Proverbs 25 Cross References - Clementine_Vulgate

1 Hæ quoque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda. 2 [Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem. 3 Cælum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile. 4 Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum. 5 Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur justitia thronus ejus. 6 Ne gloriosus appareas coram rege, et in loco magnorum ne steteris. 7 Melius est enim ut dicatur tibi: Ascende huc, quam ut humilieris coram principe.] 8 [Quæ viderunt oculi tui ne proferas in jurgio cito, ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum. 9 Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reveles: 10 ne forte insultet tibi cum audierit, et exprobrare non cesset. Gratia et amicitia liberant: quas tibi serva, ne exprobrabilis fias. 11 Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo. 12 Inauris aurea, et margaritum fulgens, qui arguit sapientem et aurem obedientem. 13 Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit eum: animam ipsius requiescere facit. 14 Nubes, et ventus, et pluviæ non sequentes, vir gloriosus et promissa non complens. 15 Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet duritiam.] 16 [Mel invenisti: comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud. 17 Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequando satiatus oderit te. 18 Jaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium. 19 Dens putridus, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiæ, 20 et amittit pallium in die frigoris. Acetum in nitro, qui cantat carmina cordi pessimo. Sicut tinea vestimento, et vermis ligno, ita tristitia viri nocet cordi. 21 Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitierit, da ei aquam bibere: 22 prunas enim congregabis super caput ejus, et Dominus reddet tibi. 23 Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem. 24 Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi. 25 Aqua frigida animæ sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua. 26 Fons turbatus pede et vena corrupta, justus cadens coram impio. 27 Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum, sic qui scrutator est majestatis opprimetur a gloria. 28 Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.]

1 Kings 4:32

32 Locutus est quoque Salomon tria millia parabolas: et fuerunt carmina ejus quinque et mille.

Proverbs 1:1

1 [Parabolæ Salomonis, filii David, regis Israël,

Proverbs 10:1

1 [Filius sapiens lætificat patrem, filius vero stultus mœstitia est matris suæ.

Ecclesiastes 12:9

9 [Cumque esset sapientissimus Ecclesiastes, docuit populum, et enarravit quæ fecerat; et investigans composuit parabolas multas.

Isaiah 1:1

1 Visio Isaiæ, filii Amos, quam vidit super Judam et Jerusalem, in diebus Oziæ, Joathan, Achaz, et Ezechiæ, regum Juda.

Isaiah 36:22

22 Et ingressus est Eliacim, filius Helciæ, qui erat super domum, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph, a commentariis, ad Ezechiam, scissis vestibus, et nuntiaverunt ei verba Rabsacis.

Isaiah 37:2

2 Et misit Eliacim, qui erat super domum, et Sobnam scribam, et seniores de sacerdotibus, opertos saccis, ad Isaiam, filium Amos, prophetam,

Hosea 1:1

1 Verbum Domini, quod factum est ad Osee, filium Beeri, in diebus Oziæ, Joathan, Achaz, Ezechiæ, regum Juda; et in diebus Jeroboam, filii Joas, regis Israël.

Micah 1:1

1 Verbum Domini, quod factum est ad Michæam Morasthiten, in diebus Joathan, Achaz, et Ezechiæ, regum Juda, quod vidit super Samariam et Jerusalem.

Deuteronomy 29:29

29 Abscondita, Domino Deo nostro; quæ manifesta sunt, nobis et filiis nostris usque in sempiternum, ut faciamus universa verba legis hujus.

1 Kings 3:9-28

9 Dabis ergo servo tuo cor docile, ut populum tuum judicare possit, et discernere inter bonum et malum. Quis enim poterit judicare populum istum, populum tuum hunc multum? 10 Placuit ergo sermo coram Domino, quod Salomon postulasset hujuscemodi rem. 11 Et dixit Dominus Salomoni: Quia postulasti verbum hoc, et non petisti tibi dies multos, nec divitias, aut animas inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum judicium: 12 ecce feci tibi secundum sermones tuos, et dedi tibi cor sapiens et intelligens, in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit, nec post te surrecturus sit. 13 Sed et hæc quæ non postulasti, dedi tibi: divitias scilicet, et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus. 14 Si autem ambulaveris in viis meis, et custodieris præcepta mea et mandata mea, sicut ambulavit pater tuus, longos faciam dies tuos. 15 Igitur evigilavit Salomon, et intellexit quod esset somnium: cumque venisset Jerusalem, stetit coram arca fœderis Domini, et obtulit holocausta, et fecit victimas pacificas, et grande convivium universis famulis suis. 16 Tunc venerunt duæ mulieres meretrices ad regem, steteruntque coram eo: 17 quarum una ait: Obsecro, mi domine: ego et mulier hæc habitabamus in domo una, et peperi apud eam in cubiculo. 18 Tertia autem die postquam ego peperi, peperit et hæc: et eramus simul, nullusque alius nobiscum in domo, exceptis nobis duabus. 19 Mortuus est autem filius mulieris hujus nocte: dormiens quippe oppressit eum. 20 Et consurgens intempestæ noctis silentio, tulit filium meum de latere meo, ancillæ tuæ dormientis, et collocavit in sinu suo: suum autem filium, qui erat mortuus, posuit in sinu meo. 21 Cumque surrexissem mane ut darem lac filio meo, apparuit mortuus: quem diligentius intuens clara luce, deprehendi non esse meum quem genueram. 22 Responditque altera mulier: Non est ita ut dicis, sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit. E contrario illa dicebat: Mentiris: filius quippe meus vivit, et filius tuus mortuus est. Atque in hunc modum contendebant coram rege. 23 Tunc rex ait: Hæc dicit: Filius meus vivit, et filius tuus mortuus est: et ista respondit: Non, sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit. 24 Dixit ergo rex: Afferte mihi gladium. Cumque attulissent gladium coram rege, 25 Dividite, inquit, infantem vivum in duas partes, et date dimidiam partem uni, et dimidiam partem alteri. 26 Dixit autem mulier, cujus filius erat vivus, ad regem (commota sunt quippe viscera ejus super filio suo): Obsecro, domine, date illi infantem vivum, et nolite interficere eum. E contrario illa dicebat: Nec mihi nec tibi sit, sed dividatur. 27 Respondit rex, et ait: Date huic infantem vivum, et non occidatur: hæc est enim mater ejus. 28 Audivit itaque omnis Israël judicium quod judicasset rex, et timuerunt regem, videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum judicium.

