: Crucifige eum. 15 Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur.

Mark 15:15-15

15 Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur. 16 Milites autem duxerunt eum in atrium prætorii, et convocant totam cohortem, 17 et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam. 18 Et cœperunt salutare eum: Ave rex Judæorum.

Mark 15:18-20

18 Et cœperunt salutare eum: Ave rex Judæorum. 19 Et percutiebant caput ejus arundine: et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum. 20 Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis: et educunt illum ut crucifigerent eum. 21 Et angariaverunt prætereuntem quempiam, Simonem Cyrenæum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus. 22 Et perducunt illum in Golgotha locum: quod est interpretatum Calvariæ locus.

Mark 15:22-23

22 Et perducunt illum in Golgotha locum: quod est interpretatum Calvariæ locus. 23 Et dabant ei bibere myrrhatum vinum: et non accepit.

Mark 15:23-23

23 Et dabant ei bibere myrrhatum vinum: et non accepit. 24 Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret.

Mark 15:24

24 Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret. 25 Erat autem hora tertia: et crucifixerunt eum. 26 Et erat titulus causæ ejus inscriptus: Rex Judæorum.

Mark 15:26

26 Et erat titulus causæ ejus inscriptus: Rex Judæorum. 27 Et cum eo crucifigunt duos latrones: unum a dextris, et alium a sinistris ejus.

Mark 15:27

27 Et cum eo crucifigunt duos latrones: unum a dextris, et alium a sinistris ejus. 28 Et impleta est Scriptura, quæ dicit: Et cum iniquis reputatus est. 29 Et prætereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes: Vah! qui destruis templum Dei, et in tribus diebus reædificas, 30 salvum fac temetipsum descendens de cruce. 31 Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant: Alios salvos fecit; seipsum non potest salvum facere. 32 Christus rex Israël descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei.

Mark 15:32-32

32 Christus rex Israël descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei. 33 Et facta hora sexta, tenebræ factæ sunt per totam terram usque in horam nonam. 34 { Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens: Eloi, eloi, lamma sabacthani? quod est interpretatum: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?}

Mark 15:34-41

34 { Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens: Eloi, eloi, lamma sabacthani? quod est interpretatum: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?} 35 Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant: Ecce Eliam vocat. 36 Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens: Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum.

Mark 15:36-41

36 Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens: Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum. 37 Jesus autem emissa voce magna expiravit. 38 Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum.

Mark 15:38-41

38 Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum. 39 Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait: Vere hic homo Filius Dei erat.

Mark 15:39-41

39 Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait: Vere hic homo Filius Dei erat. 40 Erant autem et mulieres de longe aspicientes: inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome:

Mark 15:40-41

40 Erant autem et mulieres de longe aspicientes: inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome: 41 et cum esset in Galilæa, sequebantur eum, et ministrabant ei, et aliæ multæ, quæ simul cum eo ascenderant Jerosolymam. 42 Et cum jam sero esset factum (quia erat parasceve, quod est ante sabbatum),

Mark 15:42

42 Et cum jam sero esset factum (quia erat parasceve, quod est ante sabbatum), 43 venit Joseph ab Arimathæa nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu.

Mark 15:43

43 venit Joseph ab Arimathæa nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. 44 Pilatus autem mirabatur si jam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si jam mortuus esset. 45 Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Joseph. 46 Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.

Mark 15:46

46 Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti. 47 Maria autem Magdalene et Maria Joseph aspiciebant ubi poneretur.

Mark 15:47-47

47 Maria autem Magdalene et Maria Joseph aspiciebant ubi poneretur.

Mark 16:1

1 Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Jesum.

Luke 1:32-33

32 hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus: et regnabit in domo Jacob in æternum, 33 et regni ejus non erit finis.

Luke 2:25

25 Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Israël: et Spiritus Sanctus erat in eo.

Luke 2:38

38 Et hæc, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino: et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israël.

Luke 3:1

1 Anno autem quintodecimo imperii Tiberii Cæsaris, procurante Pontio Pilato Judæam, tetrarcha autem Galiææ Herode, Philippo autem fratre ejus tetrarcha Iturææ, et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinæ tetrarcha,

Luke 4:14-15

14 Et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilæam, et fama exiit per universam regionem de illo. 15 Et ipse docebat in synagogis eorum, et magnificabatur ab omnibus.

