Romans 6:4 Cross References - Clementine_Vulgate

4 Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem: ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus.

Matthew 28:2-3

2 Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum: 3 erat autem aspectus ejus sicut fulgur: et vestimentum ejus sicut nix.

John 2:11

11 Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus.

John 2:19-20

19 { Respondit Jesus, et dixit eis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.} 20 Dixerunt ergo Judæi: Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud?

John 11:40

40 { Dicit ei Jesus: Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei?}

Acts 2:24

24 quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo.

Romans 6:3

3 an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus?

Romans 6:9

9 scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur: mors illi ultra non dominabitur.

Romans 6:19

19 Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestræ: sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiæ, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem.

Romans 7:6

6 Nunc autem soluti sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litteræ.

Romans 8:11

11 Quod si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis: qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis.

Romans 12:1-2

1 Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. 2 Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri: ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.

Romans 13:13-14

13 Sicut in die honeste ambulemus: non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et æmulatione: 14 sed induamini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis.

1 Corinthians 6:14

14 Deus vero et Dominum suscitavit: et nos suscitabit per virtutem suam.

2 Corinthians 5:17

17 Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova.

2 Corinthians 13:4

4 Nam etsi crucifixus est ex infirmitate: sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo: sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis.

Galatians 6:15-16

15 In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed nova creatura. 16 Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israël Dei.

Ephesians 1:19-20

19 et quæ sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potentiæ virtutis ejus, 20 quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in cælestibus:

Ephesians 2:5-6

5 et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo (cujus gratia estis salvati), 6 et conresuscitavit, et consedere fecit in cælestibus in Christo Jesu:

Ephesians 4:17

17 Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui,

Ephesians 4:22-24

22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris. 23 Renovamini autem spiritu mentis vestræ, 24 et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis.

Ephesians 5:8

8 Eratis enim aliquando tenebræ: nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate:

Philippians 3:17-18

17 Imitatores mei estote, fratres, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram. 18 Multi enim ambulant, quos sæpe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi:

Colossians 1:9-12

9 Ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes, et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis ejus, in omni sapientia et intellectu spiritali: 10 ut ambuletis digne Deo per omnia placentes: in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei: 11 in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus, in omni patientia et longanimitate cum gaudio, 12 gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine:

Colossians 2:11-13

11 in quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi: 12 consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis. 13 Et vos cum mortui essetis in delictis, et præputio carnis vestræ, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta:

Colossians 3:1-3

1 Igitur, si consurrexistis cum Christo: quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: 2 quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram. 3 Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo.

Colossians 3:10

10 et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum:

Colossians 4:1

1 Domini, quod justum est et æquum, servis præstate: scientes quod et vos Dominum habetis in cælo.

1 Peter 3:21

21 Quod et vos nunc similis formæ salvos fecit baptisma: non carnis depositio sordium, sed conscientiæ bonæ interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi.

1 Peter 4:1-2

1 Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini: quia qui passus est in carne, desiit a peccatis: 2 ut jam non desideriis hominum, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis.

2 Peter 1:4-9

4 per quem maxima, et pretiosa nobis promissa donavit: ut per hæc efficiamini divinæ consortes naturæ: fugientes ejus, quæ in mundo est, concupiscentiæ corruptionem. 5 Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, 6 in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem, 7 in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem. 8 Hæc enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione. 9 Cui enim non præsto sunt hæc, cæcus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum.

1 John 2:6

6 Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.