1 Kings 4:29-34

29 Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni, et prudentiam multam nimis, et latitudinem cordis quasi arenam quæ est in littore maris. 30 Et præcedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Ægyptiorum, 31 et erat sapientior cunctis hominibus: sapientior Ethan Ezrahita, et Heman, et Chalcol, et Dorda filiis Mahol: et erat nominatus in universis gentibus per circuitum. 32 Locutus est quoque Salomon tria millia parabolas: et fuerunt carmina ejus quinque et mille. 33 Et disputavit super lignis a cedro quæ est in Libano, usque ad hyssopum quæ egreditur de pariete: et disseruit de jumentis, et volucribus, et reptilibus, et piscibus. 34 Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis, et ab universis regibus terræ qui audiebant sapientiam ejus.

Ezra 4:15

15 ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum, et invenies scriptum in commentariis: et scies quoniam urbs illa, urbs rebellis est, et nocens regibus et provinciis, et bella concitantur in ea ex diebus antiquis: quam ob rem et civitas ipsa destructa est.

Ezra 4:19

19 et a me præceptum est: et recensuerunt, inveneruntque quoniam civitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellat, et seditiones, et prælia concitantur in ea:

Ezra 5:17-6:1

17 Nunc ergo si videtur regi bonum, recenseat in bibliotheca regis, quæ est in Babylone, utrumnam a Cyro rege jussum fuerit ut ædificaretur domus Dei in Jerusalem, et voluntatem regis super hac re mittat ad nos.

Job 11:7-8

7 Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies? 8 Excelsior cælo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces?

Job 29:16

16 Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam.

Job 38:4-39:30

4 Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ? indica mihi, si habes intelligentiam. 5 Quis posuit mensuras ejus, si nosti? vel quis tetendit super eam lineam? 6 Super quo bases illius solidatæ sunt? aut quis demisit lapidem angularem ejus, 7 cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei? 8 Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens; 9 cum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantiæ obvolverem? 10 Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem et ostia, 11 et dixi: Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos. 12 Numquid post ortum tuum præcepisti diluculo, et ostendisti auroræ locum suum? 13 Et tenuisti concutiens extrema terræ, et excussisti impios ex ea? 14 Restituetur ut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum: 15 auferetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur. 16 Numquid ingressus es profunda maris, et in novissimis abyssi deambulasti? 17 Numquid apertæ sunt tibi portæ mortis, et ostia tenebrosa vidisti? 18 Numquid considerasti latitudinem terræ? indica mihi, si nosti, omnia: 19 in qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit: 20 ut ducas unumquodque ad terminos suos, et intelligas semitas domus ejus. 21 Sciebas tunc quod nasciturus esses, et numerum dierum tuorum noveras? 22 Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti, 23 quæ præparavi in tempus hostis, in diem pugnæ et belli? 24 Per quam viam spargitur lux, dividitur æstus super terram? 25 Quis dedit vehementissimo imbri cursum, et viam sonantis tonitrui, 26 ut plueret super terram absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur; 27 ut impleret inviam et desolatam, et produceret herbas virentes? 28 Quis est pluviæ pater? vel quis genuit stillas roris? 29 De cujus utero egressa est glacies? et gelu de cælo quis genuit? 30 In similitudinem lapidis aquæ durantur, et superficies abyssi constringitur.

Job 39:4-30

4 Separantur filii earum, et pergunt ad pastum: egrediuntur, et non revertuntur ad eas. 5 Quis dimisit onagrum liberum, et vincula ejus quis solvit? 6 cui dedi in solitudine domum, et tabernacula ejus in terra salsuginis. 7 Contemnit multitudinem civitatis: clamorem exactoris non audit. 8 Circumspicit montes pascuæ suæ, et virentia quæque perquirit. 9 Numquid volet rhinoceros servire tibi, aut morabitur ad præsepe tuum? 10 Numquid alligabis rhinocerota ad arandum loro tuo, aut confringet glebas vallium post te? 11 Numquid fiduciam habebis in magna fortitudine ejus, et derelinques ei labores tuos? 12 Numquid credes illi quod sementem reddat tibi, et aream tuam congreget? 13 Penna struthionis similis est pennis herodii et accipitris. 14 Quando derelinquit ova sua in terra, tu forsitan in pulvere calefacies ea? 15 Obliviscitur quod pes conculcet ea, aut bestia agri conterat. 16 Duratur ad filios suos, quasi non sint sui: frustra laboravit, nullo timore cogente. 17 Privavit enim eam Deus sapientia, nec dedit illi intelligentiam. 18 Cum tempus fuerit, in altum alas erigit: deridet equum et ascensorem ejus. 19 Numquid præbebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo ejus hinnitum? 20 Numquid suscitabis eum quasi locustas? gloria narium ejus terror. 21 Terram ungula fodit; exultat audacter: in occursum pergit armatis. 22 Contemnit pavorem, nec cedit gladio. 23 Super ipsum sonabit pharetra; vibrabit hasta et clypeus: 24 fervens et fremens sorbet terram, nec reputat tubæ sonare clangorem. 25 Ubi audierit buccinam, dicit: Vah! procul odoratur bellum: exhortationem ducum, et ululatum exercitus. 26 Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, expandens alas suas ad austrum? 27 Numquid ad præceptum tuum elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum suum? 28 In petris manet, et in præruptis silicibus commoratur, atque inaccessis rupibus. 29 Inde contemplatur escam, et de longe oculi ejus prospiciunt. 30 Pulli ejus lambent sanguinem: et ubicumque cadaver fuerit, statim adest.]

Job 40:2

2 (40:21) Numquid pones circulum in naribus ejus, aut armilla perforabis maxillam ejus?

Job 42:3

3 Quis est iste qui celat consilium absque scientia? ideo insipienter locutus sum, et quæ ultra modum excederent scientiam meam.

Romans 11:33-34

33 O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei: quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus! 34 Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit?

1 Kings 4:29

29 Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni, et prudentiam multam nimis, et latitudinem cordis quasi arenam quæ est in littore maris.

Psalms 103:11

11 Potabunt omnes bestiæ agri; expectabunt onagri in siti sua.

Isaiah 7:11

11 Pete tibi signum a Domino Deo tuo, in profundum inferni, sive in excelsum supra.

Isaiah 55:9

9 Quia sicut exaltantur cæli a terra, sic exaltatæ sunt viæ meæ a viis vestris, et cogitationes meæ a cogitationibus vestris.

Romans 8:39

39 neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro.

1 Peter 1:7

7 ut probatio vestræ fidei multo pretiosior auro (quod per ignem probatur) inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem in revelatione Jesu Christi:

Proverbs 17:3

3 Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus.

Isaiah 1:25-27

25 Et convertam manum meam ad te, et excoquam ad puram scoriam tuam, et auferam omne stannum tuum. 26 Et restituam judices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus; post hæc vocaberis civitas justi, urbs fidelis. 27 Sion in judicio redimetur, et reducent eam in justitia.

