Romans 9:15 Cross References - Clementine_Vulgate

15 { Moysi enim dicit: Miserebor cujus misereor: et misericordiam præstabo cujus miserebor.}

Exodus 33:19

19 Respondit: Ego ostendam omne bonum tibi, et vocabo in nomine Domini coram te: et miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit.

Exodus 34:6-7

6 Quo transeunte coram eo, ait: Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax, 7 qui custodis misericordiam in millia; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem.

Isaiah 27:11

11 In siccitate messes illius conterentur. Mulieres venientes, et docentes eam; non est enim populus sapiens: propterea non miserebitur ejus qui fecit eum, et qui formavit eum non parcet ei.

Micah 7:18

18 Quis, Deus, similis tui, qui aufers iniquitatem, et transis peccatum reliquiarum hæreditatis tuæ? Non immittet ultra furorem suum, quoniam volens misericordiam est.

Romans 9:16

16 Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei.

Romans 9:18-19

18 Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat. 19 Dicis itaque mihi: Quid adhuc queritur? voluntati enim ejus quis resistit?

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.