Proverbs 19:2 Cross References - Clementine_Vulgate

2 Ubi non est scientia animæ, non est bonum, et qui festinus est pedibus offendet.

Job 31:5

5 Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus,

Proverbs 1:16

16 pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem.

Proverbs 10:21

21 Labia justi erudiunt plurimos; qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur.]

Proverbs 14:29

29 Qui patiens est multa gubernatur prudentia; qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam.

Proverbs 21:5

5 Cogitationes robusti semper in abundantia; omnis autem piger semper in egestate est.]

Proverbs 25:8

8 [Quæ viderunt oculi tui ne proferas in jurgio cito, ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum.

Proverbs 28:20

20 [Vir fidelis multum laudabitur; qui autem festinat ditari non erit innocens.

Proverbs 28:22

22 Vir qui festinat ditari, et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniet ei.

Proverbs 29:20

20 Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est quam illius correptio.

Ecclesiastes 7:9

9 Melior est finis orationis quam principium. Melior est patiens arrogante.

Ecclesiastes 12:9

9 [Cumque esset sapientissimus Ecclesiastes, docuit populum, et enarravit quæ fecerat; et investigans composuit parabolas multas.

Isaiah 27:11

11 In siccitate messes illius conterentur. Mulieres venientes, et docentes eam; non est enim populus sapiens: propterea non miserebitur ejus qui fecit eum, et qui formavit eum non parcet ei.

Isaiah 28:16

16 Idcirco hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, in fundamento fundatum; qui crediderit, non festinet.

Hosea 4:6

6 Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam: quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi; et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego.

John 16:3

3 { Et hæc facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me.}

Romans 10:2

2 Testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam.

Philippians 1:9

9 propter caritatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi:

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.