Numbers 17 Cross References - Clementine_Vulgate

1 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: 2 Loquere ad filios Israël, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum, virgas duodecim, et uniuscujusque nomen superscribes virgæ suæ. 3 Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit: 4 ponesque eas in tabernaculo fœderis coram testimonio, ubi loquar ad te. 5 Quem ex his elegero, germinabit virga ejus: et cohibebo a me querimonias filiorum Israël, quibus contra vos murmurant. 6 Locutusque est Moyses ad filios Israël: et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus: fueruntque virgæ duodecim absque virga Aaron. 7 Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii, 8 sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi: et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt. 9 Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israël: videruntque, et receperunt singuli virgas suas. 10 Dixitque Dominus ad Moysen: Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israël, et quiescant querelæ eorum a me, ne moriantur. 11 Fecitque Moyses sicut præceperat Dominus. 12 Dixerunt autem filii Israël ad Moysen: Ecce consumpti sumus, omnes perivimus. 13 Quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus?

Genesis 3:3

3 de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.

Genesis 40:10

10 in qua erant tres propagines, crescere paulatim in gemmas, et post flores uvas maturescere:

Genesis 49:10

10 Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium.

Exodus 4:2

2 Dixit ergo ad eum: Quid est quod tenes in manu tua? Respondit: Virga.

Exodus 4:17

17 Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa.

Exodus 6:16

16 Et hæc nomina filiorum Levi per cognationes suas: Gerson, et Caath, et Merari. Anni autem vitæ Levi fuerunt centum triginta septem.

Exodus 6:20

20 Accepit autem Amram uxorem Jochabed patruelem suam: quæ peperit ei Aaron et Moysen. Fueruntque anni vitæ Amram, centum triginta septem.

Exodus 16:32

32 Dixit autem Moyses: Iste est sermo, quem præcepit Dominus: Imple gomor ex eo, et custodiatur in futuras retro generationes: ut noverint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de terra Ægypti.

Exodus 25:16-22

16 Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi. 17 Facies et propitiatorium de auro mundissimo: duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus, et cubitum ac semissem latitudo. 18 Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi. 19 Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero. 20 Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca, 21 in qua pones testimonium quod dabo tibi. 22 Inde præcipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quæ mandabo per te filiis Israël.

Exodus 29:42-43

42 sacrificium est Domino, oblatione perpetua in generationes vestras, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ubi constituam ut loquar ad te. 43 Ibique præcipiam filiis Israël, et sanctificabitur altare in gloria mea.

Exodus 30:6

6 Ponesque altare contra velum, quod ante arcum pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium, ubi loquar tibi.

Exodus 30:36

36 Cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis, pones ex eo coram tabernaculo testimonii, in quo loco apparebo tibi. Sanctum sanctorum erit vobis thymiama.

Exodus 38:21

21 Hæc sunt instrumenta tabernaculi testimonii, quæ enumerata sunt juxta præceptum Moysi in cæremoniis Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis:

Numbers 1:5-16

5 quorum ista sunt nomina: de Ruben, Elisur, filius Sedeur; 6 de Simeon, Salamiel filius Surisaddai; 7 de Juda, Nahasson filius Aminadab; 8 de Issachar, Nathanaël filius Suar; 9 de Zabulon, Eliab filius Helon; 10 filiorum autem Joseph, de Ephraim, Elisama filius Ammiud; de Manasse, Gamaliel filius Phadassur; 11 de Benjamin, Abidan filius Gedeonis; 12 de Dan, Ahiezer filius Ammisaddai; 13 de Aser, Phegiel filius Ochran; 14 de Gad, Eliasaph filius Duel; 15 de Nephthali, Ahira filius Enan. 16 Hi nobilissimi principes multitudinis per tribus et cognationes suas, et capita exercitus Israël,

Numbers 1:51-53

51 Cum proficiscendum fuerit, deponent Levitæ tabernaculum; cum castrametandum, erigent. Quisquis externorum accesserit, occidetur. 52 Metabuntur autem castra filii Israël unusquisque per turmas et cuneos atque exercitum suum. 53 Porro Levitæ per gyrum tabernaculi figent tentoria, ne fiat indignatio super multitudinem filiorum Israël, et excubabunt in custodiis tabernaculi testimonii.

