13 Sed et altare mundabunt cinere, et involvent illud purpureo vestimento,
Numbers 4:13 Cross References - Clementine_Vulgate
Exodus 27:1-8
1 Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine.
2 Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt: et operies illud ære.
3 Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula; omnia vasa ex ære fabricabis.
4 Craticulamque in modum retis æneam: per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli ænei.
5 Quos pones subter arulam altaris: eritque craticula usque ad altaris medium.
6 Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis æneis:
7 et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum.
8 Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est.
Exodus 39:1
1 De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso, fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut præcepit Dominus Moysi.
Exodus 39:41
41 Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, Aaron scilicet et filii ejus,
Leviticus 6:12-13
Numbers 4:6-9
6 et operient rursum velamine janthinarum pellium, extendentque desuper pallium totum hyacinthinum, et inducent vectes.
7 Mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio, et ponent cum ea thuribula et mortariola, cyathos et crateras ad liba fundenda: panes semper in ea erunt:
8 extendentque desuper pallium coccineum, quod rursum operient velamento janthinarum pellium, et inducent vectes.
9 Sument et pallium hyacinthinum, quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei, quæ ad concinnandas lucernas necessaria sunt: