10 Non decent stultum deliciæ, nec servum dominari principibus.
Proverbs 19:10 Cross References - Clementine_Vulgate
1 Samuel 25:36
36 Venit autem Abigail ad Nabal: et ecce erat ei convivium in domo ejus quasi convivium regis, et cor Nabal jucundum: erat enim ebrius nimis: et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque mane.
2 Samuel 3:24-25
2 Samuel 3:39
39 Ego autem adhuc delicatus, et unctus rex: porro viri isti filii Sarviæ duri sunt mihi: retribuat Dominus facienti malum juxta malitiam suam.
Esther 3:15
15 Festinabant cursores, qui missi erant, regis imperium explere. Statimque in Susan pependit edictum, rege et Aman celebrante convivium, et cunctis Judæis, qui in urbe erant, flentibus.
Proverbs 17:7
7 Non decent stultum verba composita, nec principem labium mentiens.
Proverbs 26:1
1 [Quomodo nix in æstate, et pluviæ in messe, sic indecens est stulto gloria.
Proverbs 30:21-22
Ecclesiastes 10:5-7
Isaiah 3:5
5 et irruet populus, vir ad virum, et unusquisque ad proximum suum; tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem.
Isaiah 5:11-12
Isaiah 22:12-14
12 Et vocabit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum, et ad planctum, ad calvitium, et ad cingulum sacci;
13 et ecce gaudium et lætitia, occidere vitulos et jugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum: comedamus et bibamus, cras enim moriemur.
14 Et revelata est in auribus meis vox Domini exercituum: Si dimittetur iniquitas hæc vobis donec moriamini, dicit Dominus Deus exercituum.]
Hosea 7:3-5
Hosea 9:1
1 [Noli lætari, Israël; noli exsultare sicut populi: quia fornicatus es a Deo tuo; dilexisti mercedem super omnes areas tritici.
Amos 6:3-6
3 Qui separati estis in diem malum, et appropinquatis solio iniquitatis;
4 qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris; qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti;
5 qui canitis ad vocem psalterii, sicut David putaverunt se habere vasa cantici,
6 bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti, et nihil patiebantur super contritione Joseph.
Luke 16:19
19 { Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide.}
Luke 16:23
23 { Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus:}
James 4:9
9 Miseri estote, et lugete, et plorate: risus vester in luctum convertatur, et gaudium in mœrorem.