Numbers 2:3-30

3 Ad orientem Judas figet tentoria per turmas exercitus sui: eritque princeps filiorum ejus Nahasson filius Aminadab. 4 Et omnis de stirpe ejus summa pugnantium, septuaginta quatuor millia sexcenti. 5 Juxta eum castrametati sunt de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanaël filius Suar. 6 Et omnis numerus pugnatorum ejus quinquaginta quatuor millia quadringenti. 7 In tribu Zabulon princeps fuit Eliab filius Helon. 8 Omnis de stirpe ejus exercitus pugnatorum, quinquaginta septem millia quadringenti. 9 Universi qui in castris Judæ enumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex millia quadringenti: et per turmas suas primi egredientur. 10 In castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur. 11 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quadraginta sex millia quingenti. 12 Juxta eum castrametati sunt de tribu Simeon: quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai. 13 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quinquaginta novem millia trecenti. 14 In tribu Gad princeps fuit Eliasaph filius Duel. 15 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta quinque millia sexcenti quinquaginta. 16 Omnes qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta millia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas: in secundo loco proficiscentur. 17 Levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum, et turmas eorum: quomodo erigetur, ita et deponetur. Singuli per loca et ordines suos proficiscentur. 18 Ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud. 19 Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia quingenti. 20 Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur. 21 Cunctusque exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, triginta duo millia ducenti. 22 In tribu filiorum Benjamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis. 23 Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui recensiti sunt, triginta quinque millia quadringenti. 24 Omnes qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo millia centum per turmas suas: tertii proficiscentur. 25 Ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan: quorum princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai. 26 Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, sexaginta duo millia septingenti. 27 Juxta eum fixere tentoria de tribu Aser: quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran. 28 Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia et mille quingenti. 29 De tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan. 30 Cunctus exercitus pugnatorum ejus, quinquaginta tria millia quadringenti.

Numbers 3:2-3

2 Et hæc nomina filiorum Aaron: primogenitus ejus Nadab, deinde Abiu, et Eleazar, et Ithamar. 3 Hæc nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt, et quorum repletæ et consecratæ manus ut sacerdotio fungerentur.

Numbers 10:14-27

14 Filii Juda per turmas suas: quorum princeps erat Nahasson filius Aminadab. 15 In tribu filiorum Issachar fuit princeps Nathanaël filius Suar. 16 In tribu Zabulon erat princeps Eliab filius Helon. 17 Depositumque est tabernaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari. 18 Profectique sunt et filii Ruben, per turmas et ordinem suum: quorum princeps erat Helisur filius Sedeur. 19 In tribu autem filiorum Simeon, princeps fuit Salamiel filius Surisaddai. 20 Porro in tribu Gad erat princeps Eliasaph filius Duel. 21 Profectique sunt et Caathitæ portantes sanctuarium. Tamdiu tabernaculum portabatur, donec venirent ad erectionis locum. 22 Moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud. 23 In tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur. 24 Et in tribu Benjamin erat dux Abidan filius Gedeonis. 25 Novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai. 26 In tribu autem filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran. 27 Et in tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.

Numbers 16:5

5 locutusque ad Core et ad omnem multitudinem: Mane, inquit, notum faciet Dominus qui ad se pertineant, et sanctos applicabit sibi: et quos elegerit, appropinquabunt ei.

Numbers 16:11

11 et omnis globus tuus stet contra Dominum? quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum?

Numbers 16:26

26 dixit ad turbam: Recedite a tabernaculis hominum impiorum, et nolite tangere quæ ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum.

Numbers 16:38

38 in mortibus peccatorum: producatque ea in laminas, et affigat altari, eo quod oblatum sit in eis incensum Domino, et sanctificata sint, ut cernant ea pro signo et monimento filii Israël.

Numbers 16:40

40 ut haberent postea filii Israël, quibus commonerentur ne quis accedat alienigena, et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core, et omnis congregatio ejus, loquente Domino ad Moysen.