Luke 4:23

23 { Et ait illis: Utique dicetis mihi hanc similitudinem: Medice cura teipsum: quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua.}

Luke 6:27-28

27 { Sed vobis dico, qui auditis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos.} 28 { Benedicite maledicentibus vobis, et orate pro calumniantibus vos.}

Luke 8:2

2 et mulieres aliquæ, quæ erant curatæ a spiritibus malignis et infirmatibus: Maria, quæ vocatur Magdalene, de qua septem dæmonia exierant,

Luke 8:52

52 { Flebant autem omnes, et plangebant illam. At ille dixit: Nolite flere: non est mortua puella, sed dormit.}

Luke 9:7-9

7 Audivit autem Herodes tetrarcha omnia quæ fiebant ab eo, et hæsitabat eo quod diceretur 8 a quibusdam: Quia Joannes surrexit a mortuis: a quibusdam vero: Quia Elias apparuit: ab aliis autem: Quia propheta unus de antiquis surrexit. 9 Et ait Herodes: Joannem ego decollavit: quis est autem iste, de quo ego talia audio? Et quærebat videre eum.

Luke 9:23

23 { Dicebat autem ad omnes: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.}

Luke 11:53

53 Cum autem hæc ad illos diceret, cœperunt pharisæi et legisperiti graviter insistere, et os ejus opprimere de multis,

Luke 12:5

5 { Ostendam autem vobis quem timeatis: timete eum qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam: ita dico vobis, hunc timete.}

Luke 12:8

8 { Dico autem vobis: Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei:}

Luke 12:47-48

47 { Ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non præparavit, et non facit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis:} 48 { qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem cui multum datum est, multum quæretur ab eo: et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo.}

Luke 13:1

1 Aderant autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de Galilæis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum.

Luke 13:31

31 In ipsa die accesserunt quidam pharisæorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. 32 { Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce ejicio dæmonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia die consummor.}

Luke 14:27

27 { Et qui non bajulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus.}

Luke 15:4-5

4 { Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quæ perierat, donec inveniat eam?} 5 { Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens:}

Luke 15:18-19

18 { surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei: Pater, peccavi in cælum, et coram te:} 19 { jam non sum dignus vocari filius tuus: fac me sicut unum de mercenariis tuis.} 20 { Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum.} 21 { Dixitque ei filius: Pater, peccavi in cælum, et coram te: jam non sum dignus vocari filius tuus.} 22 { Dixit autem pater ad servos suos: Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus:} 23 { et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur:} 24 { quia hic filius meus mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est. Et cœperunt epulari.}

Luke 16:14

14 Audiebant autem omnia hæc pharisæi, qui erant avari: et deridebant illum.

Luke 17:34-35

34 { Dico vobis: In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur:} 35 { duæ erunt molentes in unum: una assumetur, et altera relinquetur: duo in agro: unus assumetur, et alter relinquetur.}

Luke 18:13

13 { Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad cælum levare: sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori.}

Luke 19:10

10 { Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat.}

Luke 19:38-40

38 dicentes: Benedictus, qui venit rex in nomine Domini: pax in cælo, et gloria in excelsis. 39 Et quidam pharisæorum de turbis dixerunt ad illum: Magister, increpa discipulos tuos. 40 { Quibus ipse ait: Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt.}

Luke 20:20-25

20 Et observantes miserunt insidiatores, qui se justos simularent, ut caperent eum in sermone, ut traderent illum principatui, et potestati præsidis. 21 Et interrogaverunt eum, dicentes: Magister, scimus quia recte dicis et doces: et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces. 22 Licet nobis tributum dare Cæsari, an non? 23 Considerans autem dolum illorum, dixit ad eos: Quid me tentatis? 24 { ostendite mihi denarium. Cujus habet imaginem et inscriptionem? Respondentes dixerunt ei: Cæsaris.} 25 { Et ait illis: Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo.}

Luke 21:23-24

23 { Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus! erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic.} 24 { Et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.}

Luke 22:37

37 { Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me: Et cum iniquis deputatus est. Etenim ea quæ sunt de me finem habent.}

Luke 22:64-65

64 Et velaverunt eum, et percutiebant faciem ejus: et interrogabant eum, dicentes: Prophetiza, quis est, qui te percussit? 65 Et alia multa blasphemantes dicebant in eum. 66 Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribæ, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes: Si tu es Christus, dic nobis. 67 { Et ait illis: Si vobis dixero, non credetis mihi:} 68 { si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis.} 69 { Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei.} 70 { Dixerunt autem omnes: Tu ergo es Filius Dei? Qui ait: Vos dicitis, quia ego sum.}

Luke 22:70

70 { Dixerunt autem omnes: Tu ergo es Filius Dei? Qui ait: Vos dicitis, quia ego sum.}

Luke 23:1-2

1 Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum. 2 Cœperunt autem illum accusare, dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Cæsari, et dicentem se Christum regem esse.

Luke 23:2-2

2 Cœperunt autem illum accusare, dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Cæsari, et dicentem se Christum regem esse. 3 { Pilatus autem interrogavit eum, dicens: Tu es rex Judæorum? At ille respondens ait: Tu dicis.} 4 Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: Nihil invenio causæ in hoc homine. 5 At illi invalescebant, dicentes: Commovet populum docens per universam Judæam, incipiens a Galilæa usque huc.

Luke 23:5-5

5 At illi invalescebant, dicentes: Commovet populum docens per universam Judæam, incipiens a Galilæa usque huc.

Luke 23:11

11 Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo: et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum.

Luke 23:14

14 dixit ad illos: Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis.

Luke 23:14-15

14 dixit ad illos: Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis. 15 Sed neque Herodes: nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei. 16 Emendatum ergo illum dimittam.

Luke 23:20

20 Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum.

Luke 23:22

22 Ille autem tertio dixit ad illos: Quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis invenio in eo: corripiam ergo illum et dimittam. 23 At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur: et invalescebant voces eorum.

Luke 23:27

27 Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quæ plangebant et lamentabantur eum.

Luke 23:35

35 Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes: Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus.

Luke 23:37

37 et dicentes: Si tu es rex Judæorum, salvum te fac. 38 Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris græcis, et latinis, et hebraicis: Hic est rex Judæorum.

Luke 23:41

41 Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus: hic vero nihil mali gessit. 42 Et dicebat ad Jesum: Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum.

Luke 23:47-48

47 Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens: Vere hic homo justus erat. 48 Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quæ fiebant, percutientes pectora sua revertebantur. 49 Stabant autem omnes noti ejus a longe, et mulieres, quæ secutæ eum erant a Galilæa, hæc videntes.

Luke 23:55

55 Subsecutæ autem mulieres, quæ cum eo venerant de Galilæa, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus.

Luke 24:1

1 Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quæ paraverant aromata:

Luke 24:7

7 { dicens: Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere.}

Luke 24:26

26 { Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam?}

John 1:43

43 { In crastinam voluit exire in Galilæam, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus: Sequere me.}

John 1:49

49 Respondit ei Nathanaël, et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israël.

John 2:11

11 Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus.

John 3:14

14 { Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis:}

John 7:41

41 Alii dicebant: Hic est Christus. Quidam autem dicebant: Numquid a Galilæa venit Christus?

John 7:52

52 Responderunt, et dixerunt ei: Numquid et tu Galilæus es? scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa propheta non surgit.

John 12:33-34

33 (Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.) 34 { Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum: et quomodo tu dicis: Oportet exaltari Filium hominis? quis est iste Filius hominis?}

John 14:3

3 { Et si abiero, et præparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum: ut ubi sum ego, et vos sitis.}

John 15:6

6 { Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet.}

John 15:22-24

22 { Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo.} 23 { Qui me odit, et Patrem meum odit.} 24 { Si opera non fecissem in eis quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent: nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum.}

John 17:24

24 { Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum: ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi: quia dilexisti me ante constitutionem mundi.}

John 18:28-38

28 Adducunt ergo Jesum a Caipha in prætorium. Erat autem mane: et ipsi non introierunt in prætorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent Pascha. 29 Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit: Quam accusationem affertis adversus hominem hunc? 30 Responderunt, et dixerunt ei: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum.

John 18:30

30 Responderunt, et dixerunt ei: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. 31 Dixit ergo eis Pilatus: Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum. Dixerunt ergo ei Judæi: Nobis non licet interficere quemquam. 32 Ut sermo Jesu impleretur, quem dixit, significans qua morte esset moriturus.

John 18:32

32 Ut sermo Jesu impleretur, quem dixit, significans qua morte esset moriturus. 33 Introivit ergo iterum in prætorium Pilatus: et vocavit Jesum, et dixit ei: Tu es rex Judæorum?