Ezekiel 22:18

18 Fili hominis, versa est mihi domus Israël in scoriam: omnes isti æs, et stannum, et ferrum, et plumbum in medio fornacis: scoria argenti facti sunt.

Malachi 3:2-3

2 Et quis poterit cogitare diem adventus ejus, et quis stabit ad videndum eum? ipse enim quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum: 3 et sedebit conflans, et emundans argentum: et purgabit filios Levi, et colabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in justitia.

2 Timothy 2:20-21

20 In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia: et quædam quidem in honorem, quædam autem in contumeliam. 21 Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum.

1 Kings 2:33

33 et revertetur sanguis illorum in caput Joab, et in caput seminis ejus in sempiternum. David autem et semini ejus, et domui, et throno illius, sit pax usque in æternum a Domino.

1 Kings 2:46

46 Jussit itaque rex Banaiæ filio Jojadæ, qui egressus, percussit eum, et mortuus est.

Esther 7:10

10 Suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardochæo: et regis ira quievit.

Esther 8:11-17

11 Quibus imperavit rex, ut convenirent Judæos per singulas civitates, et in unum præciperent congregari ut starent pro animabus suis, et omnes inimicos suos cum conjugibus ac liberis et universis domibus, interficerent atque delerent, et spolia eorum diriperent. 12 Et constituta est per omnes provincias una ultionis dies, id est tertiadecima mensis duodecimi Adar. 13 Summaque epistolæ hæc fuit, ut in omnibus terris ac populis qui regis Assueri subjacebant imperio, notum fieret paratos esse Judæos ad capiendam vindictam de hostibus suis. 14 Egressique sunt veredarii celeres nuntia perferentes, et edictum regis pependit in Susan. 15 Mardochæus autem de palatio et de conspectu regis egrediens, fulgebat vestibus regiis, hyacinthinis videlicet et æriis, coronam auream portans in capite, et amictus serico pallio atque purpureo. Omnisque civitas exultavit atque lætata est. 16 Judæis autem nova lux oriri visa est, gaudium, honor, et tripudium. 17 Apud omnes populos, urbes, atque provincias, quocumque regis jussa veniebant, mira exultatio, epulæ atque convivia, et festus dies: in tantum ut plures alterius gentis et sectæ eorum religioni et cæremoniis jungerentur. Grandis enim cunctos judaici nominis terror invaserat.

Psalms 101:7-8

7 Similis factus sum pellicano solitudinis; factus sum sicut nycticorax in domicilio. 8 Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto.

Proverbs 16:12

12 Abominabiles regi qui agunt impie, quoniam justitia firmatur solium.

Proverbs 20:8

8 Rex qui sedet in solio judicii dissipat omne malum intuitu suo.

Proverbs 20:28

28 Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus ejus.

Proverbs 29:14

14 Rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in æternum firmabitur.]

Isaiah 9:7

7 Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis; super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc.]

Isaiah 16:5

5 Et præparabitur in misericordia solium, et sedebit super illud in veritate in tabernaculo David, judicans et quærens judicium, et velociter reddens quod justum est.

Exodus 3:11

11 Dixitque Moyses ad Deum: Quis sum ego ut vadam ad Pharaonem, et educam filios Israël de Ægypto?

1 Samuel 9:20-22

20 Et de asinis quas nudiustertius perdidisti, ne sollicitus sis, quia inventæ sunt. Et cujus erunt optima quæque Israël? nonne tibi et omni domui patris tui? 21 Respondens autem Saul, ait: Numquid non filius Jemini ego sum de minima tribu Israël, et cognatio mea novissima inter omnes familias de tribu Benjamin? quare ergo locutus est mihi sermonem istum? 22 Assumens itaque Samuel Saulem et puerum ejus, introduxit eos in triclinium, et dedit eis locum in capite eorum qui fuerant invitati: erant enim quasi triginta viri.

1 Samuel 15:17

17 Et ait Samuel: Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israël factus es? unxitque te Dominus in regem super Israël,

1 Samuel 18:18-23

18 Ait autem David ad Saul: Quis ego sum, aut quæ est vita mea, aut cognatio patris mei in Israël, ut fiam gener regis? 19 Factum est autem tempus cum deberet dari Merob filia Saul David, data est Hadrieli Molathitæ uxor. 20 Dilexit autem David Michol filia Saul altera. Et nuntiatum est Saul, et placuit ei. 21 Dixitque Saul: Dabo eam illi, ut fiat ei in scandalum, et sit super eum manus Philisthinorum. Dixitque Saul ad David: In duabus rebus gener meus eris hodie. 22 Et mandavit Saul servis suis: Loquimini ad David clam me, dicentes: Ecce places regi, et omnes servi ejus diligunt te: nunc ergo esto gener regis. 23 Et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba hæc. Et ait David: Num parum videtur vobis, generum esse regis? ego autem sum vir pauper et tenuis.

2 Samuel 7:8-17

8 Et nunc hæc dices servo meo David: Hæc dicit Dominus exercituum: Ego tuli te de pascuis sequentem greges, ut esses dux super populum meum Israël: 9 et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti, et interfeci universos inimicos tuos a facie tua: fecique tibi nomen grande, juxta nomen magnorum qui sunt in terra. 10 Et ponam locum populo meo Israël, et plantabo eum, et habitabit sub eo, et non turbabitur amplius: nec addent filii iniquitatis ut affligant eum sicut prius, 11 ex die qua constitui judices super populum meum Israël: et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis: prædicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus. 12 Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo, et firmabo regnum ejus. 13 Ipse ædificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni ejus usque in sempiternum. 14 Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum, et in plagis filiorum hominum. 15 Misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saul, quem amovi a facie mea. 16 Et fidelis erit domus tua, et regnum tuum usque in æternum ante faciem tuam, et thronus tuus erit firmus jugiter. 17 Secundum omnia verba hæc, et juxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David.

Psalms 131:1

1 [Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus:

Proverbs 16:19

19 Melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis.

Proverbs 25:27

27 Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum, sic qui scrutator est majestatis opprimetur a gloria.

Proverbs 27:2

2 Laudet te alienus, et non os tuum; extraneus, et non labia tua.

Jeremiah 1:6-10

6 Et dixi: [A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum.] 7 Et dixit Dominus ad me: [Noli dicere: Puer sum: quoniam ad omnia quæ mittam te ibis, et universa quæcumque mandavero tibi loqueris. 8 Ne timeas a facie eorum, quia tecum ego sum ut eruam te, dicit Dominus.] 9 Et misit Dominus manum suam, et tetigit os meum, et dixit Dominus ad me: [Ecce dedi verba mea in ore tuo: 10 ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et ædifices, et plantes.]

