Numbers 3:17 Cross References - Clementine_Vulgate

17 et inventi sunt filii Levi per nomina sua, Gerson et Caath et Merari.

Genesis 46:11

11 Filii Levi: Gerson et Caath et Merari.

Exodus 6:16-19

16 Et hæc nomina filiorum Levi per cognationes suas: Gerson, et Caath, et Merari. Anni autem vitæ Levi fuerunt centum triginta septem. 17 Filii Gerson: Lobni et Semei, per cognationes suas. 18 Filii Caath: Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel; anni quoque vitæ Caath, centum triginta tres. 19 Filii Merari: Moholi et Musi: hæ cognationes Levi per familias suas.

Numbers 15:5-23

5 et vinum ad liba fundenda ejusdem mensuræ dabit in holocaustum sive in victimam. Per agnos singulos 6 et arietes erit sacrificium similæ duarum decimarum, quæ conspersa sit oleo tertiæ partis hin: 7 et vinum ad libamentum tertiæ partis ejusdem mensuræ offeret in odorem suavitatis Domino. 8 Quando vero de bobus feceris holocaustum aut hostiam, ut impleas votum vel pacificas victimas, 9 dabis per singulos boves similæ tres decimas conspersæ oleo, quod habeat medium mensuræ hin: 10 et vinum ad liba fundenda ejusdem mensuræ in oblationem suavissimi odoris Domino. 11 Sic facies 12 per singulos boves et arietis et agnos et hædos. 13 Tam indigenæ quam peregrini 14 eodem ritu offerent sacrificia. 15 Unum præceptum erit atque judicium tam vobis quam advenis terræ. 16 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: 17 Loquere filiis Israël, et dices ad eos: 18 Cum veneritis in terram, quam dabo vobis, 19 et comederitis de panibus regionis illius, separabitis primitias Domino 20 de cibis vestris. Sicut de areis primitias separatis, 21 ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino. 22 Quod si per ignorantiam præterieritis quidquam horum, quæ locutus est Dominus ad Moysen, 23 et mandavit per eum ad vos, a die qua cœpit jubere et ultra,

Numbers 23:6-23

6 Reversus invenit stantem Balac juxta holocaustum suum, et omnes principes Moabitarum: 7 assumptaque parabola sua, dixit: [De Aram adduxit me Balac rex Moabitarum, de montibus orientis: Veni, inquit, et maledic Jacob; propera, et detestare Israël. 8 Quomodo maledicam, cui non maledixit Deus? qua ratione detester, quem Dominus non detestatur? 9 De summis silicibus videbo eum, et de collibus considerabo illum. Populus solus habitabit, et inter gentes non reputabitur. 10 Quis dinumerare possit pulverem Jacob, et nosse numerum stirpis Israël? Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum similia.] 11 Dixitque Balac ad Balaam: Quid est hoc quod agis? ut malediceres inimicis meis vocavi te, et tu e contrario benedicis eis. 12 Cui ille respondit: Num aliud possum loqui, nisi quod jusserit Dominus? 13 Dixit ergo Balac: Veni mecum in alterum locum unde partem Israël videas, et totum videre non possis: inde maledicito ei. 14 Cumque duxisset eum in locum sublimem, super verticem montis Phasga, ædificavit Balaam septem aras, et impositis supra vitulo atque ariete, 15 dixit ad Balac: Sta hic juxta holocaustum tuum, donec ego obvius pergam. 16 Cui cum Dominus occurrisset, posuissetque verbum in ore ejus, ait: Revertere ad Balac, et hæc loqueris ei. 17 Reversus invenit eum stantem juxta holocaustum suum, et principes Moabitarum cum eo. Ad quem Balac: Quid, inquit, locutus est Dominus? 18 At ille, assumpta parabola sua, ait: [Sta, Balac, et ausculta; audi, fili Sephor: 19 non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius hominis, ut mutetur. Dixit ergo, et non faciet? locutus est, et non implebit? 20 Ad benedicendum adductus sum: benedictionem prohibere non valeo. 21 Non est idolum in Jacob, nec videtur simulacrum in Israël. Dominus Deus ejus cum eo est, et clangor victoriæ regis in illo. 22 Deus eduxit illum de Ægypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis. 23 Non est augurium in Jacob, nec divinatio in Israël: temporibus suis dicetur Jacob et Israëli quid operatus sit Deus.

