5  Et projectis argenteis in templo, recessit: et abiens laqueo se suspendit.
 
Matthew 27:5 Cross References - Clementine_Vulgate
Judges 9:54
54  Qui vocavit cito armigerum suum, et ait ad eum: Evagina gladium tuum, et percute me, ne forte dicatur quod a femina interfectus sim. Qui jussa perficiens, interfecit eum.
 
1 Samuel 31:4-5
4  Dixitque Saul ad armigerum suum: Evagina gladium tuum, et percute me: ne forte veniant incircumcisi isti, et interficiant me, illudentes mihi. Et noluit armiger ejus: fuerat enim nimio terrore perterritus. Arripuit itaque Saul gladium, et irruit super eum.
 5  Quod cum vidisset armiger ejus, videlicet quod mortuus esset Saul, irruit etiam ipse super gladium suum, et mortuus est cum eo.
 
2 Samuel 17:23
23  Porro Achitophel videns quod non fuisset factum consilium suum, stravit asinum suum, surrexitque, et abiit in domum suam et in civitatem suam: et disposita domo sua, suspendio interiit, et sepultus est in sepulchro patris sui.
 
1 Kings 16:18
18  Videns autem Zambri quod expugnanda esset civitas, ingressus est palatium, et succendit se cum domo regia: et mortuus est
 
Job 2:9
9  Dixit autem illi uxor sua: Adhuc tu permanes in simplicitate tua? Benedic Deo, et morere.
 
Job 7:15
15  Quam ob rem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea.
 
Psalms 55:23
Luke 1:9
9  secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini:
 
Luke 1:21
21  Et erat plebs exspectans Zachariam: et mirabantur quod tardaret ipse in templo.