Proverbs 22:13 Cross References - Clementine_Vulgate

13 Dicit piger: Leo est foris; in medio platearum occidendus sum.

Numbers 13:32-33

32 Alii vero, qui fuerant cum eo, dicebant: Nequaquam ad hunc populum valemus ascendere, quia fortior nobis est. 33 Detraxeruntque terræ, quam inspexerant, apud filios Israël, dicentes: Terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos: populus, quem aspeximus, proceræ staturæ est.

Proverbs 15:19

19 Iter pigrorum quasi sepes spinarum; via justorum absque offendiculo.

Proverbs 26:13-16

13 [Dicit piger: Leo est in via, et leæna in itineribus. 14 Sicut ostium vertitur in cardine suo, ita piger in lectulo suo. 15 Abscondit piger manum sub ascella sua, et laborat si ad os suum eam converterit. 16 Sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias.]

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.