John 18:33-37

33 Introivit ergo iterum in prætorium Pilatus: et vocavit Jesum, et dixit ei: Tu es rex Judæorum? 34 { Respondit Jesus: A temetipso hoc dicis, an alii dixerunt tibi de me?}

John 18:34-37

34 { Respondit Jesus: A temetipso hoc dicis, an alii dixerunt tibi de me?} 35 Respondit Pilatus: Numquid ego Judæus sum? gens tua et pontifices tradiderunt te mihi: quid fecisti?

John 18:35-37

35 Respondit Pilatus: Numquid ego Judæus sum? gens tua et pontifices tradiderunt te mihi: quid fecisti? 36 { Respondit Jesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Judæis: nunc autem regnum meum non est hinc.}

John 18:36-37

36 { Respondit Jesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Judæis: nunc autem regnum meum non est hinc.} 37 { Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Jesus: Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati: omnis qui est ex veritate, audit vocem meam.}

John 18:37-37

37 { Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Jesus: Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati: omnis qui est ex veritate, audit vocem meam.} 38 Dicit ei Pilatus: Quid est veritas? Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Judæos, et dicit eis: Ego nullam invenio in eo causam.

John 18:38

38 Dicit ei Pilatus: Quid est veritas? Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Judæos, et dicit eis: Ego nullam invenio in eo causam. 39 Est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in Pascha: vultis ergo dimittam vobis regem Judæorum?

John 18:39-40

39 Est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in Pascha: vultis ergo dimittam vobis regem Judæorum? 40 Clamaverunt ergo rursum omnes, dicentes: Non hunc, sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro.

John 18:40

40 Clamaverunt ergo rursum omnes, dicentes: Non hunc, sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro.

John 19:1-4

1 Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit.

John 19:1

1 Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit. 2 Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus: et veste purpurea circumdederunt eum. 3 Et veniebant ad eum, et dicebant: Ave, rex Judæorum: et dabant ei alapas.

John 19:3-4

3 Et veniebant ad eum, et dicebant: Ave, rex Judæorum: et dabant ei alapas. 4 Exivit ergo iterum Pilatus foras, et dicit eis: Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam.

John 19:4

4 Exivit ergo iterum Pilatus foras, et dicit eis: Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam.

John 19:4-4

4 Exivit ergo iterum Pilatus foras, et dicit eis: Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam. 5 (Exivit ergo Jesus portans coronam spineam, et purpureum vestimentum.) Et dicit eis: Ecce homo.

John 19:5

5 (Exivit ergo Jesus portans coronam spineam, et purpureum vestimentum.) Et dicit eis: Ecce homo. 6 Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Accipite eum vos, et crucifigite: ego enim non invenio in eo causam. 7 Responderunt ei Judæi: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit.

John 19:11

11 { Respondit Jesus: Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Propterea qui me tradidit tibi, majus peccatum habet.} 12 Et exinde quærebat Pilatus dimittere eum. Judæi autem clamabant dicentes: Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Cæsari.

John 19:14

14 Erat enim parasceve Paschæ, hora quasi sexta, et dicit Judæis: Ecce rex vester. 15 Illi autem clamabant: Tolle, tolle, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Regem vestrum crucifigam? Responderunt pontifices: Non habemus regem, nisi Cæsarem.

John 19:15-16

15 Illi autem clamabant: Tolle, tolle, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Regem vestrum crucifigam? Responderunt pontifices: Non habemus regem, nisi Cæsarem. 16 Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. Susceperunt autem Jesum, et eduxerunt.

John 19:16-17

16 Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. Susceperunt autem Jesum, et eduxerunt. 17 Et bajulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariæ locum, hebraice autem Golgotha:

John 19:17-18

17 Et bajulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariæ locum, hebraice autem Golgotha: 18 ubi crucifixerunt eum, et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Jesum.

John 19:18-18

18 ubi crucifixerunt eum, et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Jesum. 19 Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem. Erat autem scriptum: Jesus Nazarenus, Rex Judæorum.

John 19:19-22

19 Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem. Erat autem scriptum: Jesus Nazarenus, Rex Judæorum. 20 Hunc ergo titulum multi Judæorum legerunt: quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Jesus, et erat scriptum hebraice, græce, et latine.

John 19:20-22

20 Hunc ergo titulum multi Judæorum legerunt: quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Jesus, et erat scriptum hebraice, græce, et latine. 21 Dicebant ergo Pilato pontifices Judæorum: Noli scribere: Rex Judæorum: sed quia ipse dixit: Rex sum Judæorum.

