Romans 3:8 Cross References - Clementine_Vulgate

8 et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona: quorum damnatio justa est.

Matthew 5:11

11 { Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me:}

Romans 5:20

20 Lex autem subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia:

Romans 6:1

1 Quid ergo dicemus? permanebimus in peccato ut gratia abundet?

Romans 6:15

15 Quid ergo? peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit.

Romans 7:7

7 Quid ergo dicemus? lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces.

1 Peter 3:16-17

16 Sed cum modestia, et timore, conscientiam habentes bonam: ut in eo, quod detrahunt vobis, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem. 17 Melius est enim benefacientes (si voluntas Dei velit) pati, quam malefacientes.

Jude 1:4

4 Subintroierunt enim quidam homines (qui olim præscripti sunt in hoc judicium) impii, Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam, et solum Dominatorem, et Dominum nostrum Jesum Christum negantes.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.