Amos 7:12-15

12 Et dixit Amasias ad Amos: Qui vides, gradere: fuge in terram Juda, et comede ibi panem, et prophetabis ibi. 13 Et in Bethel non adjicies ultra ut prophetes, quia sanctificatio regis est, et domus regni est. 14 Responditque Amos, et dixit ad Amasiam: Non sum propheta, et non sum filius prophetæ: sed armentarius ego sum vellicans sycomoros. 15 Et tulit me Dominus cum sequerer gregem, et dixit Dominus ad me: Vade, propheta ad populum meum Israël.

Luke 14:7-11

7 Dicebat autem et ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos: 8 { Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab illo.} 9 { Et veniens is, qui te et illum vocavit, dicat tibi: Da huic locum: et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere.} 10 { Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco: ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: Amice, ascende superius. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus:} 11 { quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur.}

Luke 18:14

14 { Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.}

1 Peter 5:5

5 { Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.}

Revelation 4:1

1 { Post hæc vidi: et ecce ostium apertum in cælo, et vox prima, quam audivi tamquam tubæ loquentis mecum, dicens: Ascende huc, et ostendam tibi quæ oportet fieri post hæc.}

2 Samuel 2:14-16

14 Dixitque Abner ad Joab: Surgant pueri, et ludant coram nobis. Et respondit Joab: Surgant. 15 Surrexerunt ergo, et transierunt numero duodecim de Benjamin, ex parte Isboseth filii Saul, et duodecim de pueris David. 16 Apprehensoque unusquisque capite comparis sui, defixit gladium in latus contrarii, et ceciderunt simul: vocatumque est nomen loci illius: Ager robustorum, in Gabaon.

2 Samuel 2:26

26 Et exclamavit Abner ad Joab, et ait: Num usque ad internecionem tuus mucro desæviet? an ignoras quod periculosa sit desperatio? usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos?

2 Kings 14:8-12

8 Tunc misit Amasias nuntios ad Joas filium Joachaz filii Jehu regis Israël, dicens: Veni, et videamus nos. 9 Remisitque Joas rex Israël ad Amasiam regem Juda, dicens: Carduus Libani misit ad cedrum quæ est in Libano, dicens: Da filiam tuam filio meo uxorem. Transieruntque bestiæ saltus quæ sunt in Libano, et conculcaverunt carduum. 10 Percutiens invaluisti super Edom, et sublevavit te cor tuum: contentus esto gloria, et sede in domo tua: quare provocas malum, ut cadas tu et Judas tecum? 11 Et non acquievit Amasias. Ascenditque Joas rex Israël, et viderunt se, ipse et Amasias rex Juda, in Bethsames oppido Judæ. 12 Percussusque est Juda coram Israël, et fugerunt unusquisque in tabernacula sua.

Proverbs 14:12

12 Est via quæ videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem.

Proverbs 17:14

14 Qui dimittit aquam caput est jurgiorum, et antequam patiatur contumeliam judicium deserit.]

Proverbs 18:6

6 [Labia stulti miscent se rixis, et os ejus jurgia provocat.

Proverbs 30:33

33 Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum; et qui vehementer emungit elicit sanguinem; et qui provocat iras producit discordias.]

Jeremiah 5:31

31 prophetæ prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur fiet in novissimo ejus?]

Matthew 5:25

25 { Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo: ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro: et in carcerem mittaris.}

Luke 14:31-32

31 { Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se?} 32 { Alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea quæ pacis sunt.}

Proverbs 11:13

13 Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana; qui autem fidelis est animi, celat amici commissum.

Proverbs 20:19

19 Ei qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis.

Matthew 18:5-17

5 { Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit:} 6 { qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris.} 7 { Væ mundo a scandalis! Necesse est enim ut veniant scandala: verumtamen væ homini illi, per quem scandalum venit.} 8 { Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et projice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem æternum.} 9 { Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te: bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis.} 10 { Videte ne contemnatis unum ex his pusillis: dico enim vobis, quia angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei, qui in cælis est.} 11 { Venit enim Filius hominis salvare quod perierat.} 12 { Quid vobis videtur? si fuerint alicui centum oves, et erravit una ex eis: nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit quærere eam quæ erravit?} 13 { Et si contigerit ut inveniat eam: amen dico vobis, quia gaudet super eam magis quam super nonaginta novem, quæ non erraverunt.} 14 { Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in cælis est, ut pereat unus de pusillis istis.} 15 { Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum: si te audierit, lucratus eris fratrem tuum.} 16 { Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum.} 17 { Quod si non audierit eos: dic ecclesiæ. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.}

Psalms 119:39

Proverbs 15:23

23 Lætatur homo in sententia oris sui, et sermo opportunus est optimus.

Proverbs 24:26

26 Labia deosculabitur qui recta verba respondet.

Ecclesiastes 12:10

10 Quæsivit verba utilia, et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos.

Isaiah 50:4

4 [Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo. Erigit mane, mane erigit mihi aurem, ut audiam quasi magistrum.

1 Samuel 25:31-34

31 non erit tibi hoc in singultum, et in scrupulum cordis domino meo, quod effuderis sanguinem innoxium, aut ipse te ultus fueris: et cum benefecerit Dominus domino meo, recordaberis ancillæ tuæ. 32 Et ait David ad Abigail: Benedictus Dominus Deus Israël, qui misit hodie te in occursum meum, et benedictum eloquium tuum, 33 et benedicta tu, quæ prohibuisti me hodie ne irem ad sanguinem, et ulciscerer me manu mea. 34 Alioquin vivit Dominus Deus Israël, qui prohibuit me ne malum facerem tibi: nisi cito venisses in occursum mihi, non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam mingens ad parietem.

Job 42:11

11 Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universæ sorores suæ, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo ejus: et moverunt super eum caput, et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum: et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam.

Psalms 141:5

5 Considerabam ad dexteram, et videbam, et non erat qui cognosceret me: periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam.

Proverbs 1:8-9

8 [Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ: 9 ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo.

Proverbs 9:8

8 Noli arguere derisorem, ne oderit te: argue sapientem, et diliget te.

Proverbs 15:5

5 Stultus irridet disciplinam patris sui; qui autem custodit increpationes astutior fiet. In abundanti justitia virtus maxima est: cogitationes autem impiorum eradicabuntur.

Proverbs 15:31-32

31 Auris quæ audit increpationes vitæ in medio sapientium commorabitur. 32 Qui abjicit disciplinam despicit animam suam; qui autem acquiescit increpationibus possessor est cordis.

