Proverbs 3:19 Cross References - Clementine_Vulgate

19 Dominus sapientia fundavit terram; stabilivit cælos prudentia.

Psalms 104:24

24 Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus.

Psalms 136:5

5 Si oblitus fuero tui, Jerusalem, oblivioni detur dextera mea.

Proverbs 8:27-29

27 Quando præparabat cælos, aderam; quando certa lege et gyro vallabat abyssos; 28 quando æthera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum; 29 quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos; quando appendebat fundamenta terræ:

Jeremiah 10:12

12 Qui facit terram in fortitudine sua, præparat orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit cælos:

Jeremiah 51:15

15 Qui fecit terram in fortitudine sua, præparavit orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit cælos.

John 1:3

3 Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.