Numbers 17:5

5 Quem ex his elegero, germinabit virga ejus: et cohibebo a me querimonias filiorum Israël, quibus contra vos murmurant.

Numbers 17:7

7 Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii, 8 sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi: et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt.

Numbers 17:10

10 Dixitque Dominus ad Moysen: Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israël, et quiescant querelæ eorum a me, ne moriantur.

Numbers 18:1

1 Dixitque Dominus ad Aaron: Tu, et filii tui, et domus patris tui tecum, portabitis iniquitatem sanctuarii: et tu et filii tui simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri. 2 Sed et fratres tuos de tribu Levi, et sceptrum patris tui sume tecum, præstoque sint, et ministrent tibi: tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii.

Numbers 18:4-7

4 Sint autem tecum, et excubent in custodiis tabernaculi, et in omnibus cæremoniis ejus. Alienigena non miscebitur vobis. 5 Excubate in custodia sanctuarii, et in ministerio altaris: ne oriatur indignatio super filios Israël. 6 Ego dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum Israël, et tradidi donum Domino, ut serviant in ministeriis tabernaculi ejus. 7 Tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum: et omnia quæ ad cultum altaris pertinent, et intra velum sunt, per sacerdotes administrabuntur: si quis externus accesserit, occidetur.

Numbers 18:7-7

7 Tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum: et omnia quæ ad cultum altaris pertinent, et intra velum sunt, per sacerdotes administrabuntur: si quis externus accesserit, occidetur.

Numbers 26:11

11 ut, Core pereunte, filii illius non perirent.

Numbers 32:13

13 Iratusque Dominus adversum Israël, circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, quæ fecerat malum in conspectu ejus.

Deuteronomy 2:16

16 Postquam autem universi ceciderunt pugnatores,

Deuteronomy 9:24

24 sed semper fuistis rebelles a die qua nosse vos cœpi.

Deuteronomy 31:19-26

19 Nunc itaque scribite vobis canticum istud, et docete filios Israël: ut memoriter teneant, et ore decantent, et sit mihi carmen istud pro testimonio inter filios Israël. 20 Introducam enim eum in terram, pro qua juravi patribus ejus, lacte et melle manantem. Cumque comederint, et saturati, crassique fuerint, avertentur ad deos alienos, et servient eis: detrahentque mihi, et irritum facient pactum meum. 21 Postquam invenerint eum mala multa et afflictiones, respondebit ei canticum istud pro testimonio, quod nulla delebit oblivio ex ore seminis sui. Scio enim cogitationes ejus, quæ facturus sit hodie, antequam introducam eum in terram, quam ei pollicitus sum. 22 Scripsit ergo Moyses canticum, et docuit filios Israël. 23 Præcepitque Dominus Josue filio Nun, et ait: Confortare, et esto robustus: tu enim introduces filios Israël in terram, quam pollicitus sum, et ego ero tecum. 24 Postquam ergo scripsit Moyses verba legis hujus in volumine, atque complevit, 25 præcepit Levitis, qui portabant arcam fœderis Domini, dicens: 26 Tollite librum istum, et ponite eum in latere arcæ fœderis Domini Dei vestri: ut sit ibi contra te in testimonium.

1 Samuel 2:12

12 Porro filii Heli, filii Belial, nescientes Dominum,

1 Samuel 6:19-21

19 Percussit autem de viris Bethsamitibus, eo quod vidissent arcam Domini: et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia plebis. Luxitque populus, eo quod Dominus percussisset plebem plaga magna. 20 Et dixerunt viri Bethsamitæ: Quis poterit stare in conspectu Domini Dei sancti hujus? et ad quem ascendet a nobis? 21 Miseruntque nuntios ad habitatores Cariathiarim, dicentes: Reduxerunt Philisthiim arcam Domini: descendite, et reducite eam ad vos.

1 Samuel 30:22

22 Respondensque omnis vir pessimus et iniquus de viris qui ierant cum David, dixit: Quia non venerunt nobiscum, non dabimus eis quidquam de præda quam eruimus: sed sufficiat unicuique uxor sua et filii: quos cum acceperint, recedant.

