Numbers 24:20 Cross References - Clementine_Vulgate

20 Cumque vidisset Amalec, assumens parabolam, ait: [Principium gentium Amalec, cujus extrema perdentur.]

Exodus 17:8

8 Venit autem Amalec, et pugnabat contra Israël in Raphidim.

Exodus 17:14

14 Dixit autem Dominus ad Moysen: Scribe hoc ob monimentum in libro, et trade auribus Josue: delebo enim memoriam Amalec sub cælo.

Exodus 17:16

16 Quia manus solii Domini, et bellum Domini erit contra Amalec, a generatione in generationem.

Judges 6:3

3 Cumque sevisset Israël, ascendebat Madian et Amalec, ceterique orientalium nationum:

1 Samuel 14:48

48 Congregatoque exercitu, percussit Amalec, et eruit Israël de manu vastatorum ejus.

1 Samuel 15:3-8

3 Nunc ergo vade, et percute Amalec, et demolire universa ejus: non parcas ei, et non concupiscas ex rebus ipsius aliquid, sed interfice a viro usque ad mulierem, et parvulum atque lactentem, bovem et ovem, camelum et asinum. 4 Præcepit itaque Saul populo, et recensuit eos quasi agnos: ducenta millia peditum, et decem millia virorum Juda. 5 Cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalec, tetendit insidias in torrente. 6 Dixitque Saul Cinæo: Abite, recedite, atque descendite ab Amalec, ne forte involvam te cum eo: tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israël, cum ascenderent de Ægypto. Et recessit Cinæus de medio Amalec. 7 Percussitque Saul Amalec ab Hevila donec venias ad Sur, quæ est e regione Ægypti. 8 Et apprehendit Agag regem Amalec vivum: omne autem vulgus interfecit in ore gladii.

1 Samuel 27:8-9

8 Et ascendit David et viri ejus, et agebant prædas de Gessuri, et de Gerzi, et de Amalecitis: hi enim pagi habitabantur in terra antiquitus, euntibus Sur usque ad terram Ægypti. 9 Et percutiebat David omnem terram, nec relinquebat viventem virum et mulierem: tollensque oves, et boves, et asinos, et camelos, et vestes, revertebatur, et veniebat ad Achis.

1 Samuel 30:1

1 Cumque venissent David et viri ejus in Siceleg die tertia, Amalecitæ impetum fecerant ex parte australi in Siceleg, et percusserant Siceleg, et succenderant eam igni.

1 Samuel 30:17

17 Et percussit eos David a vespere usque ad vesperam alterius diei, et non evasit ex eis quisquam, nisi quadringenti viri adolescentes, qui ascenderant camelos et fugerant.

1 Chronicles 4:43

43 et percusserunt reliquias, quæ evadere potuerant, Amalecitarum, et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc.

Esther 3:1

1 Post hæc rex Assuerus exaltavit Aman filium Amadathi, qui erat de stirpe Agag: et posuit solium ejus super omnes principes quos habebat.

Esther 7:9-10

9 Dixitque Harbona, unus de eunuchis, qui stabant in ministerio regis: En lignum quod paraverat Mardochæo, qui locutus est pro rege, stat in domo Aman, habens altitudinis quinquaginta cubitos. Cui dixit rex: Appendite eum in eo. 10 Suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardochæo: et regis ira quievit.

Esther 9:14

14 Præcepitque rex ut ita fieret. Statimque in Susan pependit edictum, et decem filii Aman suspensi sunt.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.