John 19:21-22

21 Dicebant ergo Pilato pontifices Judæorum: Noli scribere: Rex Judæorum: sed quia ipse dixit: Rex sum Judæorum.

John 19:21-27

21 Dicebant ergo Pilato pontifices Judæorum: Noli scribere: Rex Judæorum: sed quia ipse dixit: Rex sum Judæorum. 22 Respondit Pilatus: Quod scripsi, scripsi.

John 19:22-27

22 Respondit Pilatus: Quod scripsi, scripsi. 23 Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus (et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem) et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum.

John 19:23-27

23 Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus (et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem) et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. 24 { Dixerunt ergo ad invicem: Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. Ut Scriptura impleretur, dicens: Partiti sunt vestimenta mea sibi: et in vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem hæc fecerunt.}

John 19:24-27

24 { Dixerunt ergo ad invicem: Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. Ut Scriptura impleretur, dicens: Partiti sunt vestimenta mea sibi: et in vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem hæc fecerunt.} 25 Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus, Maria Cleophæ, et Maria Magdalene. 26 { Cum vidisset ergo Jesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suæ: Mulier, ecce filius tuus.} 27 { Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.} 28 { Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit: Sitio.} 29 Vas ergo erat positum aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori ejus. 30 { Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit: Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum.}

John 19:30

30 { Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit: Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum.} 31 Judæi ergo (quoniam parasceve erat) ut non remanerent in cruce corpora sabbato (erat enim magnus dies ille sabbati), rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura, et tollerentur.

John 19:38-42

38 Post hæc autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimathæa (eo quod esset discipulus Jesu, occultus autem propter metum Judæorum), ut tolleret corpus Jesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Jesu. 39 Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Jesum nocte primum, ferens mixturam myrrhæ et aloës, quasi libras centum. 40 Acceperunt ergo corpus Jesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Judæis sepelire. 41 Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus: et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat. 42 Ibi ergo propter parasceven Judæorum, quia juxta erat monumentum, posuerunt Jesum.

John 19:42

42 Ibi ergo propter parasceven Judæorum, quia juxta erat monumentum, posuerunt Jesum.

John 20:28

28 Respondit Thomas, et dixit ei: Dominus meus et Deus meus.

Acts 2:10

10 Phrygiam, et Pamphyliam, Ægyptum, et partes Libyæ quæ est circa Cyrenen: et advenæ Romani,

Acts 2:20

20 { sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus.}

Acts 2:23

23 hunc, definito consilio et præscientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis:

Acts 2:37

37 His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos Apostolos: Quid faciemus, viri fratres?

Acts 3:14

14 Vos autem sanctum et justum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis:

Acts 3:17

17 Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri.

Acts 4:27-28

27 Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus, cum gentibus et populis Israël,

Acts 4:27

27 Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus, cum gentibus et populis Israël, 28 facere quæ manus tua et consilium tuum decreverunt fieri.

Acts 5:30

30 Deus patrum nostrorum suscitavit Jesum, quem vos interemistis, suspendentes in ligno.

Acts 5:33

33 Hæc cum audissent, dissecabantur, et cogitabant interficere illos.

Acts 5:37

37 Post hunc extitit Judas Galilæus in diebus professionis, et avertit populum post se: et ipse periit, et omnes quotquot consenserunt ei, dispersi sunt.

Acts 5:40-41

40 Et convocantes Apostolos, cæsis denuntiaverunt ne omnino loquerentur in nomine Jesu, et dimiserunt eos. 41 Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati.

Acts 6:6

6 Hos statuerunt ante conspectum Apostolorum: et orantes imposuerunt eis manus.

Acts 6:9

9 Surrexerunt autem quidam de synagoga quæ appellatur Libertinorum, et Cyrenensium, et Alexandrinorum, et eorum qui erant a Cilicia, et Asia, disputantes cum Stephano:

Acts 7:54

54 Audientes autem hæc, dissecabantur cordibus suis, et stridebant dentibus in eum.

Acts 7:57

57 (7:56) Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum.

Acts 7:59

59 (7:58) Et lapidabant Stephanum invocantem, et dicentem: Domine Jesu, suscipe spiritum meum. 60 (7:59) Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino. Saulus autem erat consentiens neci ejus.

