Numbers 19:12 Cross References - Clementine_Vulgate

12 aspergetur ex hac aqua die tertio et septimo, et sic mundabitur. Si die tertio aspersus non fuerit, septimo non poterit emundari.

Exodus 19:11

11 Et sint parati in diem tertium: in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai.

Exodus 19:15

15 ait ad eos: Estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris.

Leviticus 7:17

17 quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet.

Numbers 19:17-19

17 Tollentque de cineribus combustionis atque peccati, et mittent aquas vivas super eos in vas: 18 in quibus cum homo mundus tinxerit hyssopum, asperget ex eo omne tentorium, et cunctam supellectilem, et homines hujuscemodi contagione pollutos: 19 atque hoc modo mundus lustrabit immundum tertio et septimo die: expiatusque die septimo, lavabit et se et vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum.

Numbers 31:19

19 et manete extra castra septem diebus. Qui occiderit hominem, vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio et septimo.

Psalms 51:7

7 Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.

Ezekiel 36:25

25 Et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos.

Hosea 6:2

2 quia ipse cepit, et sanabit nos; percutiet, et curabit nos.

Acts 15:9

9 et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum.

1 Corinthians 15:3-4

3 Tradidi enim vobis in primis quod et accepi: quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas: 4 et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas:

Revelation 7:14

14 Et dixi illi: Domine mi, tu scis. Et dixit mihi: Hi sunt, qui venerunt de tribulatione magna, et laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.