2 Samuel 6:6-12

6 Postquam autem venerunt ad aream Nachon, extendit Oza manum ad arcam Dei, et tenuit eam: quoniam calcitrabant boves, et declinaverunt eam. 7 Iratusque est indignatione Dominus contra Ozam, et percussit eum super temeritate: qui mortuus est ibi juxta arcam Dei. 8 Contristatus est autem David, eo quod percussisset Dominus Ozam, et vocatum est nomen loci illius: Percussio Ozæ, usque in diem hanc. 9 Et extimuit David Dominum in die illa, dicens: Quomodo ingredietur ad me arca Domini? 10 Et noluit divertere ad se arcam Domini in civitatem David: sed divertit eam in domum Obededom Gethæi. 11 Et habitavit arca Domini in domo Obededom Gethæi tribus mensibus: et benedixit Dominus Obededom, et omnem domum ejus. 12 Nuntiatumque est regi David quod benedixisset Dominus Obededom, et omnia ejus, propter arcam Dei. Abiit ergo David, et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio: et erant cum David septem chori, et victima vituli.

1 Chronicles 13:11-13

11 Contristatusque est David, eo quod divisisset Dominus Ozam: vocavitque locum illum Divisio Ozæ, usque in præsentem diem. 12 Et timuit Deum tunc temporis, dicens: Quomodo possum ad me introducere arcam Dei? 13 et ob hanc causam non adduxit eam ad se, hoc est, in civitatem David, sed avertit in domum Obededom Gethæi.

1 Chronicles 15:13

13 ne ut a principio, quia non eratis præsentes, percussit nos Dominus; sic et nunc fiat, illicitum quid nobis agentibus.

Job 34:14-15

14 Si direxerit ad eum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet. 15 Deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem revertetur.

Psalms 57:4

4 Alienati sunt peccatores a vulva; erraverunt ab utero: locuti sunt falsa.

Psalms 90:7

7 Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis; ad te autem non appropinquabit.

Psalms 110:2

2 Magna opera Domini: exquisita in omnes voluntates ejus.

Psalms 125:3

3 Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus lætantes.

Psalms 130:3-4

3 Speret Israël in Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.] 4

Psalms 132:17-18

Proverbs 19:3

3 Stultitia hominis supplantat gressus ejus, et contra Deum fervet animo suo.

Song of Songs 2:3

3 Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo.

Isaiah 1:2

2 [Audite, cæli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est. Filios enutrivi, et exaltavi; ipsi autem spreverunt me.

Isaiah 4:2

2 [In die illa, erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terræ sublimis, et exsultatio his qui salvati fuerint de Israël.

Isaiah 5:24

24 Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammæ exurit, sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet; abjecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium sancti Israël blasphemaverunt.

Isaiah 6:5

5 Et dixi: [Væ mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito, et regem Dominum exercituum vidi oculis meis.]

Isaiah 11:1

1 [Et egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet.

Isaiah 13:11

11 Et visitabo super orbis mala, et contra impios iniquitatem eorum; et quiescere faciam superbiam infidelium, et arrogantiam fortium humiliabo.

Isaiah 27:6

6 Qui ingrediuntur impetu ad Jacob, florebit et germinabit Israël, et implebunt faciem orbis semine.

Isaiah 28:22

22 Et nunc nolite illudere, ne forte constringantur vincula vestra; consummationem enim et abbreviationem audivi a Domino Deo exercituum, super universam terram.]

Isaiah 35:1-2

1 [Lætabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium. 2 Germinans germinabit, et exsultabit lætabunda et laudans: gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron; ipsi videbunt gloriam Domini, et decorem Dei nostri.

Isaiah 57:16

16 Non enim in sempiternum litigabo, neque usque ad finem irascar, quia spiritus a facie mea egredietur, et flatus ego faciam.