Acts 8:19

19 dicens: Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum:

Acts 8:32

32 Locus autem Scripturæ quem legebat, erat hic: [Tamquam ovis ad occisionem ductus est: et sicut agnus coram tondente se, sine voce, sic non aperuit os suum.

Acts 10:2

2 religiosus, ac timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper.

Acts 10:22

22 Qui dixerunt: Cornelius centurio, vir justus et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Judæorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam, et audire verba abs te.

Acts 10:37

37 Vos scitis quod factum est verbum per universam Judæam: incipiens enim a Galilæa post baptismum quod prædicavit Joannes,

Acts 11:24

24 quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto, et fide. Et apposita est multa turba Domino.

Acts 13:1

1 Erant autem in ecclesia quæ erat Antiochiæ, prophetæ et doctores, in quibus Barnabas, et Simon qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis, et Manahen, qui erat Herodis Tetrarchæ collactaneus, et Saulus.

Acts 13:28

28 et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato ut interficerent eum. 29 Cumque consummassent omnia quæ de eo scripta erant, deponentes eum de ligno, posuerunt eum in monumento.

Acts 16:20-21

20 et offerentes eos magistratibus, dixerunt: Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Judæi: 21 et annuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere, cum simus Romani.

Acts 16:31

31 At illi dixerunt: Crede in Dominum Jesum, et salvus eris tu, et domus tua.

Acts 16:37

37 Paulus autem dixit eis: Cæsos nos publice, indemnatos homines Romanos, miserunt in carcerem: et nunc occulte nos ejiciunt? Non ita: sed veniant,

Acts 17:6-7

6 Et cum non invenissent eos, trahebant Jasonem et quosdam fratres ad principes civitatis, clamantes: Quoniam hi qui urbem concitant, et huc venerunt, 7 quos suscepit Jason, et hi omnes contra decreta Cæsaris faciunt, regem alium dicentes esse, Jesum.

Acts 20:21

21 testificans Judæis atque gentilibus in Deum pœnitentiam, et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum.

Acts 21:36

36 Sequebatur enim multitudo populi, clamans: Tolle eum.

Acts 22:22

22 Audiebant autem eum usque ad hoc verbum, et levaverunt vocem suam, dicentes: Tolle de terra hujusmodi: non enim fas est eum vivere.

Acts 23:10

10 Et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, jussit milites descendere, et rapere eum de medio eorum, ac deducere eum in castra.

Acts 24:5

5 Invenimus hunc hominem pestiferum, et concitantem seditiones omnibus Judæis in universo orbe, et auctorem seditionis sectæ Nazarenorum:

Acts 24:13

13 neque probare possunt tibi de quibus nunc me accusant.

Romans 5:20-21

20 Lex autem subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia: 21 ut sicut regnavit peccatum in mortem: ita et gratia regnet per justitiam in vitam æternam, per Jesum Christum Dominum nostrum.

Romans 10:9-14

9 Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. 10 Corde enim creditur ad justitiam: ore autem confessio fit ad salutem. 11 { Dicit enim Scriptura: Omnis qui credit in illum, non confundetur.} 12 Non enim est distinctio Judæi et Græci: nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum. 13 { Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.} 14 Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei, quem non audierunt? quomodo autem audient sine prædicante?

Romans 12:14

14 Benedicite persequentibus vos: benedicite, et nolite maledicere.

1 Corinthians 2:8

8 quam nemo principum hujus sæculi cognovit: si enim cognovissent, numquam Dominum gloriæ crucifixissent.

1 Corinthians 4:12

12 et laboramus operantes manibus nostris: maledicimur, et benedicimus: persecutionem patimur, et sustinemus:

1 Corinthians 6:10-11

10 neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. 11 Et hæc quidam fuistis: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri.

2 Corinthians 5:8

8 audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et præsentes esse ad Dominum.

2 Corinthians 12:3-4

3 Et scio hujusmodi hominem sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit: 4 quoniam raptus est in paradisum: et audivit arcana verba, quæ non licet homini loqui.

Galatians 3:13

13 Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum: quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno:

Ephesians 2:14-18

14 Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriæ solvens, inimicitias in carne sua, 15 legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem: 16 et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso. 17 Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope. 18 Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem.

Ephesians 5:11

11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite.

Philippians 1:23

23 Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu,

1 Timothy 1:13

13 qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus: sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate.

1 Timothy 1:15-16

15 Fidelis sermo, et omni acceptione dignus: quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. 16 Sed ideo misericordiam consecutus sum: ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam æternam.

