Nehemiah 5:19 Cross References - Clementine_Vulgate

19 Memento mei, Deus meus, in bonum, secundum omnia quæ feci populo huic.

Genesis 40:14

14 Tantum memento mei, cum bene tibi fuerit, et facias mecum misericordiam: ut suggeras Pharaoni ut educat me de isto carcere:

Nehemiah 13:14

14 Memento mei, Deus meus, pro hoc, et ne deleas miserationes meas quas feci in domo Dei mei, et in cæremoniis ejus.

Nehemiah 13:22

22 Dixi quoque Levitis ut mundarentur, et venirent ad custodiendas portas, et sanctificandam diem sabbati: et pro hoc ergo memento mei, Deus meus, et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum.

Nehemiah 13:31

31 et in oblatione lignorum in temporibus constitutis, et in primitivis: memento mei, Deus meus, in bonum. Amen.

Psalms 18:23-25

Psalms 25:6-7

6 Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine: 7 ut audiam vocem laudis, et enarrem universa mirabilia tua.

Psalms 40:17

Psalms 106:4

4 Erraverunt in solitudine, in inaquoso; viam civitatis habitaculi non invenerunt.

Jeremiah 29:11

11 Ego enim scio cogitationes quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis finem et patientiam.

Matthew 10:42

42 { Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquæ frigidæ tantum in nomine discipuli: amen dico vobis, non perdet mercedem suam.}

Matthew 25:34-40

34 { Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi:} 35 { esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me:} 36 { nudus, et cooperuistis me: infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me.} 37 { Tunc respondebunt ei justi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te: sitientem, et dedimus tibi potum?} 38 { quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te: aut nudum, et cooperuimus te?} 39 { aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te?} 40 { Et respondens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.}

Mark 9:41

41 { Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me: bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur.}

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.