Ezekiel 16:41

41 et comburent domos tuas igni, et facient in te judicia in oculis mulierum plurimarum. Et desines fornicari, et mercedes ultra non dabis:

Ezekiel 17:24

24 et scient omnia ligna regionis quia ego Dominus humiliavi lignum sublime, et exaltavi lignum humile; et siccavi lignum viride, et frondere feci lignum aridum. Ego Dominus locutus sum, et feci.

Ezekiel 19:12

12 Et evulsa est in ira, in terramque projecta, et ventus urens siccavit fructum ejus: marcuerunt et arefactæ sunt virgæ roboris ejus: ignis comedit eam.

Ezekiel 19:14

14 Et egressus est ignis de virga ramorum ejus, qui fructum ejus comedit: et non fuit in ea virga fortis, sceptrum dominantium.] Planctus est, et erit in planctum.

Ezekiel 21:10

10 ut cædat victimas, exacutus est: ut splendeat, limatus est: qui moves sceptrum filii mei, succidisti omne lignum.

Ezekiel 21:13

13 quia probatus est: et hoc, cum sceptrum subverterit, et non erit, dicit Dominus Deus.

Ezekiel 23:27

27 Et requiescere faciam scelus tuum de te, et fornicationem tuam de terra Ægypti: nec levabis oculos tuos ad eos, et Ægypti non recordaberis amplius.]

Ezekiel 37:16-20

16 Et tu, fili hominis, sume tibi lignum unum, et scribe super illud: Judæ, et filiorum Israël sociorum ejus: et tolle lignum alterum, et scribe super illud: Joseph, ligno Ephraim, et cunctæ domui Israël sociorumque ejus. 17 Et adjunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum: et erunt in unionem in manu tua. 18 Cum autem dixerint ad te filii populi tui, loquentes: Nonne indicas nobis quid in his tibi velis? 19 loqueris ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam lignum Joseph, quod est in manu Ephraim, et tribus Israël, quæ sunt ei adjunctæ, et dabo eas pariter cum ligno Juda, et faciam eas in lignum unum: et erunt unum in manu ejus. 20 Erunt autem ligna super quæ scripseris in manu tua in oculis eorum.

Hosea 10:9

9 Ex diebus Gabaa peccavit Israël; ibi steterunt. Non comprehendet eos in Gabaa prælium super filios iniquitatis.

Hosea 14:5

5 (14:6) Ero quasi ros; Israël germinabit sicut lilium, et erumpet radix ejus ut Libani.

Micah 7:14

14 [Pasce populum tuum in virga tua, gregem hæreditatis tuæ, habitantes solos, in saltu, in medio Carmeli. Pascentur Basan et Galaad juxta dies antiquos.

John 15:1-6

1 { Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est.} 2 { Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum, et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat.} 3 { Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis.} 4 { Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest fere fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis.} 5 { Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere.} 6 { Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet.}

Acts 5:5

5 Audiens autem Ananias hæc verba, cecidit, et expiravit. Et factus est timor magnus super omnes qui audierunt.

Acts 5:11-14

11 Et factus est timor magnus in universa ecclesia, et in omnes qui audierunt hæc. 12 Per manus autem Apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe. Et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis. 13 Ceterorum autem nemo audebat se conjungere illis: sed magnificabat eos populus. 14 Magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum,

Acts 7:44

44 Tabernaculum testimonii fuit cum patribus nostris in deserto, sicut disposuit illis Deus loquens ad Moysen, ut faceret illud secundum formam quam viderat.

Ephesians 2:2-3

2 in quibus aliquando ambulastis secundum sæculum mundi hujus, secundum principem potestatis aëris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiæ, 3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri:

Ephesians 2:13

13 Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.

Ephesians 5:6

6 Nemo vos seducat inanibus verbis: propter hæc enim venit ira Dei in filios diffidentiæ.

Hebrews 9:4

4 aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quæ fronduerat, et tabulæ testamenti,

Hebrews 10:19-22

19 Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi, 20 quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam, 21 et sacerdotem magnum super domum Dei: 22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda,

Hebrews 12:5

5 et obliti estis consolationis, quæ vobis tamquam filiis loquitur, dicens: Fili mi, noli negligere disciplinam Domini: neque fatigeris dum ab eo argueris.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.