1 Timothy 6:13

13 Præcipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem,

Hebrews 6:8

8 proferens autem spinas ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima: cujus consummatio in combustionem.

Hebrews 6:19

19 quam sicut anchoram habemus animæ tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis,

Hebrews 7:25

25 Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum: semper vivens ad interpellandum pro nobis. 26 Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior cælis factus:

Hebrews 9:3-8

3 Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum: 4 aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quæ fronduerat, et tabulæ testamenti, 5 superque eam erant cherubim gloriæ obumbrantia propitiatorium: de quibus non est modo dicendum per singula. 6 His vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes: 7 in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia: 8 hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum:

Hebrews 10:19-22

19 Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi, 20 quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam, 21 et sacerdotem magnum super domum Dei: 22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda,

Hebrews 12:2

2 aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet.

Hebrews 13:12-13

12 Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. 13 Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes.

James 4:7

7 Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis.

1 Peter 1:11

11 scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi: prænuntians eas quæ in Christo sunt passiones, et posteriores glorias:

1 Peter 1:19

19 sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi, et incontaminati:

1 Peter 2:4

4 Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum:

1 Peter 2:6-7

6 { Propter quod continet Scriptura: Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum: et qui crediderit in eum, non confundetur.} 7 Vobis igitur honor credentibus: non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt ædificantes: hic factus est in caput anguli,

1 Peter 2:20-23

20 Quæ enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis? sed si bene facientes patienter sustinetis, hæc est gratia apud Deum. 21 In hoc enim vocati estis: quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus: 22 qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus:

1 Peter 2:22-23

22 qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus: 23 qui cum malediceretur, non maledicebat: cum pateretur, non comminabatur: tradebat autem judicanti se injuste:

1 Peter 2:23-23

23 qui cum malediceretur, non maledicebat: cum pateretur, non comminabatur: tradebat autem judicanti se injuste: 24 qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum; ut peccatis mortui, justitiæ vivamus: cujus livore sanati estis.

1 Peter 3:9

9 non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes: quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hæreditate possideatis.

1 Peter 3:16-18

16 Sed cum modestia, et timore, conscientiam habentes bonam: ut in eo, quod detrahunt vobis, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem. 17 Melius est enim benefacientes (si voluntas Dei velit) pati, quam malefacientes. 18 Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu.

1 Peter 3:18

18 Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu.

1 Peter 4:17-18

17 quoniam tempus est ut incipiat judicium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum, qui non credunt Dei Evangelio? 18 et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt?

1 John 1:8-9

8 Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. 9 Si confiteamur peccata nostra: fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate.

1 John 5:1

1 Omnis qui credit quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est. Et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit et eum qui natus est ex eo.

1 John 5:11-13

11 Et hoc est testimonium, quoniam vitam æternam dedit nobis Deus: et hæc vita in Filio ejus est. 12 Qui habet Filium, habet vitam: qui non habet Filium, vitam non habet. 13 Hæc scribo vobis ut sciatis quoniam vitam habetis æternam, qui creditis in nomine Filii Dei.

Jude 1:12

12 Hi sunt in epulis suis maculæ, convivantes sine timore, semetipsos pascentes, nubes sine aqua, quæ a ventis circumferentur, arbores autumnales, infructuosæ, bis mortuæ, eradicatæ,

Revelation 2:7

7 { Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo edere de ligno vitæ, quod est in paradiso Dei mei.}

Revelation 6:16

16 et dicunt montibus, et petris: Cadite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super thronum, et ab ira Agni:

Revelation 9:6

6 Et in diebus illis quærent homines mortem, et non invenient eam: et desiderabunt mori, et fugiet mors ab eis.

Revelation 15:4

4 Quis non timebit te, Domine, et magnificabit nomen tuum? quia solus pius es: quoniam omnes gentes venient, et adorabunt in conspectu tuo, quoniam judicia tua manifesta sunt.

Revelation 16:11

11 et blasphemaverunt Deum cæli præ doloribus, et vulneribus suis, et non egerunt pœnitentiam ex operibus suis.

Revelation 17:13-14

13 Hi unum consilium habent, et virtutem, et potestatem suam bestiæ tradent. 14 Hi cum Agno pugnabunt, et Agnus vincet illos: quoniam Dominus dominorum est, et Rex regum, et qui cum illo sunt, vocati, electi, et fideles.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.