Numbers 24:1-25

1 Cumque vidisset Balaam quod placeret Domino ut benediceret Israëli, nequaquam abiit ut ante perrexerat, ut augurium quæreret: sed dirigens contra desertum vultum suum, 2 et elevans oculos, vidit Israël in tentoriis commorantem per tribus suas: et irruente in se spiritu Dei, 3 assumpta parabola, ait: [Dixit Balaam filius Beor: dixit homo, cujus obturatus est oculus: 4 dixit auditor sermonum Dei, qui visionem Omnipotentis intuitus est, qui cadit, et sic aperiuntur oculi ejus: 5 Quam pulchra tabernacula tua, Jacob, et tentoria tua, Israël! 6 ut valles nemorosæ, ut horti juxta fluvios irrigui, ut tabernacula quæ fixit Dominus, quasi cedri prope aquas. 7 Fluet aqua de situla ejus, et semen illius erit in aquas multas. Tolletur propter Agag, rex ejus, et auferetur regnum illius. 8 Deus eduxit illum de Ægypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis. Devorabunt gentes hostes illius, ossaque eorum confringent, et perforabunt sagittis. 9 Accubans dormivit ut leo, et quasi leæna, quam suscitare nullus audebit. Qui benedixerit tibi, erit et ipse benedictus: qui maledixerit, in maledictione reputabitur.] 10 Iratusque Balac contra Balaam, complosis manibus ait: Ad maledicendum inimicis meis vocavi te, quibus e contrario tertio benedixisti: 11 revertere ad locum tuum. Decreveram quidem magnifice honorare te, sed Dominus privavit te honore disposito. 12 Respondit Balaam ad Balac: Nonne nuntiis tuis, quos misisti ad me, dixi: 13 Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero præterire sermonem Domini Dei mei, ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo: sed quidquid Dominus dixerit, hoc loquar? 14 verumtamen pergens ad populum meum, dabo consilium, quid populus tuus populo huic faciat extremo tempore. 15 Sumpta igitur parabola, rursum ait: [Dixit Balaam filius Beor: dixit homo, cujus obturatus est oculus: 16 dixit auditor sermonum Dei, qui novit doctrinam Altissimi, et visiones Omnipotentis videt, qui cadens apertos habet oculos: 17 Videbo eum, sed non modo: intuebor illum, sed non prope. Orietur stella ex Jacob, et consurget virga de Israël: et percutiet duces Moab, vastabitque omnes filios Seth. 18 Et erit Idumæa possessio ejus: hæreditas Seir cedet inimicis suis: Israël vero fortiter aget. 19 De Jacob erit qui dominetur, et perdat reliquias civitatis.] 20 Cumque vidisset Amalec, assumens parabolam, ait: [Principium gentium Amalec, cujus extrema perdentur.] 21 Vidit quoque Cinæum: et assumpta parabola, ait: [Robustum quidem est habitaculum tuum: sed si in petra posueris nidum tuum, 22 et fueris electus de stirpe Cin, quamdiu poteris permanere? Assur enim capiet te.] 23 Assumptaque parabola iterum locutus est: [Heu! quis victurus est, quando ista faciet Deus? 24 Venient in trieribus de Italia: superabunt Assyrios, vastabuntque Hebræos, et ad extremum etiam ipsi peribunt.] 25 Surrexitque Balaam, et reversus est in locum suum: Balac quoque via, qua venerat, rediit.

Numbers 26:57-58

57 Hic quoque est numerus filiorum Levi per familias suas: Gerson, a quo familia Gersonitarum: Caath, a quo familia Caathitarum: Merari, a quo familia Meraritarum. 58 Hæ sunt familiæ Levi: familia Lobni, familia Hebroni, familia Moholi, familia Musi, familia Core. At vero Caath genuit Amram:

Joshua 21:1-45

1 Accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazarum sacerdotem, et Josue filium Nun, et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israël: 2 locutique sunt ad eos in Silo terræ Chanaan, atque dixerunt: Dominus præcepit per manum Moysi, ut darentur nobis urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda jumenta. 3 Dederuntque filii Israël de possessionibus suis juxta imperium Domini, civitates et suburbana earum. 4 Egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis, de tribubus Juda, et Simeon, et Benjamin, civitates tredecim: 5 et reliquis filiorum Caath, id est Levitis, qui superfuerant, de tribubus Ephraim, et Dan, et dimidia tribu Manasse, civitates decem. 6 Porro filii Gerson egressa est sors, ut acciperent de tribubus Issachar et Aser et Nephthali, dimidiaque tribu Manasse in Basan, civitates numero tredecim. 7 Et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim. 8 Dederuntque filii Israël Levitis civitates et suburbana earum, sicut præcepit Dominus per manum Moysi, singulis sorte tribuentes. 9 De tribubus filiorum Juda et Simeon dedit Josue civitates, quarum ista sunt nomina, 10 filiis Aaron per familias Caath Levitici generis (prima enim sors illis egressa est), 11 Cariatharbe patris Enac, quæ vocatur Hebron, in monte Juda, et suburbana ejus per circuitum. 12 Agros vero et villas ejus dederat Caleb filio Jephone ad possidendum. 13 Dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem, ac suburbana ejus: et Lobnam cum suburbanis suis: 14 et Jether, et Esthemo, 15 et Holon, et Dabir, 16 et Ain, et Jeta, et Bethsames, cum suburbanis suis: civitates novem de tribubus, ut dictum est, duabus. 17 De tribu autem filiorum Benjamin, Gabaon, et Gabæ, 18 et Anathoth et Almon, cum suburbanis suis: civitates quatuor. 19 Omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis, tredecim, cum suburbanis suis. 20 Reliquis vero per familias filiorum Caath Levitici generis, hæc est data possessio. 21 De tribu Ephraim urbes confugii, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer 22 et Cibsaim et Beth-horon, cum suburbanis suis, civitates quatuor. 23 De tribu quoque Dan, Eltheco et Gabathon, 24 et Ajalon et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates quatuor. 25 Porro de dimidia tribu Manasse, Thanach et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates duæ. 26 Omnes civitates decem, et suburbana earum, datæ sunt filiis Caath inferioris gradus. 27 Filiis quoque Gerson Levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitates, Gaulon in Basan, et Bosram, cum suburbanis suis, civitates duas. 28 Porro de tribu Issachar, Cesion, et Dabereth, 29 et Jaramoth, et Engannim, cum suburbanis suis, civitates quatuor. 30 De tribu autem Aser, Masal et Abdon, 31 et Helcath, et Rohob, cum suburbanis suis, civitates quatuor. 32 De tribu quoque Nephthali civitates confugii, Cedes in Galilæa, et Hammoth Dor, et Carthan, cum suburbanis suis, civitates tres. 33 Omnes urbes familiarum Gerson, tredecim, cum suburbanis suis. 34 Filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon, Jecnam, et Cartha 35 et Damna et Naalol, civitates quatuor cum suburbanis suis. 36 De tribu Ruben ultra Jordanem contra Jericho civitates refugii, Bosor in solitudine, Misor et Jaser et Jethson et Mephaath, civitates quatuor cum suburbanis suis. 37 De tribu Gad civitates confugii, Ramoth in Galaad, et Manaim et Hesebon et Jazer, civitates quatuor cum suburbanis suis. 38 Omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas, duodecim. 39 Itaque civitates universæ Levitarum in medio possessionis filiorum Israël fuerunt quadraginta octo 40 cum suburbanis suis, singulæ per familias distributæ. 41 Deditque Dominus Deus Israëli omnem terram, quam traditurum se patribus eorum juraverat: et possederunt illam, atque habitaverunt in ea. 42 Dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes: nullusque eis hostium resistere ausus est, sed cuncti in eorum ditionem redacti sunt. 43 Ne unum quidem verbum, quod illis præstiturum se esse promiserat, irritum fuit, sed rebus expleta sunt omnia. 44 45

1 Chronicles 6:1-2

1 Filii Levi: Gerson, Caath, et Merari. 2 Filii Caath: Amram, Isaar, Hebron, et Oziel.

1 Chronicles 6:16-19

16 Filii ergo Levi: Gersom, Caath, et Merari. 17 Et hæc nomina filiorum Gersom: Lobni, et Semei. 18 Filii Caath: Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel. 19 Filii Merari: Moholi et Musi. Hæ autem cognationes Levi secundum familias eorum.

Nehemiah 11:1-12

1 Habitaverunt autem principes populi in Jerusalem: reliqua vero plebs misit sortem, ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Jerusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus. 2 Benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerant ut habitarent in Jerusalem. 3 Hi sunt itaque principes provinciæ qui habitaverunt in Jerusalem, et in civitatibus Juda. Habitavit autem unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israël, sacerdotes, Levitæ, Nathinæi, et filii servorum Salomonis. 4 Et in Jerusalem habitaverunt de filiis Juda, et de filiis Benjamin: de filiis Juda, Athaias filius Aziam, filii Zachariæ, filii Amariæ, filii Saphatiæ, filii Melaleel: de filiis Phares, 5 Maasia filius Baruch, filius Cholhoza, filius Hazia, filius Adaia, filius Jojarib, filius Zachariæ, filius Silonitis: 6 omnes hi filii Phares, qui habitaverunt in Jerusalem, quadringenti sexaginta octo viri fortes. 7 Hi sunt autem filii Benjamin: Sellum filius Mosollam, filius Joëd, filius Phadaia, filius Colaia, filius Masia, filius Etheel, filius Isaia, 8 et post eum Gebbai, Sellai, nongenti viginti octo, 9 et Joël filius Zechri præpositus eorum, et Judas filius Senua super civitatem secundus. 10 Et de sacerdotibus, Idaia filius Joarib, Jachin, 11 Saraia filius Helciæ, filius Mosollam, filius Sadoc, filius Meraioth, filius Achitob princeps domus Dei, 12 et fratres eorum facientes opera templi: octingenti viginti duo. Et Adaia filius Jeroham, filius Phelelia, filius Amsi, filius Zachariæ, filius Pheshur, filius Melchiæ,

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.