Psalms 44:3 Cross References - Clementine_Vulgate

3 Speciosus forma præ filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedixit te Deus in æternum.

Exodus 15:16

16 Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui: fiant immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.

Numbers 14:8

8 Si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam, et tradet humum lacte et melle manantem.

Deuteronomy 4:37-38

37 quia dilexit patres tuos, et elegit semen eorum post eos. Eduxitque te præcedens in virtute sua magna ex Ægypto, 38 ut deleret nationes maximas et fortiores te in introitu tuo: et introduceret te, daretque tibi terram earum in possessionem, sicut cernis in præsenti die.

Deuteronomy 7:7-8

7 Non quia cunctas gentes numero vincebatis, vobis junctus est Dominus, et elegit vos, cum omnibus sitis populis pauciores: 8 sed quia dilexit vos Dominus, et custodivit juramentum, quod juravit patribus vestris: eduxitque vos in manu forti, et redemit de domo servitutis, de manu Pharaonis regis Ægypti.

Deuteronomy 8:17-18

17 ne diceres in corde tuo: Fortitudo mea, et robur manus meæ, hæc mihi omnia præstiterunt: 18 sed recorderis Domini Dei tui, quod ipse vires tibi præbuerit, ut impleret pactum suum, super quo juravit patribus tuis, sicut præsens indicat dies.

Deuteronomy 10:15

15 et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus, et amavit eos, elegitque semen eorum post eos, id est, vos, de cunctis gentibus, sicut hodie comprobatur.

Joshua 24:12

12 Misique ante vos crabrones: et ejeci eos de locis suis, duos reges Amorrhæorum, non in gladio nec in arcu tuo.

1 Samuel 12:22

22 Et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum: quia juravit Dominus facere vos sibi populum.

Psalms 4:6

6 Sacrificate sacrificium justitiæ, et sperate in Domino. Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona?

Psalms 17:7

7 In tribulatione mea invocavi Dominum, et ad Deum meum clamavi: et exaudivit de templo sancto suo vocem meam; et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus.

Psalms 20:6

6 Magna est gloria ejus in salutari tuo; gloriam et magnum decorem impones super eum.

Psalms 42:5

5 Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus.]

Psalms 42:11

Psalms 74:11

11 et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi.]

Psalms 77:15

15 Interrupit petram in eremo, et adaquavit eos velut in abysso multa.

Psalms 80:16

16 Inimici Domini mentiti sunt ei, et erit tempus eorum in sæcula.

Isaiah 63:12

12 qui eduxit ad dexteram Moysen, brachio majestatis suæ; qui scidit aquas ante eos, ut faceret sibi nomen sempiternum;

Zechariah 4:6

6 Et respondit, et ait ad me, dicens: Hoc est verbum Domini ad Zorobabel, dicens: Non in exercitu, nec in robore, sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum.

Malachi 1:2-3

2 Dilexi vos, dicit Dominus, et dixistis: In quo dilexisti nos? Nonne frater erat Esau Jacob? dicit Dominus: et dilexi Jacob, 3 Esau autem odio habui, et posui montes ejus in solitudinem, et hæreditatem ejus in dracones deserti.

Romans 9:10-15

10 Non solum autem illa: sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri. 11 Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret), 12 { non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei quia major serviet minori,} 13 { sicut scriptum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui.} 14 Quid ergo dicemus? numquid iniquitas apud Deum? Absit. 15 { Moysi enim dicit: Miserebor cujus misereor: et misericordiam præstabo cujus miserebor.}

2 Corinthians 4:7

7 Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus: ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.