Luke 5:34 Cross References - Clementine_Vulgate

34 { Quibus ipse ait: Numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere jejunare?}

Judges 14:10-11

10 Descendit itaque pater ejus ad mulierem, et fecit filio suo Samson convivium: sic enim juvenes facere consueverant. 11 Cum ergo cives loci illius vidissent eum, dederunt ei sodales triginta ut essent cum eo.

Psalms 45:10-16

10 auferens bella usque ad finem terræ. Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni. 11 Vacate, et videte quoniam ego sum Deus; exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra. 12 Dominus virtutum nobiscum; susceptor noster Deus Jacob.] 13 14 15 16

Song of Songs 2:6-7

6 Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. 7 Adjuro vos, filiæ Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit.

Song of Songs 3:10-11

10 columnas ejus fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum; media caritate constravit, propter filias Jerusalem. 11 Egredimini et videte, filiæ Sion, regem Salomonem in diademate quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius, et in die lætitiæ cordis ejus.]

Song of Songs 5:8

8 Adjuro vos, filiæ Jerusalem, si inveneritis dilectum meum, ut nuntietis ei quia amore langueo.

Song of Songs 6:1

1 [ Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat.

Isaiah 54:5

5 Quia dominabitur tui qui fecit te, Dominus exercituum nomen ejus, et redemptor tuus, Sanctus Israël: Deus omnis terræ vocabitur.

Isaiah 62:5

5 Habitabit enim juvenis cum virgine, et habitabunt in te filii tui; et gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus.

Zephaniah 3:17

17 Dominus Deus tuus in medio tui fortis, ipse salvabit: gaudebit super te in lætitia, silebit in dilectione sua, exsultabit super te in laude.

Matthew 22:2

2 { Simile factum est regnum cælorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.}

Matthew 25:1-10

1 { Tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus: quæ accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsæ.} 2 { Quinque autem ex eis erant fatuæ, et quinque prudentes:} 3 { sed quinque fatuæ, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum:} 4 { prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus.} 5 { Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.} 6 { Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei.} 7 { Tunc surrexerunt omnes virgines illæ, et ornaverunt lampades suas.} 8 { Fatuæ autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostræ extinguuntur.} 9 { Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis.} 10 { Dum autem irent emere, venit sponsus: et quæ paratæ erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua.}

John 3:29

29 Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est.

2 Corinthians 11:2

2 æmulor enim vos Dei æmulatione. Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo.

Ephesians 5:25-27

25 Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, 26 ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo vitæ, 27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.

Revelation 19:7-9

7 Gaudeamus, et exsultemus: et demus gloriam ei: quia venerunt nuptiæ Agni, et uxor ejus præparavit se. 8 Et datum est illi ut cooperiat se byssino splendenti et candido. Byssinum enim justificationes sunt sanctorum. 9 Et dixit mihi: Scribe: Beati qui ad cœnam nuptiarum Agni vocati sunt; et dixit mihi: Hæc verba Dei vera sunt.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.