Proverbs 20:12

12 Aurem audientem, et oculum videntem: Dominus fecit utrumque.

Proverbs 27:5-6

5 Melior est manifesta correptio quam amor absconditus. 6 Meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta oscula odientis.

Proverbs 13:17

17 Nuntius impii cadet in malum; legatus autem fidelis, sanitas.

Proverbs 25:25

25 Aqua frigida animæ sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua.

Proverbs 26:6

6 Claudus pedibus, et iniquitatem bibens, qui mittit verba per nuntium stultum.

Philippians 2:25-30

25 Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meæ, mittere ad vos: 26 quoniam quidem omnes vos desiderabat: et mœstus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum. 27 Nam et infirmatus est usque ad mortem: sed Deus misertus est ejus: non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem. 28 Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim. 29 Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et ejusmodi cum honore habetote; 30 quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium.

1 Kings 22:11

11 Fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaana cornua ferrea, et ait: Hæc dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec deleas eam.

Proverbs 20:6

6 Multi homines misericordes vocantur; virum autem fidelem quis inveniet?]

Luke 14:11

11 { quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur.}

Luke 18:10-14

10 { Duo homines ascenderunt in templum ut orarent: unus pharisæus et alter publicanus.} 11 { Pharisæus stans, hæc apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus:} 12 { jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quæ possideo.} 13 { Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad cælum levare: sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori.} 14 { Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.}

2 Corinthians 11:13-18

13 Nam ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi. 14 Et non mirum: ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis. 15 Non est ergo magnum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiæ: quorum finis erit secundum opera ipsorum. 16 Iterum dico (ne quis me putet insipientem esse, alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier), 17 quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriæ. 18 Quoniam multi gloriantur secundum carnem: et ego gloriabor.

2 Corinthians 11:31

31 Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in sæcula, scit quod non mentior.

2 Peter 2:15-19

15 derelinquentes rectam viam erraverunt, secuti viam Balaam ex Bosor, qui mercedem iniquitatis amavit: 16 correptionem vero habuit suæ vesaniæ: subjugale mutum animal, hominis voce loquens, prohibuit prophetæ insipientiam. 17 Hi sunt fontes sine aqua, et nebulæ turbinibus exagitatæ, quibus caligo tenebrarum reservatur. 18 Superba enim vanitatis loquentes, pelliciunt in desideriis carnis luxuriæ eos, qui paululum effugiunt, qui in errore conversantur: 19 libertatem illis promittentes, cum ipsi servi sint corruptionem: a quo enim quis superatus est, hujus et servus est.

Jude 1:12-13

12 Hi sunt in epulis suis maculæ, convivantes sine timore, semetipsos pascentes, nubes sine aqua, quæ a ventis circumferentur, arbores autumnales, infructuosæ, bis mortuæ, eradicatæ, 13 fluctus feri maris, despumantes suas confusiones, sidera errantia: quibus procella tenebrarum servata est in æternum.

Jude 1:16

16 Hi sunt murmuratores querulosi, secundum desideria sua ambulantes, et os eorum loquitur superba, mirantes personas quæstus causa.

Genesis 32:4-21

4 præcepitque eis, dicens: Sic loquimini domino meo Esau: Hæc dicit frater tuus Jacob: Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in præsentem diem. 5 Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas: mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo. 6 Reversique sunt nuntii ad Jacob, dicentes: Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris. 7 Timuit Jacob valde: et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camelos, in duas turmas, 8 dicens: Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, alia turma, quæ relicta est, salvabitur. 9 Dixitque Jacob: Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac: Domine qui dixisti mihi: Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuæ, et benefaciam tibi: 10 minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Jordanem istum: et nunc cum duabus turmis regredior. 11 Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo: ne forte veniens percutiat matrem cum filiis. 12 Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quæ præ multitudine numerari non potest. 13 Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quæ habebat, munera Esau fratri suo, 14 capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti, 15 camelos fœtas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti et pullos earum decem. 16 Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges, dixitque pueris suis: Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem. 17 Et præcepit priori, dicens: Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te: Cujus es? aut, Quo vadis? aut, Cujus sunt ista quæ sequeris? 18 respondebis: Servi tui Jacob, munera misit domino meo Esau, ipse quoque post nos venit. 19 Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens: Iisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum. 20 Et addetis: Ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur. Dixit enim: Placabo illum muneribus quæ præcedunt, et postea videbo illum: forsitan propitiabitur mihi. 21 Præcesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris.

1 Samuel 25:14

14 Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris suis, dicens: Ecce David misit nuntios de deserto, ut benedicerent domino nostro: et aversatus est eos.

1 Samuel 25:24-44

24 et cecidit ad pedes ejus, et dixit: In me sit, domine mi, hæc iniquitas: loquatur, obsecro, ancilla tua in auribus tuis, et audi verba famulæ tuæ. 25 Ne ponat, oro, dominus meus rex cor suum super virum istum iniquum Nabal: quoniam secundum nomen suum stultus est, et stultitia est cum eo: ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos, domine mi, quos misisti. 26 Nunc ergo, domine mi, vivit Dominus, et vivit anima tua, qui prohibuit te ne venires in sanguinem, et salvavit manum tuam tibi: et nunc fiant sicut Nabal inimici tui, et qui quærunt domino meo malum. 27 Quapropter suscipe benedictionem hanc, quam attulit ancilla tua tibi domino meo, et da pueris qui sequuntur te dominum meum. 28 Aufer iniquitatem famulæ tuæ: faciens enim faciet Dominus tibi domino meo domum fidelem, quia prælia Domini, domine mi, tu præliaris: malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vitæ tuæ. 29 Si enim surrexerit aliquando homo persequens te, et quærens animam tuam, erit anima domini mei custodita quasi in fasciculo viventium apud Dominum Deum tuum: porro inimicorum tuorum anima rotabitur, quasi in impetu et circulo fundæ. 30 Cum ergo fecerit Dominus tibi domino meo omnia quæ locutus est bona de te, et constituerit te ducem super Israël, 31 non erit tibi hoc in singultum, et in scrupulum cordis domino meo, quod effuderis sanguinem innoxium, aut ipse te ultus fueris: et cum benefecerit Dominus domino meo, recordaberis ancillæ tuæ. 32 Et ait David ad Abigail: Benedictus Dominus Deus Israël, qui misit hodie te in occursum meum, et benedictum eloquium tuum, 33 et benedicta tu, quæ prohibuisti me hodie ne irem ad sanguinem, et ulciscerer me manu mea. 34 Alioquin vivit Dominus Deus Israël, qui prohibuit me ne malum facerem tibi: nisi cito venisses in occursum mihi, non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam mingens ad parietem. 35 Suscepit ergo David de manu ejus omnia quæ attulerat ei, dixitque ei: Vade pacifice in domum tuam: ecce audivi vocem tuam, et honoravi faciem tuam. 36 Venit autem Abigail ad Nabal: et ecce erat ei convivium in domo ejus quasi convivium regis, et cor Nabal jucundum: erat enim ebrius nimis: et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque mane. 37 Diluculo autem cum digessisset vinum Nabal, indicavit ei uxor sua verba hæc: et emortuum est cor ejus intrinsecus, et factus est quasi lapis. 38 Cumque pertransissent decem dies, percussit Dominus Nabal, et mortuus est. 39 Quod cum audisset David mortuum Nabal, ait: Benedictus Dominus, qui judicavit causam opprobrii mei de manu Nabal, et servum suum custodivit a malo, et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput ejus. Misit ergo David, et locutus est ad Abigail, ut sumeret eam sibi in uxorem. 40 Et venerunt pueri David ad Abigail in Carmelum, et locuti sunt ad eam, dicentes: David misit nos ad te, ut accipiat te sibi in uxorem. 41 Quæ consurgens, adoravit prona in terram, et ait: Ecce famula tua sit in ancillam, ut lavet pedes servorum domini mei. 42 Et festinavit, et surrexit Abigail, et ascendit super asinum, et quinque puellæ ierunt cum ea, pedissequæ ejus, et secuta est nuntios David: et facta est illi uxor. 43 Sed et Achinoam accepit David de Jezraël: et fuit utraque uxor ejus. 44 Saul autem dedit Michol filiam suam, uxorem David, Phalti filio Lais, qui erat de Gallim.

