Proverbs 1:5 Cross References - Clementine_Vulgate

5 Audiens sapiens, sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit.

1 Samuel 25:32-33

32 Et ait David ad Abigail: Benedictus Dominus Deus Israël, qui misit hodie te in occursum meum, et benedictum eloquium tuum, 33 et benedicta tu, quæ prohibuisti me hodie ne irem ad sanguinem, et ulciscerer me manu mea.

2 Chronicles 25:16

16 Cumque hæc ille loqueretur, respondit ei: Num consiliarius regis es? quiesce, ne interficiam te. Discedensque propheta: Scio, inquit, quod cogitaverit Deus occidere te quia fecisti hoc malum, et insuper non acquievisti consilio meo.

Job 34:10

10 Ideo, viri cordati, audite me: absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas.

Job 34:16

16 Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur, et ausculta vocem eloquii mei:

Job 34:34

34 Viri intelligentes loquantur mihi, et vir sapiens audiat me.

Psalms 119:98-100

Proverbs 9:9

9 Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia; doce justum, et festinabit accipere.

Proverbs 12:1

1 [Qui diligit disciplinam diligit scientiam; qui autem odit increpationes insipiens est.

1 Corinthians 10:15

15 ut prudentibus loquor, vos ipsi judicate quod dico.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.