Psalms 102:25 Cross References - Clementine_Vulgate

Genesis 1:1

1 In principio creavit Deus cælum et terram.

Genesis 2:1

1 Igitur perfecti sunt cæli et terra, et omnis ornatus eorum.

Exodus 20:11

11 Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo: idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.

Job 38:4-7

4 Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ? indica mihi, si habes intelligentiam. 5 Quis posuit mensuras ejus, si nosti? vel quis tetendit super eam lineam? 6 Super quo bases illius solidatæ sunt? aut quis demisit lapidem angularem ejus, 7 cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei?

Psalms 96:5

5 Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini; a facie Domini omnis terra.

Proverbs 8:23-36

23 Ab æterno ordinata sum, et ex antiquis antequam terra fieret. 24 Nondum erant abyssi, et ego jam concepta eram: necdum fontes aquarum eruperant, 25 necdum montes gravi mole constiterant: ante colles ego parturiebar. 26 Adhuc terram non fecerat, et flumina, et cardines orbis terræ. 27 Quando præparabat cælos, aderam; quando certa lege et gyro vallabat abyssos; 28 quando æthera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum; 29 quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos; quando appendebat fundamenta terræ: 30 cum eo eram, cuncta componens. Et delectabar per singulos dies, ludens coram eo omni tempore, 31 ludens in orbe terrarum; et deliciæ meæ esse cum filiis hominum. 32 Nunc ergo, filii, audite me: beati qui custodiunt vias meas. 33 Audite disciplinam, et estote sapientes, et nolite abjicere eam. 34 Beatus homo qui audit me, et qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei. 35 Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino. 36 Qui autem in me peccaverit, lædet animam suam; omnes qui me oderunt diligunt mortem.]

Jeremiah 32:17

17 [Heu! heu! heu! Domine Deus, ecce tu fecisti cælum et terram in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento: non erit tibi difficile omne verbum:

Hebrews 1:10-12

10 { Et: Tu in principio, Domine, terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt cæli.} 11 { Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent:} 12 { et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.}

Hebrews 3:3-4

3 Amplioris enim gloriæ iste præ Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam. 4 Omnis namque domus fabricatur ab aliquo: qui autem omnia creavit, Deus est.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.