Proverbs 15:1

1 [Responsio mollis frangit iram; sermo durus suscitat furorem.

Proverbs 16:14

14 Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam.

Ecclesiastes 10:4

4 Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne demiseris, quia curatio faciet cessare peccata maxima.]

Judges 14:8-9

8 Et post aliquot dies revertens ut acciperet eam, declinavit ut videret cadaver leonis, et ecce examen apum in ore leonis erat ac favus mellis. 9 Quem cum sumpsisset in manibus comedebat in via: veniensque ad patrem suum et matrem, dedit eis partem, qui et ipsi comederunt: nec tamen eis voluit indicare quod mel de corpore leonis assumpserat.

1 Samuel 14:25-27

25 omneque terræ vulgus venit in saltum, in quo erat mel super faciem agri. 26 Ingressus est itaque populus saltum, et apparuit fluens mel, nullusque applicuit manum ad os suum: timebat enim populus juramentum. 27 Porro Jonathas non audierat cum adjuraret pater ejus populum: extenditque summitatem virgæ quam habebat in manu, et intinxit in favum mellis: et convertit manum suam ad os suum, et illuminati sunt oculi ejus.

Proverbs 23:8

8 Cibos quos comederas evomes, et perdes pulchros sermones tuos.

Proverbs 24:13-14

13 Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo. 14 Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ: quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit.

Isaiah 7:15

15 Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum, et eligere bonum.

Isaiah 7:22

22 et præ ubertate lactis comedet butyrum; butyrum enim et mel manducabit omnis qui relictus fuerit in medio terræ.

Luke 21:34

34 { Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitæ, et superveniat in vos repentina dies illa:}

Ephesians 5:18

18 Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto,

Genesis 19:2-3

2 et dixit: Obsecro, domini, declinate in domum pueri vestri, et manete ibi: lavate pedes vestros, et mane proficiscemini in viam vestram. Qui dixerunt: Minime, sed in platea manebimus. 3 Compulit illos oppido ut diverterent ad eum: ingressisque domum illius fecit convivium, et coxit azyma, et comederunt.

Judges 19:18-21

18 Qui respondit ei: Profecti sumus de Bethlehem Juda, et pergimus ad locum nostrum, qui est in latere montis Ephraim, unde ieramus in Bethlehem: et nunc vadimus ad domum Dei, nullusque sub tectum suum nos vult recipere, 19 habentes paleas et fœnum in asinorum pabulum, et panem ac vinum in meos et ancillæ tuæ usus, et pueri qui mecum est: nulla re indigemus nisi hospitio. 20 Cui respondit senex: Pax tecum sit, ego præbebo omnia quæ necessaria sunt: tantum, quæso, ne in platea maneas. 21 Introduxitque eum in domum suam, et pabulum asinis præbuit: ac postquam laverunt pedes suos, recepit eos in convivium.

Romans 15:24

24 cum in Hispaniam proficisci cœpero, spero quod præteriens videam vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero.

Psalms 52:2

2 Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus; non est qui faciat bonum.

Psalms 55:21

Psalms 57:4

4 Alienati sunt peccatores a vulva; erraverunt ab utero: locuti sunt falsa.

Psalms 120:3-4

3 Non det in commotionem pedem tuum, neque dormitet qui custodit te. 4 Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israël.

Psalms 140:3

3 Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis.

Proverbs 12:18

18 Est qui promittit, et quasi gladio pungitur conscientiæ: lingua autem sapientium sanitas est.

Proverbs 24:28

28 Ne sis testis frustra contra proximum tuum, nec lactes quemquam labiis tuis.

Jeremiah 9:3

3 Et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis: confortati sunt in terra, quia de malo ad malum egressi sunt, et me non cognoverunt, dicit Dominus.

Jeremiah 9:8

8 Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est. In ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias.

James 3:6

6 Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna.

2 Chronicles 28:20-21

20 Adduxitque contra eum Thelgathphalnasar regem Assyriorum, qui et afflixit eum, et nullo resistente vastavit. 21 Igitur Achaz, spoliata domo Domini, et domo regum ac principum, dedit regi Assyriorum munera, et tamen nihil ei profuit.

Job 6:14-20

14 Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit. 15 Fratres mei præterierunt me, sicut torrens qui raptim transit in convallibus. 16 Qui timent pruinam, irruet super eos nix. 17 Tempore quo fuerint dissipati, peribunt; et ut incaluerit, solventur de loco suo. 18 Involutæ sunt semitæ gressuum eorum; ambulabunt in vacuum, et peribunt. 19 Considerate semitas Thema, itinera Saba, et expectate paulisper. 20 Confusi sunt, quia speravi: venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt.

