Proverbs 5:20 Cross References - Clementine_Vulgate

20 Quare seduceris, fili mi, ab aliena, et foveris in sinu alterius?

1 Kings 11:1

1 Rex autem Salomon adamavit mulieres alienigenas multas, filiam quoque Pharaonis, et Moabitidas, et Ammonitidas, Idumæas, et Sidonias, et Hethæas:

Proverbs 2:16-19

16 Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea quæ mollit sermones suos, 17 et relinquit ducem pubertatis suæ, 18 et pacti Dei sui oblita est. Inclinata est enim ad mortem domus ejus, et ad inferos semitæ ipsius. 19 Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur, nec apprehendent semitas vitæ.

Proverbs 6:24

24 ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneæ.

Proverbs 7:5

5 ut custodiant te a muliere extranea, et ab aliena quæ verba sua dulcia facit.

Proverbs 22:14

14 Fovea profunda os alienæ: cui iratus est Dominus, incidet in eam.

Proverbs 23:27-28

27 Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena. 28 Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit, interficiet.]

Proverbs 23:33

33 Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.