Isaiah 30:1-3

1 [Væ filii desertores, dicit Dominus, ut faceretis consilium, et non ex me, et ordiremini telam, et non per spiritum meum, ut adderetis peccatum super peccatum; 2 qui ambulatis ut descendatis in Ægyptum, et os meum non interrogastis, sperantes auxilium in fortitudine Pharaonis, et habentes fiduciam in umbra Ægypti! 3 Et erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem, et fiducia umbræ Ægypti in ignominiam.

Isaiah 36:6

6 Ecce confidis super baculum arundineum confractum istum, super Ægyptum; cui si innixus fuerit homo, intrabit in manum ejus, et perforabit eam: sic Pharao, rex Ægypti, omnibus qui confidunt in eo.

Ezekiel 29:6-7

6 Et scient omnes habitatores Ægypti quia ego Dominus, pro eo quod fuisti baculus arundineus domui Israël: 7 quando apprehenderunt te manu, et confractus es, et lacerasti omnem humerum eorum: et innitentibus eis super te comminutus es, et dissolvisti omnes renes eorum.

2 Timothy 4:16

16 In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis imputetur.

Deuteronomy 24:12-17

12 Sin autem pauper est, non pernoctabit apud te pignus, 13 sed statim reddes ei ante solis occasum: ut dormiens in vestimento suo, benedicat tibi, et habeas justitiam coram Domino Deo tuo. 14 Non negabis mercedem indigentis, et pauperis fratris tui, sive advenæ, qui tecum moratur in terra, et intra portas tuas est: 15 sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum, quia pauper est, et ex eo sustentat animam suam: ne clamet contra te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum. 16 Non occidentur patres pro filiis, neque filii pro patribus, sed unusquisque pro peccato suo morietur. 17 Non pervertes judicium advenæ et pupilli, nec auferes pignoris loco viduæ vestimentum.

Job 24:7-10

7 Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore: 8 quos imbres montium rigant, et non habentes velamen, amplexantur lapides. 9 Vim fecerunt deprædantes pupillos, et vulgum pauperem spoliaverunt. 10 Nudis et incedentibus absque vestitu, et esurientibus tulerunt spicas.

Psalms 137:3-4

3 In quacumque die invocavero te, exaudi me; multiplicabis in anima mea virtutem. 4 Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terræ, quia audierunt omnia verba oris tui.

Proverbs 10:26

26 Sicut acetum dentibus, et fumus oculis, sic piger his qui miserunt eum.

Ecclesiastes 3:4

4 Tempus flendi, et tempus ridendi; tempus plangendi, et tempus saltandi.

Isaiah 58:7

7 frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam; cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris.

Daniel 6:18

18 Et abiit rex in domum suam, et dormivit incœnatus, cibique non sunt allati coram eo, insuper et somnus recessit ab eo.

Romans 12:15

15 Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus:

James 2:15-16

15 Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano, 16 dicat autem aliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacimini et saturamini: non dederitis autem eis quæ necessaria sunt corpori, quid proderit?

James 5:15

15 et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus: et si in peccatis sit, remittentur ei.

Exodus 23:4-5

4 Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum. 5 Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo.

2 Kings 6:22

22 At ille ait: Non percuties: neque enim cepisti eos gladio et arcu tuo, ut percutias: sed pone panem et aquam coram eis, ut comedant et bibant, et vadant ad dominum suum.

2 Chronicles 28:15

15 Steteruntque viri quos supra memoravimus, et apprehendentes captivos, omnesque qui nudi erant, vestierunt de spoliis: cumque vestissent eos, et calceassent, et refecissent cibo ac potu, unxissentque propter laborem, et adhibuissent eis curam: quicumque ambulare non poterant, et erant imbecillo corpore, imposuerunt eos jumentis, et adduxerunt Jericho civitatem palmarum ad fratres eorum, ipsique reversi sunt in Samariam.

Proverbs 24:17

17 Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas, et in ruina ejus ne exsultet cor tuum:

Matthew 5:44

44 { Ego autem dico vobis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos:}

Luke 10:33-36

33 { Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum: et videns eum, misericordia motus est.} 34 { Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum: et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit.} 35 { Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: Curam illius habe: et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi.} 36 { Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones?}

Romans 12:20-21

20 Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus. 21 Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.

2 Samuel 16:12

12 si forte respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi Dominus bonum pro maledictione hac hodierna.

Matthew 10:13

13 { Et siquidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam: si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos.}

1 Corinthians 15:18

18 Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt.

Job 37:22

22 Ab aquilone aurum venit, et ad Deum formidolosa laudatio.

Psalms 15:3

3 Sanctis qui sunt in terra ejus, mirificavit omnes voluntates meas in eis.

Psalms 101:5

5 Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum.

Proverbs 26:20

20 Cum defecerint ligna extinguetur ignis, et susurrone subtracto, jurgia conquiescent.

Romans 1:30

30 detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes,

2 Corinthians 12:20

20 Timeo enim ne forte cum venero, non quales volo, inveniam vos: et ego inveniar a vobis, qualem non vultis: ne forte contentiones, æmulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint inter vos:

Proverbs 19:13

13 Dolor patris filius stultus, et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier.

Proverbs 21:9

9 Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi.

Proverbs 21:19

19 Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda.

Proverbs 27:15-16

15 Tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier comparantur. 16 Qui retinet eam quasi qui ventum teneat, et oleum dexteræ suæ vocabit.

Genesis 21:16-19

16 Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus jacere: dixit enim: Non videbo morientem puerum: et sedens contra, levavit vocem suam et flevit. 17 Exaudivit autem Deus vocem pueri: vocavitque angelus Dei Agar de cælo, dicens: Quid agis Agar? noli timere: exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est. 18 Surge, tolle puerum, et tene manum illius: quia in gentem magnam faciam eum. 19 Aperuitque oculos ejus Deus: quæ videns puteum aquæ, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere.

Exodus 17:2-3

2 Qui jurgatus contra Moysen, ait: Da nobis aquam, ut bibamus. Quibus respondit Moyses: Quid jurgamini contra me? cur tentatis Dominum? 3 Sitivit ergo ibi populus præ aquæ penuria, et murmuravit contra Moysen, dicens: Cur fecisti nos exire de Ægypto, ut occideres nos, et liberos nostros, ac jumenta siti?

Exodus 17:6

6 En ego stabo ibi coram te, supra petram Horeb: percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus. Fecit Moyses ita coram senioribus Israël:

Judges 15:18-19

18 Sitiensque valde, clamavit ad Dominum, et ait: Tu dedisti in manu servi tui salutem hanc maximam atque victoriam: en siti morior, incidamque in manus incircumcisorum. 19 Aperuit itaque Dominus molarem dentem in maxilla asini, et egressæ sunt ex eo aquæ. Quibus haustis, refocillavit spiritum, et vires recepit. Idcirco appellatum est nomen loci illius, Fons invocantis de maxilla, usque in præsentem diem.

2 Samuel 23:15

15 Desideravit ergo David, et ait: O si quis mihi daret potum aquæ de cisterna quæ est in Bethlehem juxta portam!

Psalms 42:1-2

1 Psalmus David. [Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta: ab homine iniquo et doloso erue me. 2 Quia tu es, Deus, fortitudo mea: quare me repulisti? et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus?

Psalms 63:1

1 [Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor; a timore inimici eripe animam meam.

Proverbs 15:30

30 Lux oculorum lætificat animam; fama bona impinguat ossa.

Isaiah 52:7

7 [Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et prædicantis pacem; annuntiantis bonum, prædicantis salutem, dicentis Sion: Regnabit Deus tuus!

Isaiah 55:1

1 [Omnes sitientes, venite ad aquas, et qui non habetis argentum, properate, emite, et comedite: venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac.

Jeremiah 18:14

14 Numquid deficiet de petra agri nix Libani? aut evelli possunt aquæ erumpentes frigidæ, et defluentes?

Nahum 1:15

15 Ecce super montes pedes evangelizantis, et annuntiantis pacem. Celebra, Juda, festivitates tuas, et redde vota tua, quia non adjiciet ultra ut pertranseat in te Belial: universus interiit.]

Luke 2:10-11

10 Et dixit illis angelus: Nolite timere: ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo: 11 quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.

John 7:37

37 { In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens: Si quis sitit, veniat ad me et bibat.}

Romans 10:15

15 quomodo vero prædicabunt nisi mittantur? sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona!

1 Timothy 1:15

15 Fidelis sermo, et omni acceptione dignus: quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum.

Revelation 21:6

6 { Et dixit mihi: Factum est: ego sum alpha et omega, initium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquæ vitæ, gratis.}

Revelation 22:17

17 { Et spiritus, et sponsa dicunt: Veni. Et qui audit, dicat: Veni. Et qui sitit, veniat: et qui vult, accipiat aquam vitæ, gratis.}

Genesis 4:8

8 Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum.

1 Samuel 22:14-18

14 Respondensque Achimelech regi, ait: Et quis in omnibus servis tuis sicut David, fidelis, et gener regis, et pergens ad imperium tuum, et gloriosus in domo tua? 15 num hodie cœpi pro eo consulere Deum? absit hoc a me: ne suspicetur rex adversus servum suum rem hujuscemodi, in universa domo patris mei: non enim scivit servus tuus quidquam super hoc negotio, vel modicum vel grande. 16 Dixitque rex: Morte morieris Achimelech, tu et omnis domus patris tui. 17 Et ait rex emissariis qui circumstabant eum: Convertimini, et interficite sacerdotes Domini, nam manus eorum cum David est: scientes quod fugisset, et non indicaverunt mihi. Noluerunt autem servi regis extendere manus suas in sacerdotes Domini. 18 Et ait rex ad Doëg: Convertere tu, et irrue in sacerdotes. Conversusque Doëg Idumæus, irruit in sacerdotes, et trucidavit in die illa octoginta quinque viros vestitos ephod lineo.

2 Chronicles 24:21-22

21 Qui congregati adversus eum, miserunt lapides juxta regis imperium in atrio domus Domini. 22 Et non est recordatus Joas rex misericordiæ quam fecerat Jojada pater illius secum, sed interfecit filium ejus. Qui cum moreretur, ait: Videat Dominus, et requirat.

Ezekiel 32:2

2 Fili hominis, assume lamentum super Pharaonem regem Ægypti, et dices ad eum: [Leoni gentium assimilatus es, et draconi qui est in mari: et ventilabas cornu in fluminibus tuis, et conturbabas aquas pedibus tuis, et conculcabas flumina earum.

Ezekiel 34:18-19

18 Nonne satis vobis erat pascua bona depasci? insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris: et cum purissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis: 19 et oves meæ his quæ conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur: et quæ pedes vestri turbaverant, hæc bibebant.

Matthew 23:34-37

34 { Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem:} 35 { ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare.} 36 { Amen dico vobis, venient hæc omnia super generationem istam.} 37 { Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti?}

Matthew 26:69-74

69 Petrus vero sedebat foris in atrio: et accessit ad eum una ancilla, dicens: Et tu cum Jesu Galilæo eras. 70 At ille negavit coram omnibus, dicens: Nescio quid dicis. 71 Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi: Et hic erat cum Jesu Nazareno. 72 Et iterum negavit cum juramento: Quia non novi hominem. 73 Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro: Vere et tu ex illis es: nam et loquela tua manifestum te facit. 74 Tunc cœpit detestari et jurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit.

Acts 7:52

52 Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? et occiderunt eos qui prænuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis:

1 Thessalonians 2:15

15 qui et Dominum occiderunt Jesum, et prophetas, et nos persecuti sunt, et Deo non placent, et omnibus hominibus adversantur,

Revelation 17:6

6 Et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum, et de sanguine martyrum Jesu. Et miratus sum cum vidissem illam admiratione magna.

Proverbs 25:16

16 [Mel invenisti: comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud.

John 5:44

44 { Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est, non quæritis?}

2 Corinthians 12:1

1 Si gloriari oportet (non expedit quidem), veniam autem ad visiones et revelationes Domini.

2 Corinthians 12:11

11 Factus sum insipiens, vos me coëgistis. Ego enim a vobis debui commendari: nihil enim minus fui ab iis, qui sunt supra modum Apostoli: tametsi nihil sum:

Philippians 2:3

3 nihil per contentionem, neque per inanem gloriam: sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes,

1 Samuel 20:30

30 Iratus autem Saul adversum Jonathan, dixit ei: Fili mulieris virum ultro rapientis, numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam, et in confusionem ignominiosæ matris tuæ?

1 Samuel 25:17

17 Quam ob rem considera, et recogita quid facias: quoniam completa est malitia adversum virum tuum, et adversum domum tuam, et ipse est filius Belial, ita ut nemo possit ei loqui.

2 Chronicles 32:5

5 Ædificavit quoque, agens industrie, omnem murum qui fuerat dissipatus, et exstruxit turres desuper, et forinsecus alterum murum: instauravitque Mello in civitate David, et fecit universi generis armaturam et clypeos:

Nehemiah 1:3

3 Et dixerunt mihi: Qui remanserunt, et relicti sunt de captivitate ibi in provincia, in afflictione magna sunt, et in opprobrio: et murus Jerusalem dissipatus est, et portæ ejus combustæ sunt igni.

Proverbs 16:32

32 Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium.

Proverbs 22:24

24 Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso:

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.